|
1. Postquam
philosophus posuit opiniones aliorum de fortuna et casu, hic determinat
veritatem. Et dividitur in partes tres: in prima ostendit quid sit
fortuna; in secunda in quo differant casus et fortuna, ibi: differunt
autem etc.; in tertia ostendit ad quod genus causae casus et fortuna
reducantur, ibi: sed modorum causarum et cetera. Prima pars
dividitur in duas: in prima ostendit quid sit fortuna; in secunda ex
definitione fortunae assignat rationem eorum quae de fortuna dicuntur,
ibi: infinitas quidem igitur causas et cetera. Circa primum tria
facit: primo ponit quasdam divisiones ad investigandum definitionem
fortunae; secundo ostendit sub quibus membris illarum divisionum
fortuna contineatur, ibi: sicut igitur dictum est etc.; tertio
concludit definitionem fortunae, ibi: manifestum est ergo et cetera.
Et quia fortuna ponitur ut causa quaedam, ad cognitionem autem causae
oportet scire quorum sit causa, ponit primo divisionem ex parte eius
cuius fortuna est causa; secundo ponit divisionem ex parte ipsius
causae, ibi: huiusmodi igitur cum secundum accidens et cetera.
2. Circa primum
ponit tres divisiones. Quarum prima est, quod quaedam fiunt semper,
ut ortus solis; quaedam sicut frequenter, ut quod homo nascatur
oculatus: neutrum autem horum dicitur esse a fortuna. Sed quaedam
fiunt praeter haec, idest ut in paucioribus, sicut quod homo nascatur
cum sex digitis vel sine oculis: et omnes dicunt huiusmodi fieri a
fortuna. Unde manifestum est quod fortuna aliquid est; cum esse a
fortuna et esse ut in paucioribus convertantur. Et hoc inducit contra
primam opinionem, quae negavit fortunam.
3. Videtur autem
divisio philosophi esse insufficiens, quia etiam quaedam contingentia
sunt ad utrumlibet. Avicenna ergo dixit quod in his quae sunt ad
utrumlibet, contingit aliquid esse a fortuna, sicut ea quae sunt in
minori parte. Nec obstat quod non dicitur esse a fortuna quod
Socrates sedeat, cum hoc sit ad utrumlibet: quia licet hoc sit ad
utrumlibet respectu potentiae motivae, non tamen est ad utrumlibet
respectu potentiae appetitivae, quae determinate tendit in unum;
praeter quam si aliquid accideret, diceretur esse fortuitum. Sed
sicut potentia motiva, quae est ad utrumlibet, non exit in actum nisi
per potentiam appetitivam determinetur ad unum; ita nihil quod est ad
utrumlibet exit in actum nisi per aliquod determinetur ad unum: quia id
quod est ad utrumlibet est sicut ens in potentia; potentia autem non
est principium agendi, sed solum actus. Unde ex eo quod est ad
utrumlibet nihil sequitur, nisi per aliquid aliud quod determinat ad
unum, vel sicut semper vel sicut frequenter. Et propter hoc in iis
quae fiunt, praetermisit ea quae sunt ad utrumlibet.
4. Sciendum etiam
quod quidam definierunt esse necessarium, quod non habet impedimentum;
contingens vero sicut frequenter, quod potest impediri in paucioribus.
Sed hoc irrationabile est. Necessarium enim dicitur, quod in sui
natura habet quod non possit non esse: contingens autem ut frequenter,
quod possit non esse. Hoc autem quod est habere impedimentum vel non
habere, est contingens. Natura enim non parat impedimentum ei quod
non potest non esse; quia esset superfluum.
5. Secundam
divisionem ponit ibi: eorum autem quae fiunt etc.: et dicit quod
quaedam fiunt propter finem, quaedam vero non. Habet autem haec
divisio dubitationem, quia omne agens agit propter finem, sive agat a
natura, sive agat ab intellectu. Sed sciendum est quod ea dicit non
propter aliquid fieri, quae propter se fiunt, inquantum in seipsis
habent delectationem vel honestatem, propter quam secundum seipsa
placent. Vel dicit non propter finem fieri, quae non fiunt propter
finem deliberatum; sicut confricatio barbae, vel aliquid huiusmodi,
quod interdum fit absque deliberatione ex sola imaginatione movente:
unde habent finem imaginatum, sed non deliberatum.
6. Tertiam
divisionem ponit ibi: horum autem alia et cetera. Et dicit quod eorum
quae fiunt propter finem, quaedam fiunt secundum voluntatem, et
quaedam non: et ambo ista inveniuntur in iis quae fiunt propter
aliquid. Non solum enim quae fiunt a voluntate, sed etiam ea quae
fiunt a natura, propter aliquid fiunt.
