|
1. Posita opinione
et ratione dicentium naturam non agere propter finem, hic improbat
eam: et primo per rationes proprias; secundo per rationes sumptas ab
iis ex quibus adversarii contrarium ostendere nitebantur, ibi:
peccatum autem fit et cetera.
2. Circa primum
ponit quinque rationes. Quarum prima: talis est. Omnia quae fiunt
naturaliter, aut fiunt sicut semper, aut sicut frequenter: sed nihil
eorum quae fiunt a fortuna vel per se vano, idest a casu, fit semper
vel ut frequenter. Non enim dicimus quod a fortuna vel a casu fit,
quod multoties pluat in hieme; sed diceremus esse a casu si forte
multum plueret sub cane, id est in diebus canicularibus: et similiter
non dicimus quod fit a casu quod cauma sit in diebus canicularibus; sed
si hoc esset in hieme. Ex his duobus sic argumentatur. Omnia quae
fiunt, aut fiunt a casu, aut fiunt propter finem; quae enim accidunt
praeter intentionem finis, dicuntur accidere casualiter: sed
impossibile est ea quae fiunt semper vel frequenter, accidere a casu:
ergo ea quae fiunt semper vel frequenter, fiunt propter aliquid. Sed
omnia quae fiunt secundum naturam, fiunt vel semper vel frequenter,
sicut etiam ipsi confitebantur: ergo omnia quae fiunt a natura, fiunt
propter aliquid.
3. Secundam
rationem ponit ibi: amplius in quibuscumque etc.; et dicit quod in
quibuscumque est aliquis finis, et priora et consequentia omnia aguntur
causa finis. Hoc supposito sic argumentatur. Sicut aliquid agitur
naturaliter, sic aptum natum est agi: hoc enim significat quod dico
naturaliter, scilicet aptum natum. Et haec propositio convertitur,
quia sicut aliquid aptum natum est agi, sic agitur: sed oportet
apponere hanc conditionem, nisi aliquid impediat. Accipiamus ergo
primum, quod non habet instantiam, quod sicut aliquid agitur
naturaliter, sic aptum natum est agi. Sed ea quae fiunt naturaliter,
sic aguntur quod inducuntur ad finem; ergo sic apta nata sunt agi, ut
sint propter finem: et hoc est naturam appetere finem, scilicet habere
aptitudinem naturalem ad finem. Unde manifestum est quod natura agit
propter finem. Et hoc quod dixerat, manifestat per exemplum.
Similiter enim ex prioribus pervenitur ad posteriora in arte et in
natura: unde si artificialia, ut domus, fierent a natura, hoc ordine
fierent quo nunc fiunt per artem; ut scilicet prius institueretur
fundamentum, et postea erigerentur parietes, et ultimo superponeretur
tectum. Hoc enim modo natura procedit in iis quae sunt terrae affixa,
scilicet in plantis: quarum radices quasi fundamentum terrae
infiguntur; stipes vero ad modum parietis elevatur in altum; frondes
autem supereminent ad modum tecti. Et similiter si ea quae fiunt a
natura, fierent ab arte, hoc modo fierent sicut apta nata sunt fieri a
natura; ut patet in sanitate, quam contingit fieri et ab arte et a
natura; sicut enim natura sanat calefaciendo et infrigidando, ita et
ars. Unde manifestum est quod in natura est alterum propter alterum,
scilicet priora propter posteriora, sicut et in arte.
4. Tertiam
rationem ponit ibi: omnino autem ars etc.; et dicit quod ars quaedam
facit, quae natura non potest facere, sicut domum et alia huiusmodi:
in iis vero quae contingit fieri et ab arte et a natura, ars imitatur
naturam, ut patet in sanitate, ut dictum est: unde si ea quae fiunt
secundum artem, sunt propter finem, manifestum est quod etiam ea quae
fiunt secundum naturam, propter finem fiunt, cum similiter se habeant
priora ad posteriora in utrisque. Potest tamen dici quod haec non est
alia ratio a praemissa; sed complementum et explicatio ipsius.
5. Quartam
rationem ponit ibi: maxime autem manifestum etc., et sumitur haec
ratio ab iis quae manifestius in natura propter aliquid operari
videntur. Unde dicit quod naturam operari propter aliquid maxime est
manifestum in animalibus, quae neque operantur per artem, neque per
inquisitionem, neque per deliberationem: et tamen manifestum est in
operationibus eorum, quod propter aliquid operantur. Propter quod
quidam dubitaverunt utrum aranei et formicae et huiusmodi animalia
operentur per intellectum, vel per aliquod aliud principium. Sed
tamen ex hoc fit manifestum quod non operantur ex intellectu, sed per
naturam, quia semper eodem modo operantur; omnis enim hirundo
similiter facit nidum, et omnis araneus similiter facit telam, quod
non esset si ab intellectu et arte operarentur: non enim omnis
aedificator similiter facit domum, quia artifex habet iudicare de forma
artificiati, et potest eam variare. Ulterius autem procedenti de
animalibus ad plantas, in eis etiam apparent quaedam esse facta et
utilia ad finem, sicut folia sunt utilia propter cooperimentum
fructuum. Unde si hoc est a natura et non ab arte, quod hirundo facit
nidum et araneus telam, et plantae producunt folia gratia fructuum, et
radices sunt in plantis non sursum, sed deorsum, ut accipiant
nutrimentum a terra; manifestum est quod causa finalis invenitur in iis
quae fiunt et sunt a natura, natura scilicet propter aliquid operante.
6. Quintam
rationem ponit ibi: et quoniam natura dupliciter et cetera. Dicit
quod cum natura dicatur dupliciter, scilicet de materia et forma, et
forma est finis generationis, ut supra dictum est; hoc autem est de
ratione finis, ut propter ipsum fiant alia; sequitur quod esse et
fieri propter aliquid, inveniatur in rebus naturalibus.
|
|