|
1. Postquam
philosophus per definitionem infiniti assignavit rationes eorum quae de
infinito dicuntur, hic solvit rationes quae supra positae sunt ad
ostendendum infinitum esse. Et primo dicit de quo est intentio;
secundo exequitur propositum, ibi: neque enim ut generatio et cetera.
Dicit ergo primo quod post ea quae dicta sunt de infinito, reliquum
est solvere rationes secundum quas videbatur ostendi quod infinitum sit
non solum in potentia, sicut supra determinavimus, sed quod sit in
actu, sicut ea quae sunt finita et determinata. Aliquae enim illarum
rationum non concludunt ex necessitate, sed sunt totaliter falsae;
aliquae autem earum ex aliqua parte verum concludunt.
2. Deinde cum
dicit: neque enim ut generatio etc., solvit quinque rationes quae
supra positae sunt ad ostendendum infinitum esse. Et primo solvit eam
quae sumebatur ex parte generationis. Concludebatur enim quod si
generatio non deficit, quod oporteat esse infinitum. Sed haec ratio
quantum ad hoc verum concludit, quod infinitum sit in potentia, quae
successive in actum reducatur, sicut supra dictum est. Sed non est
necessarium quod sit aliquod corpus sensibile infinitum in actu, ad hoc
quod generatio non deficiat, sicut antiqui aestimaverunt, ponentes in
infinitum conservari generationem, ac si semper generatio fieret per
extractionem ex aliquo corpore; quod in infinitum fieri non posset nisi
illud corpus esset infinitum. Sed hoc non est necessarium; cum toto
corpore sensibili existente finito, generatio in infinitum durare
possit per hoc quod corruptio unius est generatio alterius.
3. Deinde cum
dicit: amplius tangi et includi etc., solvit rationem quae sumebatur
ex parte contactus; ac si necessarium sit omne corpus finitum tangere
quoddam aliud; et sic oporteat in infinitum procedere. Sed ipse
solvit, quod alterum est tangi et finiri: quia tangi et includi
dicitur respectu alterius; omne enim tangens tangit aliquid: sed
finitum dicitur absolute, et non ad aliud, inquantum per proprios
terminos aliquid finitum est in seipso. Accidit enim alicui finito
quod tangat. Non tamen oportet quod omne tactum ab uno tangat aliud;
ut sic in infinitum procedatur. Unde manifestum est quod haec ratio
omnino nihil ex necessitate concludit.
4. Deinde cum
dicit: intelligentiae autem credere etc., solvit rationem quae
sumitur ex parte intellectus et imaginationis, quam antiqui non
distinguebant ab intellectu. Per hanc autem rationem supra
ostendebatur quod esset spatium infinitum extra caelum, et per
consequens locus et corpus. Sed ipse dicit quod inconveniens est
credere intelligentiae, ita scilicet quod quidquid apprehenditur
intellectu vel imaginatione sit verum, ut quidam antiquorum
putaverunt, quorum opinio reprobatur in IV Metaphys. Non enim
sequitur, si apprehendo aliquam rem minorem vel maiorem quam sit, quod
sit aliqua abundantia vel defectus in re illa, sed solum in
apprehensione intellectus vel imaginationis. Potest enim aliquis
intelligere quemcumque hominem esse multiplicem eius quod est, idest
duplum vel triplum vel qualitercumque augmentans in infinitum: non
tamen propter hoc erit aliqua huiusmodi quantitas multiplicata extra
intellectum, aut extra determinatam quantitatem aut magnitudinem: sed
contingit quod re sic existente, aliquis ita intelligat.
5. Deinde cum
dicit: tempus autem et motus etc., solvit rationem acceptam ex
tempore et motu. Et dicit quod tempus et motus sunt infinita non in
actu, quia nihil est temporis in actu nisi nunc; neque aliquid motus
est in actu nisi quoddam indivisibile: sed intellectus apprehendit
continuitatem temporis et motus, accipiendo ordinem prioris et
posterioris: ita tamen quod id quod primo fuit acceptum de tempore vel
motu, non permanet sic. Unde non oportet dicere quod totus motus
infinitus sit in actu, vel totum tempus infinitum.
6. Deinde cum
dicit: magnitudo autem neque divisione etc., solvit rationem sumptam
ex parte magnitudinis. Et dicit quod magnitudo non est infinita in
actu neque per divisionem neque per augmentationem intelligibilem,
sicut ex supra dictis patet. Ultimo autem epilogat quod dictum est de
infinito.
|
|