|
1. Postquam
philosophus ostendit quod natura agit propter finem, hic procedit ad
inquirendum de secunda quaestione, scilicet quomodo necessitas
inveniatur in rebus naturalibus. Et circa hoc tria facit: primo movet
quaestionem; secundo ponit aliorum opinionem, ibi: nunc quidam enim
etc.; tertio determinat veritatem, ibi: sed tamen non sine his et
cetera.
2. Quaerit ergo
primo utrum in rebus naturalibus sit necessarium simpliciter, idest
absolute, aut necessarium ex conditione, sive ex suppositione. Ad
cuius evidentiam sciendum est, quod necessitas quae dependet ex causis
prioribus, est necessitas absoluta, ut patet ex necessario quod
dependet ex materia. Animal enim esse corruptibile, est necessarium
absolute: consequitur enim ad hoc quod est animal, esse compositum ex
contrariis. Similiter etiam quod habet necessitatem ex causa formali,
est necessarium absolute; sicut hominem esse rationalem, aut
triangulum habere tres angulos aequales duobus rectis, quod reducitur
in definitionem trianguli. Et similiter quod habet necessitatem ex
causa efficiente, est necessarium absolute; sicut necessarium est esse
alternationem noctis et diei propter motum solis. Quod autem habet
necessitatem ab eo quod est posterius in esse, est necessarium ex
conditione, vel suppositione; ut puta si dicatur, necesse est hoc
esse si hoc debeat fieri: et huiusmodi necessitas est ex fine, et ex
forma inquantum est finis generationis. Quaerere igitur utrum in rebus
naturalibus sit necessarium simpliciter aut ex suppositione, nihil
aliud est quam quaerere utrum in rebus naturalibus necessitas inveniatur
ex fine, aut ex materia.
3. Deinde cum
dicit: nunc quidam enim etc., ponit aliorum opinionem. Et dicit
quod quidam opinantur quod generatio rerum naturalium proveniat ex
necessitate absoluta materiae; ut puta si aliquis diceret quod paries
aut domus taliter sit ex necessitate materiae, eo quod gravia nata sunt
deorsum ferri, levia vero supereminere: et propter hoc lapides graves
et duri remanent in fundamento, terra vero lapidibus superponitur
tanquam levior, ut patet in parietibus constructis ex lateribus, qui
ex terra conficiuntur; sed in summo ponuntur ligna, scilicet in
tecto, quae sunt maxime levia. Ita etiam existimabant dispositiones
rerum naturalium provenisse tales ex necessitate materiae; ut puta si
dicatur quod homo habet pedes inferius et manus superius propter
gravitatem aut levitatem humorum.
4. Deinde cum
dicit: sed tamen non sine his quidem etc., determinat veritatem. Et
circa hoc duo facit: primo ostendit qualiter sit necessitas in rebus
naturalibus; secundo assimilat necessitatem rerum naturalium
necessitati quae est in scientiis demonstrativis, ibi: est autem
necessarium et cetera. Dicit ergo primo quod, licet inconveniens
videatur dicere quod in rebus naturalibus sit talis dispositio propter
necessitatem materiae, sicut et apparet hoc esse inconveniens in rebus
artificialibus, de quibus exemplum positum est; non tamen est talis
dispositio facta in rebus naturalibus et artificialibus, sine
principiis materialibus habentibus aptitudinem ad talem dispositionem:
non enim domus convenienter constaret, nisi graviora in fundamento
ponerentur, et leviora superius. Non tamen dicendum est quod propter
hoc domus sic sit disposita quod una pars eius sit inferius et alia
superius, propter hoc, id est propter gravitatem aut levitatem
quarundam partium; nisi secundum quod haec praepositio propter dicit
causam materialem, quae propter formam est: sed partes domus sic sunt
dispositae propter finem, qui est cooperire et salvare homines a
caumate et pluviis. Et sicuti est in domo, similiter est in omnibus
aliis, in quibuscumque contingit agere propter aliquid: in omnibus
enim huiusmodi non consequuntur dispositiones generatorum aut factorum
sine principiis materialibus, quae habent necessariam materiam, per
quam apta, nata sunt sic disponi. Non tamen res factae aut generatae
sic disponuntur propter hoc, quod principia materialia sunt talia,
nisi sicut ly propter dicit causam materialem; sed sic disponuntur
propter aliquem finem, et principia materialia quaeruntur ut sint apta
huic dispositioni, quam requirit finis, ut patet in serra. Est enim
serra huiusmodi, idest talis dispositionis aut formae: quare oportet
quod sit talis, idest ut habeat talem materiam: et est huiusmodi,
idest talis dispositionis aut formae, propter hoc, idest propter
aliquem finem. Sed tamen iste finis, qui est sectio, non posset
provenire nisi esset ferrea: necessarium est ergo serram esse ferream,
si debeat esse serra, et si debeat esse eius finis, quod est opus
ipsius. Sic igitur patet quod in rebus naturalibus est necessarium ex
suppositione, sicut et in rebus artificialibus: sed non ita quod id
quod est necessarium, sit sicut finis; quia id quod necessarium est,
ponitur ex parte materiae; sed ex parte finis ponitur ratio
necessitatis. Non enim dicimus quod necessarium sit esse talem finem,
quia materia talis est; sed potius e converso, quia finis et forma
talis futura est, necesse est materiam talem esse. Et sic necessitas
ponitur ad materiam, sed ratio necessitatis ad finem.
