|
1. Postquam
ostendit philosophus per proprias rationes, quod natura agit propter
aliquid, hic intendit hoc manifestare removendo ea per quae aliqui
contrarium existimabant. Et dividitur in tres partes, secundum tria
ex quibus aliqui moveri videbantur ad hoc negandum. Secundum incipit
ibi: omnino autem destruit etc.; tertium ibi: inconveniens autem et
cetera.
2. Primum autem ex
quo aliqui moveri videbantur ad negandum naturam agere propter finem,
ex hoc erat; quia videbant aliquando aliter accidere, sicut accidit in
monstris, quae sunt peccata naturae. Unde etiam Empedocles posuit
quod a principio constitutionis rerum, fuerunt producta quaedam, non
habentia hanc formam et hunc ordinem qui nunc in natura communiter
invenitur.
3. Ad hoc ergo
excludendum inducit quatuor rationes. Circa quarum primam ostendit
quod licet ars agat propter aliquid, tamen in iis quae fiunt secundum
artem, contingit fieri peccatum; quia aliquando grammaticus non recte
scribit, et medicus quandoque potat aliquem medicinali potione non
recte. Unde manifestum est quod contingit peccatum esse etiam in iis
quae sunt secundum naturam, quamvis natura propter aliquid operetur.
In arte autem, eorum quae propter aliquid fiunt, quaedam fiunt
secundum artem, et recte fiunt; quaedam autem sunt, in quibus artifex
fallitur, non secundum artem agens: et in his contingit peccatum,
arte propter aliquid agente. Si enim ars non ageret ad determinatum
finem, qualitercumque ars operaretur, non esset peccatum; quia
operatio artis aequaliter se haberet ad omnia. Hoc ipsum igitur quod
in arte contingit esse peccatum, est signum quod ars propter aliquid
operetur. Ita etiam contingit in naturalibus rebus; in quibus monstra
sunt quasi peccata naturae propter aliquid agentis, inquantum deficit
recta operatio naturae. Et hoc ipsum quod in naturalibus contingit
esse peccatum, est signum quod natura propter aliquid agat. Unde in
substantiis quas in principio mundi Empedocles dixit esse constitutas
bovigenas, idest ex media parte boves et ex media homines, si non
poterant pervenire ad aliquem finem et terminum naturae, ut scilicet
conservarentur in esse; non hoc fuit quia natura non hoc intendat, sed
quia haec non possibilia salvari, generata sunt non secundum naturam,
sed corrupto aliquo naturali principio; sicut nunc etiam accidit
aliquos monstruosos partus generari propter corruptionem seminis.
4. Secundam
rationem ponit ibi: amplius necesse est etc.; quae talis est.
Ubicumque sunt determinata principia et determinatus ordo procedendi,
ibi oportet esse determinatum finem propter quem alia fiant: sed in
generatione animalium est determinatus ordo procedendi; quia oportet
primum fieri semen, et non statim a principio est animal; et ipsum
semen non statim est induratum, sed a principio est molle, et quodam
ordine ad perfectionem tendit: ergo in generatione animalium est
determinatus finis. Non ergo propter hoc accidunt monstra et peccata
in animalibus, quia natura non agit propter aliquid.
5. Tertiam
rationem ponit ibi: amplius et in plantis inest etc.; quae talis
est. Licet natura in plantis agat propter aliquid sicut in
animalibus, tamen minus est dearticulatum, idest distinctum, in
plantis; vel minus ex operationibus eorum colligi potest. Si ergo
propter hoc accidant peccata et monstra in animalibus, quia natura non
agit propter aliquid, magis deberet accidere in plantis. Utrum igitur
sicut fiunt in animalibus bovigena viriprora, ita fiant in plantis
vitigena oleoprora, id est ex media parte olivae et media parte vites,
vel non? Dicere enim quod fiant, videtur inconveniens: sed tamen
oportet ita esse, si in animalibus contingit hac de causa, quia natura
non agit propter aliquid. Non ergo ista de causa in animalibus
contingit quia natura propter aliquid non agit.