7. Et quia ea quae
fiunt ex necessitate vel sicut frequenter, fiunt a natura vel a
proposito, manifestum est quod tam in iis quae fiunt semper quam in iis
quae fiunt frequenter, sunt aliqua quae fiunt propter finem: cum tam
natura quam propositum propter finem operentur. Et sic patet quod
istae tres divisiones includunt se invicem; quia ea quae fiunt a
proposito vel a natura, fiunt propter finem; et ea quae fiunt propter
finem, fiunt semper aut frequenter.
8. Deinde cum
dicit: huiusmodi igitur cum secundum accidens etc., ponit divisionem
quae sumitur ex parte causae. Et dicit quod cum huiusmodi, quae
scilicet a proposito sunt, propter aliquid, et in minori parte, fiunt
a causa secundum accidens, tunc dicimus ea esse a fortuna. Sicut enim
entium quoddam est per se et quoddam per accidens, ita et causarum;
sicut per se causa domus est ars aedificatoria, per accidens vero album
vel musicum. Sed considerandum est quod causa per accidens dicitur
dupliciter: uno modo ex parte causae; alio modo ex parte effectus.
Ex parte quidem causae, quando illud quod dicitur causa per accidens,
coniungitur causae per se; sicut si album vel musicum dicatur causa
domus, quia accidentaliter coniungitur aedificatori. Ex parte autem
effectus, quando accipitur aliquid quod accidentaliter coniungitur
effectui; ut si dicamus quod aedificator est causa discordiae, quia ex
domo facta accidit discordia. Et hoc modo dicitur fortuna esse causa
per accidens, ex eo quod effectui aliquid coniungitur per accidens;
utpote si fossurae sepulcri adiungatur per accidens inventio thesauri.
Sicut enim effectus per se causae naturalis est quod consequitur
secundum exigentiam suae formae, ita effectus causae agentis a
proposito est illud quod accidit ex intentione agentis: unde quidquid
provenit in effectu praeter intentionem, est per accidens. Et hoc
dico si id quod est praeter intentionem ut in paucioribus consequatur:
quod enim vel semper vel ut frequenter coniungitur effectui, cadit sub
eadem intentione. Stultum est enim dicere quod aliquis intendat
aliquid, et non velit illud quod ut frequenter vel semper adiungitur.
Ponit autem differentiam inter causam per se et causam per accidens:
quia causa per se est finita et determinata; causa autem per accidens
est infinita et indeterminata, eo quod infinita uni possunt accidere.
9. Deinde cum
dicit: sicut igitur dictum est etc., ostendit sub quibus membris
praedictarum divisionum fortuna contineatur, et quod est a fortuna.
Et dicit primo quod fortuna et casus, ut prius dictum est, sunt in
iis quae fiunt propter aliquid. Differentia autem casus et fortunae
posterius determinabitur. Sed nunc hoc debet fieri manifestum, quod
utrumque continetur in iis quae aguntur propter finem: sicut si aliquis
sciret se recepturum pecuniam in foro, ivisset ad deportandum eam; sed
si non propter hoc venit, per accidens est quod adventus eius fiat
reportationis gratia, idest habeat hunc effectum. Et sic patet quod
fortuna est causa per accidens eorum quae sunt propter aliquid. Item
manifestum est quod est causa eorum quae sunt in minori parte; quia
ista reportatio pecuniae dicitur fieri a fortuna, quando reportat ad
villam veniens neque ex necessitate neque frequenter. Item est in iis
quae fiunt a proposito: quia reportatio pecuniae quae dicitur fieri a
fortuna, est finis aliquarum causarum, non secundum seipsum, sicut in
iis quae fiunt a natura, sed est finis eorum quae fiunt secundum
propositum et ab intellectu. Sed si aliquis hoc proposito iret ut
pecuniam reportaret, vel semper aut frequenter reportaret quando
venit, non diceretur esse a fortuna: sicut si aliquis frequenter aut
semper madefacit sibi pedes, quando vadit ad locum lutosum, et hoc
licet non intendat, tamen hoc non dicitur esse a fortuna.
10. Deinde cum
dicit: manifestum est ergo etc., concludit ex praemissis definitionem
fortunae. Et dicit manifestum esse ex praemissis quod fortuna est
causa per accidens in his quae fiunt secundum propositum propter finem
in minori parte. Et ex hoc patet quod fortuna et intellectus sunt
circa idem: quia his tantum convenit agere a fortuna, quae habent
intellectum; propositum enim vel voluntas non est sine intellectu. Et
licet ea tantum agant a fortuna, quae habent intellectum, tamen quanto
aliquid magis subiacet intellectui, tanto minus subiacet fortunae.
|
|