|
1. Postquam
philosophus ostendit differentiam inter naturalem et mathematicum, hic
ostendit ad quid se extendat consideratio naturalis. Et circa hoc duo
facit: primo ostendit quod ad naturalem pertinet considerare formam et
materiam; secundo ostendit quid sit terminus considerationis naturalis
circa formam, ibi: usque ad quantum et cetera. Circa primum duo
facit: primo ex praemissis concludit propositum; secundo movet
dubitationes circa determinatum, ibi: etenim iam et cetera.
2. Dicit ergo primo
quod quia natura dicitur dupliciter, scilicet de materia et forma, ut
supra dictum est, sic est considerandum in scientia naturali, sicut
cum intendimus de simo quid est: tunc enim non solum formam, idest
curvitatem, sed etiam materiam, idest nasum attendimus. Unde in
scientia naturali neque est consideratio sine materia sensibili, neque
etiam solum secundum materiam, sed etiam secundum formam. Et est
notandum quod iste processus Aristotelis includit duo media. Per unum
quorum sic potest argumentari. Naturalis philosophus debet considerare
de natura; sed natura est tam forma quam materia; ergo debet tam de
materia quam de forma considerare. Per aliud vero sic. Naturalis
differt a mathematico, ut dictum est, quia consideratio naturalis est
sicut consideratio simi, consideratio vero mathematici est sicut
consideratio curvi; sed consideratio simi est consideratio formae et
materiae; ergo et consideratio naturalis est consideratio utriusque.
3. Deinde cum
dicit: etenim iam etc., movet circa praemissa dubitationem duplicem.
Quarum prima est: cum natura dicatur de materia et de forma, utrum
scientia naturalis sit tantum de materia, vel tantum de forma, vel de
eo quod est ex utroque compositum. Secunda dubitatio est: supposito
quod de utroque consideret scientia naturalis, utrum sit eadem scientia
naturalis quae consideret de forma et materia, vel alia et alia de
utroque.
4. Deinde cum
dicit: in antiquos quidem enim etc., solvit praedictas dubitationes,
et maxime secundam; ostendens quod ad eiusdem scientiae naturalis
considerationem pertinet considerare de forma et de materia. Nam prima
quaestio satis videbatur soluta esse per hoc quod dixerat, quod
consideratio naturalis est sicut cum intendimus de simo quid sit.
Circa hoc ergo duo facit. Primo ponit quid antiqui sensisse
videntur. Et dicit quod si aliquis velit aspicere ad dicta antiquorum
naturalium, videtur quod scientia naturalis non sit nisi de materia:
quia vel nihil tractaverunt de forma, vel aliquid modicum; sicut
tetigerunt eam Democritus et Empedocles, inquantum posuerunt aliquid
fieri ex multis secundum aliquem determinatum modum mixtionis vel
congregationis.
5. Secundo, ibi:
si autem ars imitatur etc., ostendit propositum tribus rationibus:
quarum prima talis est. Ars imitatur naturam; oportet igitur quod sic
se habeat scientia naturalis circa naturalia, sicut se habet scientia
artificialis circa artificialia. Sed eiusdem scientiae artificialis
est cognoscere materiam et formam usque ad aliquem certum terminum;
sicut medicus cognoscit sanitatem ut formam, et choleram et phlegma et
huiusmodi sicut materiam in qua est sanitas, nam in contemperatione
humorum sanitas consistit; et similiter aedificator considerat formam
domus, et lateres et ligna, quae sunt materia domus; et ita est in
omnibus aliis artibus. Ergo eiusdem scientiae naturalis est cognoscere
tam materiam quam formam.
6. Eius autem quod
ars imitatur naturam, ratio est, quia principium operationis
artificialis cognitio est; omnis autem nostra cognitio est per sensus a
rebus sensibilibus et naturalibus accepta: unde ad similitudinem rerum
naturalium in artificialibus operamur. Ideo autem res naturales
imitabiles sunt per artem, quia ab aliquo principio intellectivo tota
natura ordinatur ad finem suum, ut sic opus naturae videatur esse opus
intelligentiae, dum per determinata media ad certos fines procedit:
quod etiam in operando ars imitatur.
7. Secundam rationem
ponit ibi: adhuc quod cuius causa et cetera. Eiusdem scientiae est
considerare finem et ea quae sunt ad finem: et hoc ideo quia ratio
eorum quae sunt ad finem, a fine sumitur. Sed natura quae est forma,
est finis materiae; ergo eiusdem scientiae naturalis est considerare
materiam et formam.
8. Quod autem forma
sit finis materiae, sic probat. Ad hoc quod aliquid sit finis
alicuius motus continui, duo requiruntur: quorum unum est quod sit
ultimum motus, et aliud est quod sit cuius causa fit. Aliquid enim
potest esse ultimum, sed non est cuius causa fit; unde non habet
rationem finis. Et quia de ratione finis est quod sit cuius causa
fit, poeta hoc apposuit, quod derisorie se habet dicere finem cuius
causa fit. Videtur enim esse nugatio, sicut si diceretur homo
animal: quia animal est de ratione hominis, sicut et cuius causa fit
de ratione finis. Vult enim poeta quod non omne ultimum sit finis,
sed illud quod est ultimum et optimum, hoc est cuius causa fit. Et
quidem quod forma sit ultimum generationis, hoc est per se manifestum.
