|
1. Postquam
philosophus determinavit de manifestis speciebus et modis causarum, hic
determinat de quibusdam modis immanifestis, scilicet de fortuna et
casu. Et circa hoc duo facit: primo dicit de quo est intentio;
secundo prosequitur propositum, ibi: quidam enim si sint et cetera.
Dicit ergo primo quod etiam fortuna et casus computantur inter causas,
cum multa dicantur fieri vel esse etiam propter fortunam et casum. Et
ideo tria consideranda sunt de eis: scilicet, quomodo reducantur ad
causas praedictas; et iterum utrum fortuna et casus sint idem, vel
aliud et aliud; et iterum quid sit casus et fortuna. Deinde cum
dicit: quidam enim si sint etc., incipit de fortuna et casu
determinare: et primo ponit opiniones aliorum; secundo determinat
veritatem, ibi: primum quidem igitur quoniam et cetera. Circa primum
ponit tres opiniones: secunda incipit, ibi: sunt autem quidam qui
caeli huius etc.; tertia ibi: sunt autem quidam quibus videtur et
cetera. Circa primum duo facit: primo ponit opinionem negantium
fortunam et casum, et rationes eorum; secundo disputat de altera
rationum, ibi: sed hoc mirabile et cetera.
2. Dicit ergo
primo, quod quidam dubitaverunt an fortuna et casus essent: et
negaverunt ea esse duabus rationibus. Quarum prima est, quia omnia
ista quae dicuntur fieri a casu vel fortuna, inveniuntur habere aliquam
causam determinatam, aliam a fortuna. Et ponit huiusmodi exemplum:
si enim aliquis veniens ad forum, inveniat aliquem hominem quem volebat
invenire, de quo tamen non opinabatur ante quod esset eum inventurus,
dicimus quod inventio illius hominis sit a fortuna: sed huius
inventionis causa est voluntas emendi, propter quam ivit ad forum, ubi
erat ille quem invenit. Et similiter est in omnibus aliis quae
dicuntur esse a fortuna; quia habent aliquam aliam causam praeter
fortunam. Et sic fortuna non videtur esse causa alicuius, et per
consequens nec aliquid esse: quia non ponimus fortunam nisi inquantum
aliqua ponimus esse a fortuna.
3. Secundam rationem
ponit ibi: quoniam si aliquid et cetera. Et dicit quod si fortuna
aliquid esset, inconveniens videretur (sicut vere est inconveniens,
ut infra ostendetur) et dubitationem afferens, quare nullus antiquorum
sapientum qui determinaverunt de causis generationis et corruptionis,
aliquid determinavit de fortuna: sed, sicut videtur, nihil
opinabantur illi antiqui esse a fortuna. Et sic haec secunda ratio
sumitur ex opinione antiquorum naturalium.
4. Deinde cum
dicit: sed hoc mirabile etc., disputat de hac secunda ratione,
ostendens quod supra supposuerat, scilicet quod inconveniens sit
antiquos naturales non determinasse de casu et fortuna: et hoc probat
duabus rationibus. Quarum primam ponit dicens: et mirabile videtur,
sicut et vere est, quod antiqui naturales de casu et fortuna non
determinaverunt. Assumpserunt enim sibi determinare causas eorum quae
fiunt; multa autem sunt quae fiunt a fortuna et casu; unde de fortuna
et casu determinare debuerunt. Nec excusantur propter rationem supra
dictam destruentem fortunam et casum: quia licet homines non ignorarent
quod contingit reducere unumquemque effectum in aliquam causam, sicut
dixit praedicta opinio destruens fortunam et casum, nihilominus tamen
posuerunt, non obstante hac ratione, quaedam fieri a fortuna et
quaedam non. Unde ipsis philosophis naturalibus facienda erat mentio
de fortuna et casu, saltem ut ostenderent falsum esse aliqua fieri a
fortuna et casu; et ut assignarent rationem quare quaedam dicebantur
esse a fortuna et quaedam non. Nec etiam possunt excusari per hoc quod
casus et fortuna reducerentur in aliquam causarum ab eis positarum: non
enim opinabantur quod fortuna sit aliquid eorum quae arbitrabantur esse
causas, ut amicitiam aut litem aut aliquid huiusmodi.