5. Deinde cum
dicit: est autem necessarium etc., assimilat necessitatem quae est in
generatione rerum naturalium, necessitati quae est in scientiis
demonstrativis. Et primo quantum ad ordinem necessitatis; secundo
quantum ad id quod est necessitatis principium, ibi: et finis quod est
et cetera. Dicit ergo primo quod aliquo modo similiter invenitur
necessarium in scientiis demonstrativis, et in iis quae generantur
secundum naturam. Invenitur enim in scientiis demonstrativis
necessarium a priori, sicut si dicamus quod quia definitio recti anguli
est talis, necesse est triangulum esse talem, scilicet habere tres
angulos aequales duobus rectis. Ex illo ergo priori quod assumitur ut
principium, provenit ex necessitate conclusio. Sed non sequitur e
converso, si conclusio est, quod principium sit; quia aliquando ex
falsis propositionibus potest syllogizari conclusio vera. Sed tamen
sequitur quod si conclusio non est, quod neque principium praemissum
sit; quia falsum nunquam syllogizatur nisi ex falso. Sed in iis quae
fiunt propter aliquid, sive secundum artem sive secundum naturam, e
converso se habet: quia si finis erit aut est, necesse est quod est
ante finem futurum esse aut esse. Si vero id quod est ante finem non
est, neque finis erit: sicut in demonstrativis, si non sit
conclusio, non erit principium. Sic igitur patet quod in iis quae
fiunt propter finem, eundem ordinem tenet finis, quem tenet principium
in demonstrativis. Et hoc ideo quia etiam finis est principium, non
quidem actionis, sed ratiocinationis; quia a fine incipimus
ratiocinari de iis quae sunt ad finem: in demonstrativis autem non
attenditur principium actus, sed ratiocinationis; quia in
demonstrativis non sunt actiones, sed ratiocinationes tantum. Unde
convenienter finis in iis quae fiunt propter finem, tenet locum
principii quod est in demonstrativis. Unde similitudo est utrobique;
quamvis e converso se videatur habere propter hoc quod finis est ultimum
in actione, quod in demonstratione non est. Sic igitur concludit quod
si debeat fieri domus, quod est finis generationis, necesse est hoc
fieri aut praeexistere, scilicet materiam, quae propter finem est;
sicut lateres et lapides necesse est praeexistere si domus debet fieri.
Non tamen quod finis sit propter materiam, sed non erit si materia non
sit; sicut domus non erit si non sint lapides, et serra non erit si
non fuerit ferrum: quia et in scientiis demonstrativis principia non
sunt si conclusio non sit, quae assimilatur iis quae sunt ad finem,
sicut principium fini, sicut dictum est. Sic igitur manifestum est
quod in rebus naturalibus dicitur esse necessarium, quod se habet per
modum materiae vel materialis motus: et ratio huius necessitatis est ex
fine; propter finem enim necessarium est esse materiam talem. Et
naturalis quidem assignare debet utramque causam, scilicet materialem
et finalem, sed magis finalem, quia finis est causa materiae, sed non
e converso. Non enim finis est talis quia materia est talis: sed
potius materia est talis quia finis est talis, ut dictum est.
6. Deinde cum
dicit: et finis, quod est etc., assimilat necessitatem naturalis
generationis necessitati scientiarum demonstrativarum, quantum ad id
quod est necessitatis principium. Manifestum est enim quod in
scientiis demonstrativis, principium demonstrationis est definitio: et
similiter finis, qui est principium et ratio necessitatis in iis quae
fiunt secundum naturam, est quoddam principium sumptum a ratione et
definitione; finis enim generationis est forma speciei, quam
significat definitio. Et hoc etiam patet in artificialibus: sicut
enim demonstrator in demonstrando accipit definitionem ut principium,
ita et aedificator in aedificando, et medicus in sanando; ut quia
talis est definitio domus, oportet hoc fieri et esse ad hoc quod domus
fiat: et quia haec est definitio sanitatis, oportet hoc fieri ad hoc
quod aliquis sanetur: et si haec et illa, quousque perveniatur ad illa
quae fienda sunt. Contingit autem quandoque in scientiis
demonstrativis triplicem esse definitionem. Quarum una est
demonstrationis principium, ut haec: tonitruum est extinctio ignis in
nube: quaedam vero demonstrationis conclusio, ut haec: tonitruum est
continuus sonus in nubibus: quaedam vero complectitur utrumque, ut
haec: tonitruum est continuus sonus in nubibus propter extinctionem
ignis in nube; et haec comprehendit in se totam demonstrationem absque
demonstrationis ordine: unde in I Poster. dicitur quod definitio est
demonstratio positione differens. Quia igitur in iis quae fiunt
propter finem, finis se habet ut principium in demonstrativis, et ea
quae sunt ad finem sicut conclusio; etiam in definitione rerum
naturalium invenitur id quod est necessarium propter finem. Si enim
aliquis velit definire opus serrae, quoniam est talis divisio; quae
quidem non erit nisi habeat dentes, qui non erunt apti ad dividendum
nisi sint ferrei: oportebit in definitione serrae ponere ferrum.
Nihil enim prohibet in definitione poni quasdam partes materiae, non
quidem partes individuales, ut has carnes et haec ossa; sed partes
communes, ut carnes et ossa; et hoc necessarium est in definitione
omnium rerum naturalium. Sicut igitur definitio quae colligit in se
principium demonstrationis et conclusionem est tota demonstratio; ita
definitio colligens finem et formam et materiam, comprehendit totum
processum generationis naturalis.
|
|