|
1. Postquam
philosophus ostendit quid est natura, hic ostendit quot modis natura
dicitur. Et primo ostendit quod natura dicitur de materia; secundo
quod dicitur de forma, ibi: alio autem modo et cetera. Circa
primum, sciendum est quod antiqui philosophi naturales, non valentes
usque ad primam materiam pervenire, ut supra dictum est, aliquod
corpus sensibile primam materiam omnium rerum ponebant, ut ignem vel
aerem vel aquam: et sic sequebatur quod omnes formae advenirent
materiae tanquam in actu existenti, ut contingit in artificialibus;
nam forma cultelli advenit ferro iam existenti in actu. Et ideo
similem opinionem accipiebant de formis naturalibus, sicut de formis
artificialibus. Dicit ergo primo quod quibusdam videtur quod hoc sit
substantia et natura rerum naturalium, quod primo inest unicuique,
quod secundum se consideratum est informe: ut si dicamus quod natura
lecti est lignum, et natura statuae est aes; nam lignum est in lecto,
et secundum se consideratum non est formatum. Et huius signum dicebat
Antiphon esse hoc, quod si aliquis proiiciat lectum ad terram, et
ligna putrescendo accipiant potentiam ut aliquid ex eis germinet, illud
quod generatur non erit lectus, sed lignum. Et quia substantia est
quae permanet, et naturae est sibi simile generare, concludebat quod
omnis dispositio quae est secundum quamcumque legem rationis vel artem,
sit accidens: et illud quod permanet sit substantia, quae continue
patitur huiusmodi dispositionum immutationem. Supposito igitur quod
rerum artificialium formae sint accidentia, et materia sit substantia,
assumebat aliam propositionem, quod sicut se habent lectus et statua ad
aes et lignum, ita et quodlibet horum se habet ad aliquid aliud quod
est materia ipsorum; ut aes et aurum ad aquam (quia omnium
liquefactibilium materia videtur esse aqua), et ossa et ligna ad
terram, et similiter est de quolibet aliorum naturalium. Unde
concludebat quod illa materialia subsistentia formis naturalibus, sint
natura et substantia eorum. Et propter hoc quidam dixerunt terram esse
naturam et substantiam omnium rerum, scilicet primi poetae
theologizantes; posteriores vero philosophi vel ignem vel aerem vel
aquam, vel quaedam horum, vel omnia haec, ut ex superioribus patet.
Quia tot de numero eorum dicebant esse substantiam omnium rerum, quot
accipiebant esse principia materialia; et omnia alia dicebant esse
accidentia horum, idest materialium principiorum, vel per modum
passionis vel per modum habitus vel per modum dispositionis, vel
cuiuslibet alterius quod reducatur ad genus accidentis. Et haec est
una differentia quam ponebant inter principia materialia et formalia,
quia dicebant ea differre secundum substantiam et accidens. Alia autem
differentia est, quia dicebant ea differre secundum perpetuum et
corruptibile. Nam quodcumque praemissorum corporum simplicium ponebant
esse materiale principium, dicebant illud esse perpetuum: non enim
dicebant quod transmutarentur invicem. Sed omnia alia dicebant fieri
et corrumpi infinities: ut puta, si aqua sit principium materiale,
dicebant aquam nunquam corrumpi, sed manere eam in omnibus sicut
substantiam eorum; sed aes et aurum et alia huiusmodi dicebant corrumpi
et generari infinities.
2. Haec autem
positio quantum ad aliquid vera est, et quantum ad aliquid falsa.
Quantum enim ad hoc quod materia sit substantia et natura rerum
naturalium, vera est; materia enim intrat constitutionem substantiae
cuiuslibet rei naturalis: sed quantum ad hoc quod dicebant omnes formas
esse accidentia, falsa est. Unde ex hac opinione et ratione eius
concludit id quod verum est, scilicet quod natura uno modo dicitur
materia quae subiicitur unicuique rei naturali habenti in se principium
motus vel cuiuscumque mutationis: nam motus est species mutationis, ut
in quinto huius dicetur.
3. Deinde cum
dicit: alio autem modo etc., ostendit quod natura dicitur de forma.
Et circa hoc duo facit: primo ostendit propositum, scilicet quod
forma sit natura; secundo ostendit formarum diversitatem, ibi: sed
forma et natura et cetera. Primum autem ostendit tribus rationibus.
