|
1. Postquam
philosophus ostendit de quibus considerat scientia naturalis, hic
incipit ostendere ex quibus causis demonstret. Et dividitur in partes
duas: in prima determinat de causis; in secunda vero ostendit ex
quibus causis naturalis demonstret, ibi: quoniam autem causae quatuor
et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit necessitatem
determinandi de causis; secundo incipit de causis determinare, ibi:
uno quidem modo et cetera. Dicit ergo primo quod postquam determinatum
est quid cadat sub consideratione scientiae naturalis, restat
considerandum de causis, quae et quot sunt. Et hoc ideo, quia hoc
negotium quo intendimus de natura tractare, non ordinatur ad
operationem, sed ad scientiam: quia nos non possumus facere res
naturales, sed solum de eis scientiam habere. Sed nos non opinamur
nos scire unumquodque, nisi cum accipimus propter quid, quod est
accipere causam: unde manifestum est quod hoc observandum est nobis
circa generationem et corruptionem et omnem naturalem mutationem, ut
cognoscamus causas, et reducamus unumquodque de quo quaeritur propter
quid, in proximam causam. Hoc autem ideo dicit, quia considerare de
causis inquantum huiusmodi, proprium est philosophi primi: nam causa
in eo quod causa est non dependet a materia secundum esse, eo quod in
his etiam quae a materia sunt separata, invenitur ratio causae. Sed a
philosopho naturali assumitur consideratio de causis propter aliquam
necessitatem; nec tamen assumitur ab eo considerare de causis nisi
secundum quod sunt causae naturalium mutationum.
2. Deinde cum
dicit: uno quidem modo etc., determinat de causis. Et circa hoc
tria facit: primo assignat diversas species causarum manifestas;
secundo de quibusdam immanifestis causis determinat, ibi: dicitur
autem fortuna etc.; tertio ostendit quod non sunt plures neque
pauciores, ibi: quae autem sunt causae et cetera. Prima dividitur in
duas: in prima determinat species causarum; in secunda determinat
modos diversarum causarum secundum unamquamque speciem, ibi: modi
autem causarum et cetera. Circa primum duo facit: primo inducit
diversas species causarum; secundo reducit eas ad quatuor, ibi: omnes
autem nunc et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit
diversitatem causarum; secundo exponit quaedam consequentia ex
diversitate praedicta, ibi: contingit autem multipliciter et cetera.
3. Dicit ergo primo
quod uno modo dicitur causa ex quo fit aliquid cum insit, sicut aes
dicitur causa statuae et argentum causa phialae: et etiam genera horum
dicuntur causae earundem rerum, sicut metallum vel liquabile vel
huiusmodi. Apposuit autem cum insit, ad differentiam privationis et
contrarii: nam statua quidem fit ex aere, quod inest statuae iam
factae; fit etiam ex infigurato, quod quidem non inest statuae iam
factae. Unde aes est causa statuae, non autem infiguratum, cum sit
principium per accidens tantum, ut in primo dictum est.
4. Secundo modo
dicitur causa species et exemplum: et hoc dicitur causa inquantum est
ratio quidditativa rei; hoc enim est per quod scimus de unoquoque quid
est. Et sicut dictum est circa materiam quod etiam genera materiae
dicuntur causa, ita et genera speciei dicuntur causa. Et ponit
exemplum in quadam consonantia musicae quae vocatur diapason, cuius
forma est proportio dupla, quae est duorum ad unum. Nam proportiones
numerales applicatae ad sonos sicut ad materiam, consonantias musicales
constituunt: et cum duo vel duplum sit forma consonantiae quae est
diapason, et genus duorum, quod est numerus, est causa. Sicut enim
dicimus quod forma diapason est proportio duorum ad unum, quae est
proportio dupla, ita possumus dicere quod forma diapason, est
proportio duorum ad unum, quae est multiplicitas. Et ita ad hunc
modum causae reducuntur omnes partes quae ponuntur in definitione: nam
partes speciei ponuntur in definitione, non autem partes materiae, ut
dicitur in VII Metaphys. Nec est hoc contra id quod supra dictum
est, quod in definitione rerum naturalium ponitur materia: nam in
definitione speciei non ponitur materia individualis, sed materia
communis; sicut in definitione hominis ponuntur carnes et ossa, non
autem hae carnes et haec ossa. Natura igitur speciei constituta ex
forma et materia communi, se habet ut formalis respectu individui quod
participat talem naturam; et pro tanto hic dicitur quod partes quae
ponuntur in definitione, pertinent ad causam formalem. Considerandum
est etiam quod duo posuit pertinentia ad quidditatem rei, scilicet
speciem et exemplum, propter diversas opiniones de essentiis rerum.
