|
1. Postquam
philosophus ostendit quid sit natura et quot modis dicitur, hic
consequenter intendit ostendere de quibus considerat scientia
naturalis. Et dividitur in partes duas: in prima ostendit quomodo
differat naturalis a mathematico; in secunda ostendit ad quae se
extendat consideratio scientiae naturalis, ibi: quoniam autem natura
et cetera. Circa primum tria facit: primo movet quaestionem; secundo
ponit rationes ad quaestionem, ibi: etenim plana etc.; tertio solvit
quaestionem, ibi: de his igitur negotiatur et cetera. Dicit ergo
primo quod postquam determinatum est quot modis natura dicitur,
considerandum est in quo differat mathematicus a naturali philosopho.
2. Deinde cum
dicit: etenim plana etc., ponit rationes ad quaestionem. Quarum
prima talis est. Quaecumque scientiae considerant eadem subiecta, vel
sunt eaedem, vel una est pars alterius; sed mathematicus philosophus
considerat de punctis, lineis et superficiebus et corporibus, et
similiter naturalis (quod probat ex hoc quod corpora naturalia habent
plana, idest superficies, et firma, idest soliditates, et
longitudines et puncta; oportet autem quod naturalis consideret de
omnibus quae insunt corporibus naturalibus); ergo videtur quod
scientia naturalis et mathematica vel sint eaedem, vel una sit pars
alterius. Secundam rationem ponit ibi: amplius, astrologia et
cetera. Et circa hanc rationem primo movet quaestionem, utrum
astrologia sit omnino altera a naturali philosophia, vel sit pars
eius. Manifestum est enim quod est pars mathematicae: unde si est
etiam pars naturalis philosophiae, sequitur quod mathematica et physica
conveniunt ad minus in hac parte. Quod autem astrologia sit pars
physicae, probat dupliciter. Primo quidem per rationem talem. Ad
quemcumque pertinet cognoscere substantias et naturas aliquarum rerum,
ad eum etiam pertinet considerare accidentia illarum; sed ad naturalem
pertinet considerare naturam et substantiam solis et lunae, cum sint
quaedam corpora naturalia; ergo ad eum pertinet etiam considerare per
se accidentia ipsorum. Hoc etiam probat ex consuetudine
philosophorum: nam philosophi naturales inveniuntur determinasse de
figura solis et lunae et terrae et totius mundi, circa quod insudat
etiam astrologorum intentio. Sic igitur astrologia et scientia
naturalis conveniunt non solum in eisdem subiectis, sed etiam in
consideratione eorundem accidentium, et in demonstratione earundem
conclusionum. Unde videtur quod astrologia sit pars physicae; et per
consequens physica non totaliter differat a mathematica.
3. Deinde cum
dicit: de his quidem igitur etc., solvit praemissam quaestionem. Et
circa hoc duo facit: primo ponit solutionem; secundo confirmat eam,
ibi: fiet autem utique et cetera. Circa primum tria facit: primo
solvit quaestionem; secundo concludit quoddam corollarium ex
praedictis, ibi: unde et abstrahit etc.; tertio excludit errorem,
ibi: latet autem hoc et cetera.
4. Dicit ergo primo
quod mathematicus et naturalis determinant de eisdem, scilicet
punctis, lineis et superficiebus et huiusmodi, sed non eodem modo.
Non enim mathematicus determinat de eis inquantum unumquodque eorum est
terminus corporis naturalis; neque considerat ea quae accidunt eis
inquantum sunt termini corporis naturalis; per quem modum de eis
considerat scientia naturalis. Non est autem inconveniens quod idem
cadat sub consideratione diversarum scientiarum secundum diversas
considerationes.
5. Deinde cum
dicit: unde et abstrahit etc., concludit quoddam corollarium ex
praedictis. Quia enim mathematicus considerat lineas et puncta et
superficies et huiusmodi et accidentia eorum non inquantum sunt termini
corporis naturalis, ideo dicitur abstrahere a materia sensibili et
naturali. Et causa quare potest abstrahere, est ista: quia secundum
intellectum sunt abstracta a motu. Ad cuius causae evidentiam
considerandum est quod multa sunt coniuncta secundum rem, quorum unum
non est de intellectu alterius: sicut album et musicum coniunguntur in
aliquo subiecto, et tamen unum non est de intellectu alterius, et ideo
potest unum separatim intelligi sine alio. Et hoc est unum intellectum
esse abstractum ab alio. Manifestum est autem quod posteriora non sunt
de intellectu priorum, sed e converso: unde priora possunt intelligi
sine posterioribus, et non e converso. Sicut patet quod animal est
prius homine, et homo est prius hoc homine (nam homo se habet ex
additione ad animal, et hic homo ex additione ad hominem); et propter
hoc homo non est de intellectu animalis, nec Socrates de intellectu
hominis: unde animal potest intelligi absque homine, et homo absque
Socrate et aliis individuis. Et hoc est abstrahere universale a
particulari. Similiter autem inter accidentia omnia quae adveniunt
substantiae, primo advenit ei quantitas, et deinde qualitates
sensibiles et actiones et passiones et motus consequentes sensibiles
qualitates. Sic igitur quantitas non claudit in sui intellectu
qualitates sensibiles vel passiones vel motus: claudit tamen in sui
intellectu substantiam. Potest igitur intelligi quantitas sine materia
subiecta motui et qualitatibus sensibilibus, non tamen absque
substantia. Et ideo huiusmodi quantitates et quae eis accidunt, sunt
secundum intellectum abstracta a motu et a materia sensibili, non autem
a materia intelligibili, ut dicitur in VII Metaphys. Quia igitur
sic sunt abstracta a motu secundum intellectum, quod non claudunt in
suo intellectu materiam sensibilem subiectam motui; ideo mathematicus
potest ea abstrahere a materia sensibili. Et nihil differt quantum ad
veritatem considerationis, utrum sic vel sic considerentur. Quamvis
enim non sint abstracta secundum esse, non tamen mathematici
abstrahentes ea secundum intellectum, mentiuntur: quia non asserunt ea
esse extra materiam sensibilem (hoc enim esset mendacium), sed
considerant de eis absque consideratione materiae sensibilis, quod
absque mendacio fieri potest: sicut aliquis potest considerare
albedinem absque musica, et vere, licet conveniant in eodem subiecto:
non tamen esset vera consideratio, si assereret album non esse
musicum.