Sed quod sit cuius causa fit respectu materiae, manifestat per
similitudinem in artibus. Inveniuntur enim quaedam artes quae faciunt
materiam: quarum quaedam faciunt eam simpliciter, sicut ars figuli
facit lateres, quae sunt materia domus; quaedam vero faciunt eam
operose, idest materiam praeexistentem in natura disponunt ad
receptionem formae, sicut ars carpentaria praeparat ligna ad formam
navis. Item considerandum est quod nos utimur omnibus quae sunt
secundum artem facta, sicut propter nos existentibus. Nos enim sumus
quodammodo finis omnium artificialium. Et dicit quodammodo: quia
sicut dictum est in philosophia prima, dupliciter dicitur id cuius
causa fit, scilicet cuius et quo; sicut finis domus ut cuius est
habitator, ut quo est habitatio. Ex his igitur accipere possumus quod
duae artes sunt principantes materiam, idest quae praecipiunt artibus
facientibus materiam, et cognoscentes, idest diiudicantes de ipsis;
una scilicet quae utitur, et alia quae est factiva artificiati,
inducens scilicet formam. Et haec est sicut architectonica respectu
eius quae disponit materiam, sicut navifactiva respectu carpentariae,
quae secat ligna: unde etiam oportet quod ipsa ars usualis sit
quodammodo architectonica, idest principalis ars, respectu factivae.
Quamvis igitur utraque sit architectonica, scilicet usualis et
factiva, tamen differunt: quia usualis est architectonica inquantum
est cognoscitiva et diiudicativa de forma; alia autem, quae est
architectonica tanquam factiva formae, est cognoscitiva materiae,
idest diiudicat de materia. Et hoc manifestat per exemplum. Usus
enim navis pertinet ad gubernatorem; et sic gubernatoria est usualis;
et sic est architectonica respectu navifactivae, et cognoscit et
diiudicat de forma. Et hoc est quod dicit, quod gubernator cognoscit
et instituit qualis debeat esse forma temonis. Alius autem, scilicet
factor navis, cognoscit et diiudicat ex quibus et qualibus lignis
debeat fieri navis. Sic ergo manifestum est quod ars quae inducit
formam, praecipit arti quae facit vel disponit materiam; ars autem
quae utitur artificiato iam facto, praecipit arti quae inducit formam.
Ex quo possumus accipere quod sic se habet materia ad formam, sicut
forma ad usum. Sed usus est cuius causa fit artificiatum: ergo et
forma est cuius causa est materia in artificialibus. Et sicut in his
quae sunt secundum artem, nos facimus materiam propter opus artis,
quod est ipsum artificiatum; ita in naturalibus materia inest a natura
non a nobis facta, nihilominus eundem habens ordinem ad formam,
scilicet quod est propter formam. Unde sequitur quod eiusdem scientiae
naturalis sit considerare materiam et formam.
9. Tertiam rationem
ponit ibi: amplius eorum etc.: quae talis est. Eorum quae sunt ad
aliquid, una est scientia. Sed materia est de numero eorum quae sunt
ad aliquid, quia dicitur ad formam. Quod non ideo dicitur quasi ipsa
materia sit in genere relationis, sed quia cuilibet formae determinatur
propria materia: et hoc est quod subdit, quod sub alia forma oportet
esse aliam materiam. Unde relinquitur quod eiusdem scientiae naturalis
sit considerare formam et materiam.
10. Deinde cum
dicit: usque ad quantum etc., ostendit quantum se extendat
consideratio scientiae naturalis circa formam. Et circa hoc duo
facit: primo movet quaestionem hanc, scilicet usque ad quantum
oporteat naturalem considerare de forma et quidditate rei (nam
considerare formas et quidditates rerum absolute videtur pertinere ad
philosophum primum); secundo solvit quod sicut medicus considerat
nervum, et faber aes usque ad aliquem terminum, ita et naturalis
formas. Medicus enim non considerat de nervo inquantum est nervus,
hoc enim pertinet ad naturalem, sed inquantum est subiectum sanitatis;
et similiter faber de aere non inquantum est aes, sed inquantum est
subiectum statuae aut alicuius huiusmodi. Et similiter naturalis non
considerat de forma inquantum est forma, sed inquantum est in materia.
Et ideo sicut medicus in tantum considerat de nervo in quantum pertinet
ad sanitatem, cuius causa considerat nervum; similiter naturalis in
tantum considerat de forma in quantum habet esse in materia. Et ideo
terminus considerationis scientiae naturalis est circa formas quae
quidem sunt aliquo modo separatae, sed tamen esse habent in materia.
Et huiusmodi formae sunt animae rationales: quae quidem sunt separatae
inquantum intellectiva virtus non est actus alicuius organi corporalis,
sicut virtus visiva est actus oculi; sed in materia sunt inquantum dant
esse naturale tali corpori. Et quod sint in materia, per hoc probat,
quod forma cuiuslibet rei generatae ex materia est forma in materia: ad
hoc enim terminatur generatio, ut forma sit in materia. Sed homo
generatur ex materia et ab homine, quasi ab agente proprio, et a sole
tanquam ab agente universali respectu generabilium: unde sequitur quod
anima, quae est forma humana, sit forma in materia. Unde usque ad
animam rationalem se extendit consideratio naturalis, quae est de
formis. Sed quomodo se habeant formae totaliter a materia separatae,
et quid sint, vel etiam quomodo se habeat haec forma, idest anima
rationalis, secundum quod est separabilis et sine corpore existere
potens, et quid sit secundum suam essentiam separabile, hoc
determinare pertinet ad philosophum primum.
|
|