|
1. Postquam
philosophus praemisit quaedam, quae sunt necessaria ad inquisitionem
definitionis motus, hic definit motum: et primo in generali; secundo
in speciali, ibi: quid quidem igitur motus et cetera. Circa primum
duo facit: primo ostendit quid sit motus; secundo inquirit cuius actus
sit motus, utrum moventis aut mobilis, ibi: movetur autem movens et
cetera. Circa primum tria facit: primo ponit definitionem motus;
secundo manifestat partes definitionis, ibi: quod autem hoc sit motus
etc.; tertio ostendit definitionem esse bene assignatam, ibi: quod
quidem igitur hoc sit et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit
definitionem motus; secundo exemplificat, ibi: ut alterabilis quidem
et cetera.
2. Circa primum
sciendum est, quod aliqui definierunt motum dicentes, quod motus est
exitus de potentia in actum non subito. Qui in definiendo errasse
inveniuntur, eo quod in definitione motus posuerunt quaedam quae sunt
posteriora motu: exitus enim est quaedam species motus; subitum etiam
in sua definitione recipit tempus: est enim subitum, quod fit in
indivisibili temporis; tempus autem definitur per motum.
3. Et ideo omnino
impossibile est aliter definire motum per priora et notiora, nisi sicut
philosophus hic definit. Dictum est enim quod unumquodque genus
dividitur per potentiam et actum. Potentia autem et actus, cum sint
de primis differentiis entis, naturaliter priora sunt motu: et his
utitur philosophus ad definiendum motum. Considerandum est igitur quod
aliquid est in actu tantum, aliquid vero in potentia tantum, aliquid
vero medio modo se habens inter potentiam et actum. Quod igitur est in
potentia tantum, nondum movetur: quod autem iam est in actu perfecto,
non movetur, sed iam motum est: illud igitur movetur, quod medio modo
se habet inter puram potentiam et actum, quod quidem partim est in
potentia et partim in actu; ut patet in alteratione. Cum enim aqua
est solum in potentia calida, nondum movetur: cum vero est iam
calefacta, terminatus est motus calefactionis: cum vero iam participat
aliquid de calore sed imperfecte, tunc movetur ad calorem; nam quod
calefit, paulatim participat calorem magis ac magis. Ipse igitur
actus imperfectus caloris in calefactibili existens, est motus: non
quidem secundum id quod actu tantum est, sed secundum quod iam in actu
existens habet ordinem in ulteriorem actum; quia si tolleretur ordo ad
ulteriorem actum, ipse actus quantumcumque imperfectus, esset terminus
motus et non motus, sicut accidit cum aliquid semiplene calefit. Ordo
autem ad ulteriorem actum competit existenti in potentia ad ipsum. Et
similiter, si actus imperfectus consideretur tantum ut in ordine ad
ulteriorem actum, secundum quod habet rationem potentiae, non habet
rationem motus, sed principii motus: potest enim incipere calefactio
sicut a frigido, ita et a tepido. Sic igitur actus imperfectus habet
rationem motus, et secundum quod comparatur ad ulteriorem actum ut
potentia, et secundum quod comparatur ad aliquid imperfectius ut
actus. Unde neque est potentia existentis in potentia, neque est
actus existentis in actu, sed est actus existentis in potentia: ut per
id quod dicitur actus, designetur ordo eius ad anteriorem potentiam,
et per id quod dicitur in potentia existentis, designetur ordo eius ad
ulteriorem actum. Unde convenientissime philosophus definit motum,
dicens quod motus est entelechia, idest actus existentis in potentia
secundum quod huiusmodi.
4. Deinde cum
dicit: ut alterabilis quidem etc., exemplificat in omnibus speciebus
motus: sicut alteratio est actus alterabilis inquantum est alterabile.
Et quia motus in quantitate et in substantia non habent unum nomen,
sicut motus in qualitate dicitur alteratio, quantum ad motum in
quantitate ponit duo nomina: et dicit quod actus augmentabilis et
oppositi, scilicet diminuibilis, quibus non est unum commune nomen,
est augmentum et diminutio. Et similiter generabilis et
corruptibilis, generatio et corruptio; et mutabilis secundum locum,
loci mutatio. Accipit enim hic motum communiter pro mutatione, non
autem stricte secundum quod dividitur contra generationem et
corruptionem, ut dicetur in quinto.