Nam Plato posuit naturas specierum esse quasdam formas abstractas,
quas dicebat exemplaria et ideas; et propter hoc posuit exemplum vel
paradigma. Naturales autem philosophi qui aliquid de forma
tetigerunt, posuerunt formas in materia; et propter hoc nominavit
speciem.
5. Ulterius autem
dicit quod alio modo dicitur causa a quo est principium motus vel
quietis; sicut consilians dicitur causa, et pater filii, et omne
commutans commutati. Circa huiusmodi autem causas considerandum est
quod quadruplex est causa efficiens, scilicet perficiens, praeparans,
adiuvans et consilians. Perficiens enim est, quod dat complementum
motui vel mutationi; sicut quod introducit formam substantialem in
generatione. Praeparans autem seu disponens est, quod aptat materiam
seu subiectum ad ultimum complementum. Adiuvans vero est, quod non
operatur ad proprium finem, sed ad finem alterius. Consilians autem
in his quae agunt a proposito, est quod dat agenti formam per quam
agit. Nam agens a proposito agit per suam scientiam, quam consilians
sibi tradit; sicut et in rebus naturalibus generans dicitur movere
gravia vel levia, inquantum dat formam per quam moventur.
6. Quartum autem
modum causae ponit, quod aliquid dicitur causa ut finis; et hoc est
cuius causa aliquid fit, sicut sanitas dicitur ambulationis. Et hoc
patet quia respondetur ad quaestionem factam propter quid: cum enim
quaerimus propter quid ambulat? Dicimus ut sanetur; et hoc dicentes
opinamur nos assignare causam. Ideo autem potius probat de fine quod
sit causa quam de aliis, quia hoc minus videbatur propterea quia finis
est ultimum in generatione. Et ulterius addit quod omnia quae sunt
intermedia inter primum movens et ultimum finem, omnia sunt quodammodo
fines: sicut medicus ad sanitatem inducendam extenuat corpus, et sic
sanitas est finis maciei; maciem autem operatur per purgationem;
purgationem autem per potionem; potionem autem praeparat per aliqua
instrumenta. Unde omnia haec sunt quodammodo finis: nam macies est
finis purgationis, et purgatio potionis, et potio organorum, et
organa sunt fines in operatione vel inquisitione organorum. Et sic
patet quod ista intermedia differunt ad invicem, inquantum quaedam sunt
organa et quaedam opera, operata scilicet per organa. Et hoc inducit
ne aliquis credat quod solum id quod est ultimum sit causa sicut cuius
gratia, propter hoc quod hoc nomen finis ultimum quoddam esse videtur.
Est igitur omnis finis ultimum non simpliciter, sed respectu
alicuius. Et ultimo concludit quod fere tot modis dicuntur causae.
Et addit fere, propter causas quae sunt per accidens, sicut sunt
casus et fortuna.
7. Deinde cum
dicit: contingit autem multipliciter etc., manifestat tria
consequentia ex iam dicta causarum diversitate. Quorum primum est quod
cum causae dicantur multipliciter, contingit unius et eiusdem esse
multas causas per se et non per accidens; sicut causa statuae est ars
statuifica ut efficiens, et aes ut materia. Et inde est quod
aliquando unius rei assignantur plures definitiones secundum diversas
causas; sed perfecta definitio omnes causas complectitur. Secundum
est quod quaedam sibi invicem sunt causae secundum diversam speciem
causae; sicut laborare est causa efficiens bonae habitudinis, bona
autem habitudo est causa finalis laboris. Nihil enim prohibet aliquid
esse prius et posterius altero secundum diversas rationes: finis enim
est prius secundum rationem, sed posterius in esse; agens autem e
converso. Et similiter forma est prior quam materia secundum rationem
complementi, materia autem est prius quam forma generatione et tempore
in omni eo quod movetur de potentia in actum. Tertium est quod idem
est causa contrariorum quandoque; sicut per suam praesentiam gubernator
est causa salutis navis, per absentiam autem suam causa est
submersionis eius.