Dicit ergo primo quod alio modo dicitur natura forma et species, quae
est secundum rationem, idest ex qua ratio rei constituitur: et hoc
probat tali ratione. Sicuti enim illud est ars, quod competit alicui
inquantum est secundum artem et artificiosum; ita illud est natura,
quod competit alicui inquantum est secundum naturam et naturale. Sed
illud quod est in potentia tantum ad hoc quod sit artificiosum, non
dicimus habere aliquid artis, quia nondum habet speciem lecti: ergo in
rebus naturalibus id quod est potentia caro et os, non habet naturam
carnis et ossis antequam accipiat formam, secundum quam sumitur ratio
definitiva rei (per quam scilicet scimus quid est caro vel os); nec
adhuc est natura in ipso antequam habeat formam. Ergo natura rerum
naturalium habentium in se principium motus, alio modo etiam forma
est: quae licet non separetur a materia secundum rem, tamen differt ab
ea ratione. Sicut enim aes et infiguratum, quamvis sint unum
subiecto, tamen ratione differunt, ita materia et forma. Et hoc pro
tanto dicit, quia nisi forma esset aliud secundum rationem a materia,
non esset alius et alius modus quo materia dicitur natura, et quo forma
dicitur natura.
4. Posset autem
aliquis credere quod quia materia dicitur natura et etiam forma, quod
compositum possit dici natura; quia substantia dicitur de forma et
materia et de composito. Sed hoc excludit dicens quod compositum ex
materia et forma, ut homo, non est ipsa natura, sed est aliquid a
natura; quia natura habet rationem principii, compositum autem habet
rationem principiati.
5. Ulterius autem ex
ratione praemissa procedit ad ostendendum quod forma sit magis natura
quam materia; quia unumquodque magis dicitur secundum quod est in
actu, quam secundum quod est in potentia. Unde forma, secundum quam
aliquid est naturale in actu, est magis natura quam materia, secundum
quam est aliquid naturale in potentia.
6. Secundam rationem
ponit ibi: amplius fit ex homine et cetera. Et dicit quod licet non
fiat lectulus ex lectulo, ut Antiphon dicebat, fit tamen homo ex
homine. Unde verum est quod dicunt, quod forma lecti non est natura,
sed lignum; quoniam si lignum germinet, non fiet lectus, sed lignum.
Sicut igitur haec forma quae non redit per germinationem, non est
natura sed ars: ita forma quae redit per generationem, est natura.
Sed forma rei naturalis redit per generationem, fit enim ex homine
homo: ergo forma rei naturalis est natura.
7. Tertiam rationem
ponit ibi: amplius autem natura etc.: quae talis est. Natura potest
significari ut generatio, puta si natura dicatur nativitas. Sic
igitur natura dicta ut generatio, idest nativitas, est via in
naturam. Haec enim est differentia inter actiones et passiones, quod
actiones denominantur a principiis, passiones vero a terminis.
Unumquodque enim denominatur ab actu, qui est principium actionis et
terminus passionis. Non enim ita est in passionibus sicut in
actionibus: medicatio enim non dicitur via in medicinam, sed in
sanitatem; necesse est enim quod medicatio sit a medicina, non in
medicinam. Sed natura dicta ut generatio, idest nativitas, non sic
se habet ad naturam sicut medicatio ad medicinam: sed se habet ad
naturam sicut ad terminum, cum sit passio. Id enim quod nascitur, a
quodam in quoddam venit inquantum nascitur: unde id quod nascitur,
denominatur ab eo in quod, non ab eo ex quo. Id autem in quod tendit
nativitas, est forma: forma igitur est natura.
8. Deinde cum
dicit: sed forma et natura etc., ostendit quod natura quae est forma
dupliciter dicitur, scilicet de forma incompleta et forma completa.
Et hoc patet in generatione secundum quid, ut puta cum aliquid fit
album: nam albedo est forma completa, et privatio albedinis est
quodammodo species, inquantum coniungitur nigredini, quae est forma
imperfecta. Sed utrum in generatione simplici, quae est
substantiarum, sit aliquid quod sit privatio et contrarium simul, ita
quod formae substantiales sint contrariae, vel non, considerandum est
posterius in quinto huius, et in libro de generatione.
|
|