|
1. Postquam
philosophus determinavit de principiis rerum naturalium, et de
principiis huius scientiae, hic incipit prosequi suam intentionem
determinando de subiecto huius scientiae, quod est ens mobile
simpliciter. Dividitur ergo in partes duas: in prima determinat de
motu secundum se; in secunda de motu per comparationem ad moventia et
mobilia, ibi: omne quod movetur etc., libro VII. Prima
dividitur in duas: in prima determinat de ipso motu; in secunda de
partibus eius, in quinto libro, ibi: transmutatur autem et cetera.
Circa primum duo facit: primo dicit de quo est intentio; secundo
exequitur, ibi: est quidem igitur et cetera. Circa primum duo
facit: primo dicit de quo principaliter intendit; secundo ponit
quaedam ei adiuncta, quae ex consequenti intenduntur, ibi:
determinantibus autem et cetera.
2. Circa primum
utitur tali ratione natura est principium motus et mutationis, ut ex
definitione in secundo posita patet (quomodo autem differant motus et
mutatio, in quinto ostendetur): et sic patet quod ignorato motu,
ignoratur natura, cum in eius definitione ponatur. Cum ergo nos
intendamus tradere scientiam de natura, necesse est notificare motum.
4. Et etiam propter
aliam quam consequenter subiungit, quia praedicta sunt communia omnibus
rebus naturalibus. Unde cum determinandum sit in scientia naturali de
omnibus rebus naturalibus, praedeterminandum est de quolibet istorum:
quia speculatio quae est de propriis, est posterior ea quae est de
communibus, ut in principio dictum est. Sed inter haec communia prius
determinandum est de motu; quia alia consequuntur ad ipsum, ut dictum
est.
5. Deinde cum
dicit: est quidem igitur aliquid etc., exequitur propositum. Et
primo determinat de motu et infinito, quod intranee motum consequitur;
secundo de aliis tribus, quae consequuntur ipsum extrinsece, in quarto
libro, ibi: similiter autem necesse et cetera. Prima dividitur in
duas: in prima determinat de motu; in secunda de infinito, ibi:
quoniam autem de natura et cetera. Circa primum duo facit: primo
praemittit quaedam ad investigandum definitionem motus; secundo definit
motum, ibi: diviso autem secundum unumquodque et cetera. Circa
primum duo facit: primo enim praemittit quasdam divisiones: quia via
ad inveniendum definitiones convenientissima est per divisiones, ut
patet per philosophum in II Poster. et in VII Metaphys.;
secundo ostendit quod motus in praedictas divisiones cadit, ibi: non
est autem motus et cetera.
6. Circa primum
ponit tres divisiones: quarum prima est quod ens dividitur per
potentiam et actum. Et haec quidem divisio non distinguit genera
entium: nam potentia et actus inveniuntur in quolibet genere. Secunda
divisio est prout ens dividitur secundum decem genera: quorum unum est
hoc aliquid, idest substantia, aliud quantum vel quale, aut aliquod
aliorum praedicamentorum. Tertia divisio est unius generis entium,
scilicet eius quod est ad aliquid. Nam motus aliquo modo ad hoc genus
pertinere videtur, inquantum movens refertur ad mobile. Ad huius
igitur tertiae divisionis intellectum, considerandum est quod, cum
relatio habeat debilissimum esse, quia consistit tantum in hoc quod est
ad aliud se habere, oportet quod super aliquod aliud accidens
fundetur; quia perfectiora accidentia sunt propinquiora substantiae,
et eis mediantibus alia accidentia substantiae insunt. Maxime autem
super duo fundatur relatio, quae habent ordinem ad aliud, scilicet
super quantitatem et actionem: nam quantitas potest esse mensura etiam
alicuius exterioris; agens autem transfundit actionem suam in aliud.
