|
1. Posita
definitione infiniti, hic ex definitione assignata assignat rationem
eorum quae de infinito dicuntur. Et primo eius quod dicitur de
appositione et divisione infiniti; secundo eius quod infinitum in
diversis secundum ordinem invenitur, ibi: infinitum autem non idem est
etc.; tertio eius quod mathematici utuntur infinito, ibi: non
removet autem ratio etc.; quarto eius quod infinitum ponitur
principium, ibi: quoniam autem causae et cetera. Circa primum duo
facit: primo assignat rationem eius quod dicitur de infinito, circa
divisionem vel appositionem in magnitudinibus; secundo eius quod
dicitur in numeris, per comparationem ad magnitudines, ibi:
rationabiliter autem est et cetera.
2. Dictum est
autem supra quod appositio in infinitum sic invenitur in
magnitudinibus, quod tamen non exceditur per hoc quaecumque determinata
magnitudo. Sed divisio in infinitum sic invenitur in magnitudinibus,
quod dividendo transitur quaecumque quantitas in minus, ut supra
expositum est. Hoc autem secundum rationem dicit accidere: quia cum
infinitum habeat rationem materiae, continetur intus sicut materia:
illud autem quod continet, est species et forma. Manifestum est autem
ex iis quae dicta sunt in secundo, quod totum habet rationem formae,
partes autem rationem materiae. Cum ergo in magnitudinibus a toto itur
ad partes per divisionem, rationabile est quod ibi nullus terminus
inveniatur, qui non transcendatur per infinitam divisionem. Sed in
additione itur a partibus ad totum, quod habet rationem formae
continentis et terminantis: unde rationabile est quod sit aliqua
determinata quantitas, quam infinita appositio non transcendat.
3. Deinde cum
dicit: rationabiliter autem est etc., assignat rationem de infinito
in numeris, per comparationem ad magnitudines. Dicitur enim quod in
numero invenitur aliquis terminus in minus, quem non est dividendo
transcendere: sed non invenitur aliquis terminus in plus; quia
quolibet numero est invenire alium maiorem per additionem. In
magnitudinibus autem est e converso, ut dictum est. Et huius rationem
assignat; et primo quidem quare in numeris aliquis terminus invenitur,
qui in minus non transcenditur dividendo. Huius autem ratio est, quia
omne unum, inquantum unum, est indivisibile, sicut homo indivisibilis
est unus homo et non multi. Quemlibet autem numerum oportet resolvere
in unum: quod patet ex ipsa ratione numeri. Numerus enim hoc
significat, quod sint aliqua plura uno: quaelibet autem plura
excedentia unum plus vel minus, sunt determinatae species numerorum.
Unde cum unum sit de ratione numeri, et de ratione unius sit
indivisibilitas, sequitur quod divisio numeri stet in termino
indivisibili. Quod autem dixerat, quod de ratione numeri sit quod
sint plura uno, manifestat per species; quia duo et tria et quilibet
alius numerus denominatur ab uno. Unde dicitur in V Metaphys. quod
substantia senarii est in hoc quod sit sexies unum, non autem in hoc
quod sit bis tria vel ter duo: quia sequeretur quod unius rei essent
plures definitiones et plures substantiae; quia ex diversis partibus
diversimode consurgit unus numerus.
4. Deinde cum
dicit: in plus autem semper est intelligere etc., assignat causam
quare in numeris additio excedit omnem determinatam multitudinem. Et
dicit quod possumus semper intelligere quolibet numero dato alium
maiorem, per hoc quod magnitudo dividitur in infinitum. Manifestum
est enim quod divisio causat multitudinem: unde quanto plus dividitur
magnitudo, tanto maior multitudo consurgit; et ideo ad infinitam
divisionem magnitudinum sequitur infinita additio numerorum. Et ideo
sicut infinita divisio magnitudinis non est in actu sed in potentia, et
excedit omne determinatum in minus, ut dictum est; ita additio
numerorum infinita non est in actu sed in potentia, et excedit omnem
determinatam multitudinem. Sed hic numerus, qui sic in infinitum
multiplicatur, non est numerus separatus a decisione magnitudinum.
5. Circa quod
sciendum est quod divisio, ut dictum est, multitudinem causat. Est
autem duplex divisio: una formalis, quae est per opposita; et alia
secundum quantitatem. Prima autem divisio causat multitudinem, quae
est de transcendentibus, secundum quod ens dividitur per unum et
multa: sed divisio continuae quantitatis causat numerum, qui est
species quantitatis, inquantum habet rationem mensurae. Et hic
numerus multiplicabilis est in infinitum, sicut et magnitudo
divisibilis est in infinitum: sed multitudo quae sequitur divisionem
formalem rerum, non multiplicatur in infinitum; sunt enim determinatae
species rerum, sicut et determinata quantitas universi. Et ideo dicit
quod hic numerus, qui multiplicatur in infinitum, non separatur a
divisione continui. Neque tamen hic numerus sic est infinitus, sicut
aliquid permanens, sed sicut semper in fieri existens, inquantum
successive additur supra quemlibet numerum datum; sicuti etiam est de
tempore et de numero temporis. Numerus enim temporis crescit
successive per additionem diei ad diem, non quod omnes dies sint
simul.
