|
1. Posita
definitione fortunae, hic ex praemissa definitione assignat rationem
eorum quae de fortuna dicuntur. Et primo eorum quae dicta sunt a
philosophis antiquis de fortuna; secundo eorum quae ab hominibus
vulgariter de fortuna dicuntur, ibi: et fortunam dicere et cetera.
Posuit autem supra tres opiniones de fortuna et casu, quarum mediam
improbavit tanquam omnino falsam; quia scilicet ponebat fortunam esse
causam caeli et mundanorum omnium. Unde ea subtracta de medio, primo
assignat quomodo veritatem habet tertia opinio, quae ponebat fortunam
esse immanifestam homini; secundo quomodo veritatem habeat prima
opinio, quae posuit nihil fieri a fortuna et a casu, ibi: et est ut a
fortuna et cetera. Quia autem superius dictum est quod causae per
accidens sunt infinitae; et iterum dictum est quod fortuna est causa
per accidens; concludit ex praemissis quod eius quod est a fortuna,
sunt infinitae causae. Et quia infinitum, secundum quod est
infinitum, est ignotum, inde est quod fortuna immanifesta est homini.
2. Deinde cum
dicit: et est ut a fortuna etc., ostendit quomodo prima opinio
veritatem habeat: et dicit quod quodammodo est verum dicere quod a
fortuna nihil fit. Haec enim omnia quae ab aliis dicta sunt de
fortuna, quodammodo recte dicuntur, quia rationem aliquam habent.
Cum enim fortuna sit causa per accidens, sequitur quod a fortuna sit
aliquid per accidens; quod autem est per accidens, non est
simpliciter; unde sequitur quod fortuna simpliciter nullius sit causa.
Et hoc quod dixerat circa utramque opinionem, manifestat per exempla:
et dicit quod sicut aedificator est causa per se domus et simpliciter,
tibicen autem est causa domus per accidens; similiter quod aliquis
veniat ad aliquem locum non causa deportandi argentum, est causa
reportationis per accidens. Sed haec causa per accidens infinita est:
quia infinitis aliis de causis potest homo ire ad locum illum; puta si
vadat causa visitandi aliquem, vel causa persequendi hostem, vel causa
fugiendi persequentem, vel causa videndi aliqua spectabilia. Omnia
autem ista et quaecumque similia sunt causa reportationis argenti quae
contingit a fortuna.
3. Deinde cum
dicit: et fortunam dicere etc., assignat rationem eorum quae dicuntur
de fortuna vulgariter. Et primo assignat rationem eius quod dicitur de
fortuna, esse sine ratione; secundo eius quod dicitur, fortunam esse
bonam vel malam, ibi: fortuna autem dicitur et cetera. Circa primum
duo facit: primo ostendit propositum; secundo movet quandam
dubitationem, ibi: tamen deficiet in quibusdam et cetera.
4. Dicit ergo primo
quod recte dicitur fortunam esse sine ratione: quia ratiocinari non
possumus nisi de iis quae sunt semper vel frequenter; fortuna autem est
extra utrumque. Et ideo, quia causae tales, in paucioribus
existentes, sunt per accidens et infinitae et sine ratione, sequitur
quod fortunae sint causae infinitae et sine ratione: omnis enim causa
per se producit effectum suum vel semper, vel ut frequenter.
5. Deinde cum
dicit: tamen deficiet etc.; movet quandam dubitationem: et dicit
quod licet dicatur quod fortuna est causa per accidens, in quibusdam
tamen deficiet, idest dubitabit aliquis. Et est dubitatio utrum
quaecumque contingit esse causas per accidens, debeant dici causa eius
quod fit a fortuna. Sicut patet quod sanitatis causa per se potest
esse vel natura vel ars medicinae; causae autem per accidens possunt
dici omnia illa, quibus contingentibus contingit fieri sanitatem,
sicut est spiritus, idest ventus, et aestus et abrasio capitis:
numquid igitur quodlibet istorum est causa per accidens? Sed quia
supra diximus quod fortuna maxime dicitur causa per accidens ex parte
effectus, prout scilicet aliquid dicitur esse causa eius quod accidit
effectui; manifestum est quod causa fortuita aliquid operatur ad
effectum fortuitum, licet non intendat illud, sed aliquid aliud
effectui coniunctum. Et secundum hoc ventus aut aestus possunt dici
causae fortuitae sanitatis, inquantum faciunt aliquam alterationem in
corpore, ad quam sequitur sanitas: sed depilatio, aut aliquid aliud
huiusmodi non facit manifeste aliquid ad sanitatem. Sed tamen inter
causas per accidens aliquae sunt propinquiores, et aliquae remotiores.
Illae autem quae sunt remotiores, minus videntur esse causae.
6. Deinde cum
dicit: fortuna autem etc., assignat rationem eius quod dicitur,
fortunam esse bonam vel malam. Et primo assignat rationem quare
dicitur fortuna bona vel mala simpliciter. Et dicit quod fortuna
dicitur bona quando aliquod bonum contingit; et mala quando malum.
7. Secundo ibi:
eufortunium etc., assignat rationem eufortunii et infortunii. Et
dicit quod eufortunium et infortunium dicitur, quando habet aliquod
bonum vel malum cum magnitudine: nam eufortunium dicitur quando
sequitur aliquod magnum bonum; infortunium autem quando sequitur
aliquod magnum malum. Et quia privari bono accipitur in ratione mali,
et privari malo in ratione boni; ideo quando aliquis parum distat a
magno bono, si amittat illud, dicitur infortunatus; et si aliquis sit
propinquus magno malo, et liberetur ab illo, dicitur eufortunatus; et
hoc ideo, quia intellectus accipit illud quod parum distat, ac si
nihil distaret, sed iam haberetur.
8. Tertio ibi:
amplius incertum etc., assignat rationem quare eufortunia sint
incerta: et dicit quod hoc ideo est, quia eufortunium fortuna quaedam
est; fortuna autem est incerta, cum sit eorum quae non sunt semper
neque frequenter, ut dictum est. Unde sequitur eufortunium esse
incertum.
9. Ultimo ibi: sunt
quidem igitur ambo etc., concludit quasi recapitulando quod utrumque,
scilicet casus et fortuna, est causa per accidens; et utrumque est in
iis quae contingunt non simpliciter, idest semper, neque frequenter;
et utrumque est in iis quae fiunt propter aliquid, ut ex supra dictis
patet.
|
|