|
1. Postquam
philosophus distinxit species causarum, hic distinguit diversos modos
causarum, etiam secundum eandem speciem causae. Et circa hoc duo
facit: primo distinguit diversos modos causarum; secundo determinat
quaedam consequentia ad distinctionem praedictam, ibi: differunt autem
et cetera. Circa primum duo facit: primo distinguit diversos modos
causarum; secundo reducit eos ad certum numerum, ibi: sed tamen hae
omnes et cetera. Circa primum distinguit modos causarum secundum
quatuor divisiones. Dicit ergo primo quod multi numero sunt modi
causarum: sed si reducantur capitulatim, sive in quadam summa, ad
aliqua communia, inveniuntur pauciores. Vel capitales accipiuntur
secundum combinationem: manifestum est enim quod pauciores sunt
combinationes modorum quam modi.
2. Prima ergo
divisio vel combinatio modorum est, quod in eadem specie causae dicitur
una causa prior altera, ut intelligamus causam priorem universaliorem:
ut sanitatis causa est medicus ut causa propria et posterior, artifex
autem ut communior et prior; et hoc in specie causae efficientis. Et
simile est in specie causae formalis: nam causa formalis diapason
propria et posterior est proportio dupla; causa autem prior et
communior est proportio numeralis, quae dicitur multiplicitas. Et
similiter ea quae continet unamquamque causam communitate sui ambitus,
dicitur causa prior.
3. Advertendum est
autem quod causa universalis et propria, vel prior et posterior,
potest accipi aut secundum communitatem praedicationis, secundum
exempla hic posita de medico et artifice; vel secundum communitatem
causalitatis, ut si dicamus solem esse causam universalem
calefactionis, ignem vero causam propriam: et haec duo sibi invicem
correspondent. Manifestum est enim quod quaelibet virtus extenditur ad
aliqua secundum quod communicant in una ratione obiecti; et quanto ad
plura extenditur, tanto oportet illam rationem esse communiorem: et
cum virtus proportionetur obiecto secundum eius rationem, sequitur quod
causa superior agat secundum formam magis universalem et minus
contractam. Et sic est considerare in ordine rerum: quia quanto
aliqua sunt superiora in entibus, tanto habent formas minus
contractas, et magis dominantes supra materiam, quae coarctat virtutem
formae. Unde et id quod est prius in causando, invenitur esse prius
quodammodo secundum rationem universalioris praedicationis; ut puta,
si ignis est primum calefaciens, caelum non tantum est primum
calefaciens, sed primum alterans.
4. Secundam
divisionem ponit ibi: amplius autem secundum accidens et cetera. Et
dicit quod sicut causae per se dividuntur per causas priores et
posteriores, vel communes et proprias, ita etiam et causae per
accidens. Est enim praeter causas per se, accipere causas per
accidens, et genera horum; sicut causa statuae per accidens quidem est
Polycletus, per se autem causa statuae est faciens statuam:
Polycletus enim est causa statuae inquantum accidit ei esse statuam
facientem. Et etiam ea quae sua communitate continent Polycletum,
sunt causa statuae per accidens, sicut et homo et animal. Et iterum
considerandum est quod in causis per accidens quaedam sunt propinquiores
causis per se, et quaedam magis remotae. Nam causa per accidens
dicitur omne illud quod coniungitur causae per se, quod non est de
ratione eius; hoc autem contingit esse vel propinquius rationi causae,
vel remotius ab ea; et secundum hoc causae per accidens erunt vel
propinquiores vel remotiores: sicut, si statuam facienti accidat esse
album et musicum, musicum propinquius est, quia est in eodem subiecto
et secundum idem, scilicet secundum animam, in qua est musica et ars
statuae factiva; album autem inest secundum corpus. Sed subiectum
propinquius se habet adhuc quam alia accidentia, sicut Polycletus quam
album vel musicum: non enim coniunguntur haec statuam facienti nisi
propter subiectum.
5. Tertiam
divisionem ponit ibi: praeter autem omnes et cetera. Et dicit quod
praeter causas proprie dictas, idest per se, et per accidens, quaedam
dicuntur causae in potentia, sicut potentes operari; quaedam vero
sicut operantes in actu; sicut causa aedificandi domum potest dici vel
aedificans in habitu vel aedificans in actu.