6. Deinde cum
dicit: in magnitudinibus autem etc., ostendit quod e contrario est in
magnitudinibus. Dividitur enim continuum in infinitum, ut dictum
est. Sed in maius non procedit in infinitum etiam secundum potentiam,
quia quantum unumquodque est in potentia, tantum potest esse in actu.
Si igitur esset in potentia naturae quod cresceret aliqua magnitudo in
infinitum, sequeretur quod esset aliqua magnitudo sensibilis infinita;
quod est falsum, ut supra dictum est. Relinquitur igitur quod non est
in potentia additio magnitudinum in infinitum sic quod excedatur omnis
determinata quantitas: quia sequeretur quod esset aliquid maius caelo.
7. Ex quo patet
falsum esse, quod quidam dicunt, quod in materia prima est potentia ad
omnem quantitatem: non enim est in materia prima potentia nisi ad
determinatam quantitatem. Patet etiam ex praemissis ratio quare non
oportet numerum tantum esse in actu, quantum est in potentia, sicuti
hic dicitur de magnitudine: quia additio numeri sequitur divisionem
continui, per quam a toto itur ad id quod est in potentia ad numerum.
Unde non oportet devenire ad aliquem actum finientem potentiam. Sed
additio magnitudinis ducit in actum, ut dictum est. Commentator autem
assignat aliam rationem: quia potentia ad additionem magnitudinis est
in una et eadem magnitudine; sed potentia ad additionem numerorum est
in diversis numeris, inquantum cuilibet numero potest aliquid addi.
Sed haec ratio parum valet, quia sicut per additionem est alia et alia
species numeri, ita alia et alia species mensurae, secundum quod
bicubitum et tricubitum dicuntur species quantitatis. Et etiam
quidquid additur superiori numero, additur inferiori; et secundum hoc
in uno et eodem numero, scilicet binario vel ternario, est potentia ad
infinitam additionem.
8. Deinde cum
dicit: infinitum autem non idem est etc., ostendit quomodo infinitum
inveniatur diversimode in diversis. Et dicit quod infinitum non est
secundum eandem rationem in motu et in magnitudine et tempore, ac si
esset una natura univoce praedicata de eis: sed dicitur de posteriori
eorum secundum prius, sicut de motu propter magnitudinem, in qua est
motus, vel localis vel alterationis vel augmenti; de tempore autem
propter motum. Et hoc ideo quia infinitum competit quantitati, motus
autem est quantus secundum magnitudinem, et tempus propter motum, ut
infra patebit. Et ideo dicit quod nunc utimur his, sed posterius
manifestabitur de unoquoque eorum quid sit, et quod omnis magnitudo sit
divisibilis in magnitudines.
9. Deinde cum
dicit: non removet autem ratio mathematicos etc., ostendit quomodo
mathematici utuntur infinito. Et dicit quod ratio praedicta, qua
ponimus non esse magnitudinem infinitam in actu, non removet
considerationem mathematicorum, qui utuntur infinito; puta cum
geometra dicit, sit talis linea infinita. Non enim indigent ad suam
demonstrationem infinito in actu, neque eo utuntur: sed solum indigent
quod sit aliqua linea finita tanta quanta est eis necessaria, ut ex ea
possint subtrahere quod volunt. Et ad hoc sufficit quod aliqua maxima
magnitudo sit; quia alicui maximae magnitudini competit, quod possit
dividi secundum quantamcumque proportionem respectu alterius
magnitudinis datae. Unde ad demonstrandum non differt utrum sit hoc
modo vel illo, scilicet vel infinita vel finita maxima quantitas. Sed
quantum ad esse rei multum differt, utrum sit vel non sit.
10. Deinde cum
dicit: quoniam autem causae divisae sunt etc., ostendit quomodo
infinitum sit principium. Et dicit quod cum sint quatuor genera
causarum, ut supra dictum est, patet ex praemissis quod infinitum est
causa sicut materia: infinitum enim habet esse in potentia, quod est
proprium materiae. Sed materia quidem quandoque est sub forma,
quandoque autem sub privatione. Infinito autem non competit ratio
materiae secundum quod est sub forma, sed secundum quod est sub
privatione: quia scilicet infinitum dicitur per remotionem perfectionis
et termini. Et propter hoc subiungit quod ipsi infinito esse est
privatio, idest ratio infiniti in privatione consistit. Et ne aliquis
intelligat quod infinitum est materia sicut materia prima, subiungit
quod per se subiectum privationis, quae constituit rationem infiniti,
est continuum sensibile. Et hoc apparet, quia infinitum quod est in
numeris causatur ex infinita divisione magnitudinis; et similiter
infinitum in tempore et motu causatur ex magnitudine: unde relinquitur
quod primum subiectum infiniti sit continuum. Et quia magnitudo
secundum esse non est separata a sensibilibus, sequitur quod subiectum
infiniti sit sensibile. Et in hoc etiam concordant omnes antiqui, qui
utuntur infinito sicut principio materiali. Unde inconveniens fuit
quod attribuerunt infinito continere, cum materiae non sit continere,
sed magis contineri.
|
|