6. Deinde cum
dicit: latet autem hoc facientes etc., excludit ex praedictis errorem
Platonis. Quia enim latebat eum quomodo intellectus vere posset
abstrahere ea quae non sunt abstracta secundum esse, posuit omnia quae
sunt abstracta secundum intellectum, esse abstracta secundum rem.
Unde non solum posuit mathematica abstracta, propter hoc quod
mathematicus abstrahit a materia sensibili; sed etiam posuit ipsas res
naturales abstractas, propter hoc quod naturalis scientia est de
universalibus et non de singularibus. Unde posuit hominem esse
separatum, et equum et lapidem et alia huiusmodi; quae quidem separata
dicebat esse ideas: cum tamen naturalia sint minus abstracta quam
mathematica. Mathematica enim sunt omnino abstracta a materia
sensibili secundum intellectum, quia materia sensibilis non includitur
in intellectu mathematicorum, neque in universali neque in
particulari: sed in intellectu specierum naturalium includitur quidem
materia sensibilis, sed non materia individualis; in intellectu enim
hominis includitur caro et os, sed non haec caro et hoc os.
7. Deinde cum
dicit: fiet autem utique manifestum etc., manifestat positam
solutionem dupliciter: primo quidem per differentiam definitionum quas
assignat mathematicus et naturalis; secundo per scientias medias,
ibi: demonstrant autem et quae magis et cetera. Dicit ergo primo quod
hoc quod dictum est de diverso modo considerationis mathematici et
physici, fiet manifestum si quis tentaverit dicere definitiones
naturalium et mathematicorum, et accidentium eorum: quia mathematica,
ut par et impar, et rectum et curvum, et numerus et linea et figura,
definiuntur sine motu et materia; non autem caro et os et homo: sed
horum definitio est sicut definitio simi, in cuius definitione ponitur
subiectum sensibile, scilicet nasus; non autem sicut definitio curvi,
in cuius definitione non ponitur aliquod subiectum sensibile. Et sic
ex ipsis definitionibus naturalium et mathematicorum apparet quod supra
dictum est de differentia mathematici et naturalis.
8. Deinde cum
dicit: demonstrant autem etc., probat idem per scientias quae sunt
mediae inter mathematicam et naturalem. Dicuntur autem scientiae
mediae, quae accipiunt principia abstracta a scientiis pure
mathematicis, et applicant ad materiam sensibilem; sicut perspectiva
applicat ad lineam visualem ea quae demonstrantur a geometria circa
lineam abstractam; et harmonica, idest musica, applicat ad sonos ea
quae arithmeticus considerat circa proportiones numerorum; et
astrologia considerationem geometriae et arithmeticae applicat ad caelum
et ad partes eius. Huiusmodi autem scientiae, licet sint mediae inter
scientiam naturalem et mathematicam, tamen dicuntur hic a philosopho
esse magis naturales quam mathematicae, quia unumquodque denominatur et
speciem habet a termino: unde, quia harum scientiarum consideratio
terminatur ad materiam naturalem, licet per principia mathematica
procedant, magis sunt naturales quam mathematicae. Dicit ergo de
huiusmodi scientiis, quod contrario modo se habent cum scientiis quae
sunt pure mathematicae, sicut geometria vel arithmetica. Nam
geometria considerat quidem de linea quae habet esse in materia
sensibili, quae est linea naturalis: non tamen considerat de ea
inquantum est in materia sensibili, secundum quod est naturalis, sed
abstracte, ut dictum est. Sed perspectiva e converso accipit lineam
abstractam secundum quod est in consideratione mathematici, et applicat
eam ad materiam sensibilem; et sic determinat de ea non inquantum est
mathematica, sed inquantum est physica. Ex ipsa ergo differentia
scientiarum mediarum ad scientias pure mathematicas, apparet quod supra
dictum est. Nam si huiusmodi scientiae mediae abstracta applicant ad
materiam sensibilem, manifestum est quod mathematicae e converso ea
quae sunt in materia sensibili abstrahunt.
9. Et per hoc etiam
patet responsio ad id quod supra obiiciebatur de astrologia. Unde
astrologia est magis naturalis quam mathematica. Unde non est mirum si
communicet in conclusionibus cum scientia naturali. Quia tamen non est
pure naturalis, per aliud medium eandem conclusionem demonstrat.
Sicut quod terra sit sphaerica demonstratur a naturali per medium
naturale, ut puta quia partes eius undique et aequaliter concurrunt ad
medium: ab astrologo autem ex figura eclipsis lunaris, vel ex hoc quod
non eadem sidera ex omni parte terrae aspiciuntur.
|
|