6. Quartam
rationem ponit ibi: adhuc oportuit etc.; quae talis est. Sicuti
animalia generantur a natura, ita et semina animalium; si igitur
accidit aliquid in generatione animalium qualitercumque contingit, et
non quasi natura agente ad determinatum finem, sequetur etiam idem in
seminibus; scilicet ut a quodcumque semen produceretur. Et hoc patet
esse falsum: unde et primum falsum est.
7. Deinde cum
dicit: omnino autem destruit etc., excludit secundum ex quo
movebantur ad ponendum naturam non agere propter aliquid. Videbatur
enim hoc quibusdam, quia ea quae naturaliter accidunt, videntur ex
prioribus principiis procedere, quae sunt agens et materia, et non ex
intentione finis. Sed ipse contrarium ostendit dicens, quod ille qui
sic dicit, naturam scilicet non agere propter aliquid, destruit
naturam et ea quae sunt secundum naturam. Haec enim dicuntur esse
secundum naturam, quaecumque ab aliquo principio intrinseco moventur
continue, quousque perveniant ad aliquem finem; non in quodcumque
contingens, neque a quocumque principio in quemcumque finem, sed a
determinato principio in determinatum finem: semper enim ab eodem
principio proceditur in eundem finem, nisi aliquid impediat.
Contingit autem id cuius causa fit aliquid, aliquando fieri a
fortuna, quando non propter hoc agitur: sicut si aliquis extraneus
veniat, et recedat balneatus, dicimus hoc esse a fortuna, eo quod ita
fecit, se balneando, ac si propter hoc venisset, cum tamen propter
hoc non venerit; unde secundum accidens est ipsum balneari (fortuna
enim est de numero causarum secundum accidens, ut prius dictum est).
Sed si semper aut frequenter ei venienti hoc accidat, non dicitur esse
a fortuna. In rebus autem naturalibus, non per accidens sed semper
sic est, nisi aliquid impediat: unde manifestum est quod determinatus
finis, qui sequitur in natura, non sequitur a casu, sed ex intentione
naturae. Ex quo patet quod contra rationem naturae est, dicere quod
natura non agat propter aliquid.
8. Deinde cum
dicit: inconveniens autem est etc., excludit tertium ex quo aliquis
opinari potest quod natura non agat propter aliquid. Videbatur enim
quibusdam quod natura non agat propter aliquid, quia non deliberat.
Sed philosophus dicit quod inconveniens est hoc opinari: quia
manifestum est quod ars agit propter aliquid; et tamen manifestum est
quod ars non deliberat. Nec artifex deliberat inquantum habet artem,
sed inquantum deficit a certitudine artis: unde artes certissimae non
deliberant, sicut scriptor non deliberat quomodo debeat formare
litteras. Et illi etiam artifices qui deliberant, postquam invenerunt
certum principium artis, in exequendo non deliberant: unde
citharaedus, si in tangendo quamlibet chordam deliberaret,
imperitissimus videretur. Ex quo patet quod non deliberare contingit
alicui agenti, non quia non agit propter finem, sed quia habet
determinata media per quae agit. Unde et natura, quia habet
determinata media per quae agit, propter hoc non deliberat. In nullo
enim alio natura ab arte videtur differre, nisi quia natura est
principium intrinsecum, et ars est principium extrinsecum. Si enim
ars factiva navis esset intrinseca ligno, facta fuisset navis a
natura, sicut modo fit ab arte. Et hoc maxime manifestum est in arte
quae est in eo quod movetur, licet per accidens, sicut de medico qui
medicatur se ipsum: huic arti enim maxime assimilatur natura. Unde
patet quod natura nihil est aliud quam ratio cuiusdam artis, scilicet
divinae, indita rebus, qua ipsae res moventur ad finem determinatum:
sicut si artifex factor navis posset lignis tribuere, quod ex se ipsis
moverentur ad navis formam inducendam. Ultimo autem epilogando dicit,
manifestum esse quod natura sit causa, et quod agat propter aliquid.
|
|