Relationes igitur quaedam fundantur super quantitatem; et praecipue
super numerum, cui competit prima ratio mensurae, ut patet in duplo et
dimidio, multiplici et submultiplici, et in aliis huiusmodi. Idem
etiam et simile et aequale fundantur super unitatem, quae est
principium numeri. Aliae vero relationes fundantur super actionem et
passionem: vel secundum ipsum actum, sicut calefaciens dicitur ad
calefactum; vel secundum hoc quod est egisse, sicut pater refertur ad
filium quia genuit; vel secundum potentiam agendi, sicut dominus ad
servum quia potest eum coercere. Hanc igitur divisionem manifeste
expressit philosophus in V Metaphys.; sed hic breviter tangit,
dicens quod ad aliquid aliud quidem est secundum superabundantiam et
defectum; quod quidem fundatur super quantitatem, ut duplum et
dimidium: aliud autem secundum activum et passivum, et motivum et
mobile, quae ad invicem referuntur, ut patet per se.
7. Deinde cum
dicit: non est autem motus praeter res etc., ostendit quomodo motus
reducitur ad praedictas divisiones. Et circa hoc duo facit: primo
ostendit quod motus non est praeter genera rerum in quibus contingit
esse motum; secundo quod dividitur sicut genera rerum dividuntur,
ibi: unumquodque autem et cetera. Circa primum considerandum est
quod, cum motus, sicut infra patebit, sit actus imperfectus; omne
autem quod est imperfectum, sub eodem genere cadit cum perfecto, non
quidem sicut species, sed per reductionem (sicut materia prima est in
genere substantiae); necesse est quod motus non sit praeter genera
rerum in quibus contingit esse motum. Et hoc est quod dicit, quod
motus non est praeter res, idest praeter genera rerum in quibus est
motus, ita quod sit aliquid extraneum, vel aliquid commune ad haec
genera. Et hoc manifestat per hoc quod omne quod mutatur, mutatur vel
secundum substantiam, vel secundum quantitatem, vel secundum
qualitatem, vel secundum locum, ut in quinto ostendetur. His autem
generibus non est accipere aliquod commune univocum, quod non
contineatur sub aliquo praedicamento, sed sit genus eorum: sed ens est
commune ad ea secundum analogiam, ut in IV Metaphys. ostendetur.
Unde etiam manifestum est quod neque motus neque mutatio sunt extra
praedicta genera; cum nihil sit extra ea, sed sufficienter dividant
ens. Quomodo autem motus se habeat ad praedicamentum actionis vel
passionis, infra ostendetur.
8. Deinde cum
dicit: unumquodque autem dupliciter etc., ostendit quod motus
dividitur sicut genera rerum. Manifestum est enim quod in omnibus
generibus contingit aliquid esse dupliciter, vel sicut perfectum, vel
sicut imperfectum. Cuius ratio est, quia privatio et habitus est
prima contrarietas, quae in omnibus contrariis salvatur, ut in X
Metaphys. dicitur. Unde, cum omnia genera dividantur contrariis
differentiis, oportet in omnibus generibus esse perfectum et
imperfectum: sicut in substantia aliquid est ut forma, et aliquid ut
privatio; et in qualitate aliquid est ut album quod est perfectum, et
aliquid ut nigrum, quod est quasi imperfectum; et in quantitate,
aliquid est quantitas perfecta et aliquid imperfecta; et in loco
aliquid est sursum, quod est quasi perfectum, et aliquid deorsum,
quod est quasi imperfectum; vel leve et grave, quae ponuntur in ubi,
ratione inclinationis. Unde manifestum est quod quot modis dividitur
ens, tot modis dividitur motus. Differunt enim species motus secundum
diversa genera entium; ut augmentum, quod est motus in quantitate, a
generatione, quae est motus in substantia. Differunt etiam species
motus secundum perfectum et imperfectum in eodem genere: nam generatio
est motus in substantia ad formam, corruptio vero ad privationem; et
in quantitate augmentum ad quantitatem perfectam, diminutio ad
imperfectam. Quare autem non assignentur duae species in qualitate et
in ubi ostendetur in quinto.
|
|