8. Deinde cum
dicit: omnes autem nunc dictae causae etc., reducit omnes causas
superius enumeratas in quatuor species: et dicit quod omnes causae quae
enumeratae sunt superius, reducuntur ad quatuor modos, qui sunt
manifesti. Nam elementa, idest litterae, sunt causae syllabarum; et
similiter terra est causa vasorum et argentum phialae; et ignis et
similia, corpora scilicet simplicia, sunt causae corporum; et
similiter quaelibet partes sunt causa totius; et suppositiones, idest
propositiones syllogismi, sunt causa conclusionum: et omnia ista
habent unam rationem causae, prout dicitur causa id ex quo fit
aliquid: hoc enim est commune in omnibus praemissis. Omnium autem
nunc enumeratorum, quaedam se habent ut materia et quaedam ut forma,
quae causat quidditatem rei: sicut omnes partes se habent ut materia,
ut elementa syllabarum et quatuor elementa corporum mistorum; sed ea
quae important totum vel compositionem vel quamcumque speciem, se
habent in ratione formae; ut species referatur ad formas simplicium,
totum autem et compositio ad formas compositorum.
9. Videntur autem
hic esse duo dubia. Primo quidem de hoc quod dicit, quod partes sunt
causae materiales totius, cum supra partes definitionis reduxerit ad
causam formalem. Et potest dici quod supra locutus est de partibus
speciei, quae cadunt in definitione totius: hic autem loquitur de
partibus materiae, in quarum definitione cadit totum, sicut circulus
cadit in definitione semicirculi. Sed melius dicendum est quod licet
partes speciei quae ponuntur in definitione, comparentur ad suppositum
naturae per modum causae formalis, tamen ad ipsam naturam cuius sunt
partes, comparantur ut materia: nam omnes partes comparantur ad totum
ut imperfectum ad perfectum, quae quidem est comparatio materiae ad
formam. Item potest esse dubium de hoc quod dicit, quod propositiones
sunt materia conclusionis. Materia enim inest ei cuius est materia:
unde supra notificans causam materialem, dixit quod est ex quo fit
aliquid cum insit; propositiones autem sunt seorsum a conclusione.
Sed dicendum quod ex terminis propositionum constituitur conclusio:
unde secundum hoc propositiones dicuntur materia conclusionis, in
quantum termini, qui sunt materia propositionum, sunt etiam materia
conclusionis, licet non secundum quod stant sub ordine propositionum;
sicut et farina dicitur materia panis, licet non secundum quod stat sub
forma farinae. Ideo tamen potius dicuntur propositiones materia
conclusionis quam e converso, quia termini qui coniunguntur in
conclusione, separatim ponuntur in praemissis. Sic igitur habemus
duos modos causae.
10. Quaedam vero
dicuntur esse causae secundum aliam rationem, quia scilicet sunt
principium motus et quietis. Et hoc modo semen, quod est activum in
generatione, dicitur causa; et similiter medicus per hunc modum
dicitur causa sanitatis; et consilians est causa per hunc modum, et
omne faciens. Alia littera habet, et propositiones: nam
propositiones quidem quantum ad terminos sunt materia conclusionis, ut
dictum est; quantum autem ad vim illativam ipsarum reducuntur ad hoc
genus causae; nam principium discursus rationis in conclusione est ex
propositionibus.
11. In aliis vero
causis invenitur alia ratio causae, secundum scilicet quod finis vel
bonum habet rationem causae. Et haec species causae potissima est
inter alias causas: est enim causa finalis aliarum causarum causa.
Manifestum est enim quod agens agit propter finem; et similiter
ostensum est supra in artificialibus, quod formae ordinantur ad usum
sicut ad finem, et materiae in formas sicut in finem: et pro tanto
dicitur finis causa causarum. Et quia dixerat quod haec species causae
habet rationem boni, et quandoque in his quae agunt per electionem
contingit finem esse malum; ideo ad hanc dubitationem tollendam, dicit
quod nihil differt utrum causa finalis sit vere bona vel apparens bona,
quia quod apparet bonum non movet nisi sub ratione boni. Et sic ultimo
concludit tot esse species causarum quot dictae sunt.
|
|