5. Deinde cum
dicit: quod autem hoc sit motus etc., manifestat singulas particulas
definitionis: et primo quantum ad hoc quod motus dicitur actus;
secundo quantum ad hoc quod dicitur existentis in potentia, ibi:
quoniam autem etc.; tertio quantum ad hoc quod additur, inquantum
huiusmodi, ibi: dico autem hoc et cetera. Circa primum utitur tali
ratione. Id quo aliquid fit actu, prius in potentia existens, est
actus; sed aliquid fit actu dum movetur, prius adhuc in potentia
existens; ergo motus est actus. Dicit ergo ex hoc manifestum esse
quod motus sit hoc, idest actus, quia aedificabile dicit potentiam ad
aliquid; cum autem aedificabile secundum hanc potentiam quam importat,
reducitur in actum, tunc dicimus quod aedificatur: et iste actus est
aedificatio passiva. Et similiter est de omnibus aliis motibus, sicut
doctrinatio, medicatio, volutatio, saltatio, adolescentia, idest
augmentum, et senectus, idest diminutio. Considerandum est enim quod
antequam aliquid moveatur, est in potentia ad duos actus, scilicet ad
actum perfectum, qui est terminus motus, et ad actum imperfectum, qui
est motus: sicut aqua antequam incipiat calefieri est in potentia ad
calefieri et ad calidum esse; cum autem calefit, reducitur in actum
imperfectum, qui est motus; nondum autem in actum perfectum, qui est
terminus motus, sed adhuc respectu ipsius remanet in potentia.
6. Deinde cum
dicit: quoniam autem quaedam etc., ostendit quod motus sit actus
existentis in potentia, tali ratione. Omnis enim actus, eius est
proprie actus in quo semper invenitur, sicut lumen nunquam invenitur
nisi in diaphano, et propter hoc est actus diaphani. Sed motus semper
invenitur in existente in potentia; est igitur motus actus existentis
in potentia. Ad manifestationem igitur secundae propositionis, dicit
quod quia quaedam eadem sunt et in potentia et in actu, licet non simul
aut secundum idem, sicut aliquid est calidum in potentia et frigidum
actu; ex hoc sequitur quod multa agunt et patiuntur ad invicem,
inquantum scilicet utrumque est in potentia et actu respectu alterius
secundum diversa. Et quia omnia corpora naturalia inferiora
communicant in materia, ideo in unoquoque est potentia ad id quod est
actu in altero: et ideo in omnibus talibus aliquid simul agit et
patitur, et movet et movetur. Et ex hac ratione quibusdam visum est
quod simpliciter omne movens moveatur: sed de hoc manifestum erit magis
in aliis. Ostendetur enim in octavo huius et in XII Metaphys.,
quod est quoddam movens immobile, quia non est in potentia sed in actu
tantum. Sed quando id quod est in potentia, actu quodammodo
existens, agit aut ipsum aut aliud inquantum est mobile, idest
reducitur in actum motus, sive sit motum a se sive ab alio, tunc est
motus actus eius. Et inde est quod illa quae sunt in potentia, sive
agant sive patiantur, moventur; quia et agendo patiuntur, et movendo
moventur: sicut ignis, cum agit in ligna, patitur inquantum
ingrossatur per fumum, quia flamma non est nisi fumus ardens.
7. Deinde cum
dicit: dico autem hoc inquantum etc., manifestat hanc particulam,
inquantum huiusmodi: et primo per exemplum; secundo per rationem,
ibi: manifestum autem et in contrariis et cetera. Dicit ergo primo
quod necessarium fuit addi inquantum huiusmodi, quia id quod est in
potentia, est etiam aliquid actu. Et licet idem sit subiectum
existens in potentia et in actu, non tamen est idem secundum rationem
esse in potentia et esse in actu, sicut aes est in potentia ad statuam
et est actu aes, non tamen est eadem ratio aeris inquantum est aes et
inquantum est potentia ad statuam. Motus autem non est actus aeris
inquantum est aes, sed inquantum est in potentia ad statuam: alias
oporteret quod quandiu aes esset, tandiu aes moveretur, quod patet
esse falsum. Unde patet convenienter additum esse inquantum
huiusmodi.
8. Deinde cum
dicit: manifestum autem et in contrariis etc., ostendit idem per
rationem sumptam a contrariis. Manifestum est enim quod aliquod idem
subiectum est in potentia ad contraria, sicut humor aut sanguis est
idem subiectum se habens in potentia ad sanitatem et aegritudinem.
Manifestum est autem quod esse in potentia ad sanitatem, et esse in
potentia ad aegritudinem, est alterum et alterum (et hoc dico secundum
ordinem ad obiecta): alioquin si idem esset posse laborare et posse
sanari, sequeretur quod laborare et sanari essent idem. Differunt
ergo posse laborare et posse sanari secundum rationem, sed subiectum
est unum et idem. Patet ergo quod non est eadem ratio subiecti
inquantum est quoddam ens, et inquantum est potentia ad aliud:
alioquin potentia ad contraria esset una secundum rationem. Et sic
etiam non est idem secundum rationem color et visibile. Et ideo
necessarium fuit dicere quod motus est actus possibilis inquantum est
possibile: ne intelligeretur esse actus eius quod est in potentia,
inquantum est quoddam subiectum.
|
|