6. Et sicut
distinguuntur causae modis praedictis, similiter distinguuntur ea
quorum sunt causae. Est enim aliquid causatum posterius et magis
proprium, et aliquid quod est prius et magis commune: sicut si dicatur
quod aliquid est causa huius statuae vel statuae in communi; et adhuc
communius si dicatur causa imaginis. Et similiter si dicatur aliquid
causa motiva huius aeris, vel aeris in universali, vel materiae. Et
ita etiam potest dici in effectibus per accidens, et quod aliquid sit
communius, et aliquid minus commune. Et dicitur effectus per
accidens, quod coniungitur effectui per se et est praeter rationem
eius: sicut per se effectus coqui est cibus delectabilis, per accidens
autem cibus sanativus; medici autem e converso.
7. Quartam
divisionem ponit ibi: amplius autem complexae et cetera. Et dicit
quod quandoque complexe accipiuntur causae per se cum causis per
accidens; ut si non dicamus causam statuae Polycletum, qui est causa
per accidens, neque facientem statuam, qui est causa per se, sed
Polycletum statuam facientem.
8. Deinde cum
dicit: sed tamen hae omnes etc., reducit praedictos modos ad certum
numerum. Et dicit quod praedicti modi certo numero sunt sex; sed
quilibet eorum dupliciter dicitur. Sex autem modi sunt isti:
singulare et genus, quod supra dixit prius et posterius; accidens et
genus accidentis; simplex et complexum. Et quodlibet horum dividitur
per potentiam et actum: et sic fiunt omnes modi duodecim. Distinguit
autem omnes modos per potentiam et actum, quia quod est in potentia,
non simpliciter est.
9. Deinde cum
dicit: differunt autem etc., determinat tria consequentia ad
praedictam distinctionem modorum. Primum est, quod inter causas in
actu et causas in potentia est ista differentia, quod causae operantes
in actu simul sunt et non sunt cum eis quorum causae sunt in actu; ita
tamen quod accipiantur causae singulares, idest propriae; sicut hic
medicans simul est et non est cum hoc qui fit sanus, et hic aedificans
cum hoc quod aedificatur. Si vero non acciperentur causae propriae,
licet acciperentur in actu, non esset verum quod dicitur. Non enim
aedificans est et non est simul cum hoc quod aedificatur: potest enim
esse quod est aedificans in actu, sed tamen hoc aedificium non
aedificatur, sed aliud. Sed si accipiamus aedificantem hoc
aedificium, et hoc aedificium secundum quod est in aedificari, necesse
est quod posito uno ponatur et alterum, et remoto uno removeatur et
alterum. Hoc autem non accidit semper in causis quae sunt in
potentia: non enim simul corrumpitur domus et homo qui aedificavit
ipsam. Unde habetur quod sicut agentia inferiora, quae sunt causa
rerum quantum ad suum fieri, oportet simul esse cum iis quae fiunt
quandiu fiunt; ita agens divinum, quod est causa existendi in actu,
simul est cum esse rei in actu. Unde subtracta divina actione a
rebus, res in nihilum deciderent, sicut remota praesentia solis lumen
in aere deficeret.
10. Secundum ponit
ibi: oportet autem semper etc.; dicens quod in naturalibus oportet
semper supremam causam uniuscuiusque requirere, sicut contingit in
artificialibus. Ut si quaeramus quare homo aedificat, respondetur,
quia est aedificator; et similiter si quaeramus quare est aedificator,
respondetur, quia habet artem aedificativam: et hic statur, quia haec
est prima causa in hoc ordine. Et ideo oportet in rebus naturalibus
procedere usque ad causam supremam. Et hoc ideo est, quia effectus
nescitur nisi sciatur causa; unde si alicuius effectus causa sit etiam
alterius causae effectus, sciri non poterit nisi causa eius sciatur;
et sic quousque perveniatur ad primam causam.
11. Tertium ponit
ibi: amplius autem aliae et cetera. Et est, quod causis debent
proportionaliter respondere effectus, ita quod generalibus causis
generales effectus reddantur, et singularibus singulares; puta, si
dicatur quod statuae causa est statuam faciens, et huius statuae hic
statuam faciens. Et similiter causis in potentia respondent effectus
in potentia, et causis in actu effectus in actu. Et ultimo epilogando
concludit quod sufficienter determinatum est de speciebus et modis
causarum.
|
|