5. Secundam rationem
ponit ibi: inconveniens igitur est et cetera. Et dicit quod
inconveniens est quod antiqui naturales reliquerunt tractare de
fortuna, sive putaverunt fortunam esse sive non: quia si putaverunt
fortunam esse, inconveniens fuit quod de ea non determinaverunt; si
vero non putaverunt fortunam esse, inconveniens fuit quod ea aliquando
usi sunt; sicut Empedocles, qui dixit quod aer non semper adunatur
superius supra terram quasi hoc ei sit naturale, sed quia ita accidit a
casu. Dicit enim quod quando mundus est factus, lite distinguente
elementa, accidit quod aer se collegit in istum locum, et sicut tunc
cucurrit, ita semper stante isto mundo cursum habebit: sed multoties
in aliis mundis, quos ponebat infinities fieri et corrumpi, ut supra
dictum est, aer aliter ordinatur inter partes universi. Et similiter
dicebat quod plurimae partes animalium fiunt a fortuna; sicut quod in
prima constitutione mundi fiebant capita sine cervice.
6. Deinde cum
dicit: sunt autem quidam etc., ponit secundam opinionem. Et circa
hoc duo facit: primo ponit eam; secundo improbat eam, ibi: et multum
hoc et cetera. Dicit ergo primo quod quidam dixerunt casum esse causam
caeli et omnium partium mundi; et dicebant quod revolutio mundi, et
motus stellarum distinguens et statuens totum universum inferius
secundum hunc ordinem, sit a casu. Et haec videtur esse opinio
Democriti, dicentis quod ex concursu atomorum per se mobilium, caelum
et totus mundus casualiter constitutus est.
7. Deinde cum
dicit: et multum hoc admiratione etc., improbat hanc positionem
duabus rationibus. Quarum prima est quod admiratione dignum videtur
quod animalia et plantae non fiunt a fortuna, sed ab intellectu vel
natura, vel a quacumque alia causa determinata: quod ex hoc patet quod
non ex quocumque semine aliquid generatur, sed ex determinato semine
fit homo, et ex determinato semine oliva. Et cum ista inferiora non
fiant a fortuna, dignum est admiratione quod caelum et ea quae sunt
diviniora inter sensibilia manifesta nobis, scilicet partes mundi
sempiternae, sint a casu, et non habeant aliquam causam determinatam,
sicut animalia et plantae. Et si hoc verum est, dignum fuisset
insistere, et assignare rationem quare sic esset: quod tamen antiqui
praetermiserunt.
8. Secundam rationem
ponit, ibi: quomodo enim eo quod aliter etc., dicens: quomodo
potest esse verum quod caelestia corpora sint a casu, et inferiora
non: cum et aliter videatur esse inconveniens, ex hoc ipso quod illa
nobiliora sunt; et adhuc etiam inconvenientius secundum ea quae
videntur? Videmus enim quod in caelo nihil fit a casu; in his autem
inferioribus, quae non dicuntur esse a casu, multa videntur contingere
a fortuna. Rationabile autem esset e converso accidere secundum eorum
positionem; ut scilicet in illis invenirentur aliqua fieri a casu vel a
fortuna, quorum casus vel fortuna est causa; non autem in illis quorum
non est causa.
9. Deinde cum
dicit: sunt autem quidam, etc., ponit tertiam opinionem de fortuna.
Et dicit quod quibusdam videtur quod fortuna sit causa, sed
immanifesta intellectui humano, ac si sit quoddam divinum et supra
homines. Volebant enim quod omnes fortuiti eventus reducerentur in
aliquam divinam causam ordinantem, sicut nos ponimus omnia ordinari per
divinam providentiam. Sed quamvis haec opinio habeat veram radicem,
non tamen bene usi sunt nomine fortunae. Illud enim divinum ordinans
non potest dici vel nominari fortuna; quia secundum quod aliquid
participat rationem vel ordinem, recedit a ratione fortunae. Unde
magis debet dici fortuna causa inferior, quae de se non habet ordinem
ad eventum fortuitum, quam causa superior, si qua sit ordinans.
Praetermittit tamen inquisitionem huius opinionis, tum quia excedit
metas scientiae naturalis, tum quia infra manifestat quod fortuna non
est causa per se, sed per accidens. Unde per ea quae sequuntur,
quomodo se habeat de his opinionibus magis erit manifestum. Et ideo
concludit quod ad evidentiam harum opinionum considerandum est quid sit
fortuna et casus; et utrum sint idem vel aliud; et quomodo reducantur
ad causas praedictas.
|
|