|
1. Posita
definitione motus et manifestatis singulis particulis definitionis, hic
consequenter ostendit quod definitio sit bene assignata: et primo
directe; secundo indirecte, ibi: quod autem bene dictum sit et
cetera.
2. Circa primum
utitur tali ratione. Omne quod est in potentia, quandoque contingit
esse in actu; sed aedificabile est in potentia; ergo contingit aliquem
actum esse aedificabilis inquantum est aedificabile. Hoc autem est vel
domus vel aedificatio. Sed domus non est actus aedificabilis inquantum
est aedificabile, quia aedificabile inquantum huiusmodi reducitur in
actum cum aedificatur; cum autem iam domus est, non aedificatur.
Relinquitur igitur quod aedificatio sit actus aedificabilis inquantum
huiusmodi. Aedificatio autem est quidam motus: motus igitur est actus
existentis in potentia inquantum huiusmodi. Et eadem ratio est de
aliis motibus. Patet igitur quod motus sit talis actus qualis dictus
est et quod tunc aliquid movetur, quando est in tali actu, et neque
prius neque posterius: quia prius, cum est in potentia tantum, non
incipit motus; neque etiam posterius, cum iam omnino desinat esse in
potentia per hoc quod sit in actu perfecto.
3. Deinde cum
dicit: quod autem bene dictum sit etc., ostendit indirecte
definitionem esse bene assignatam, per hoc scilicet quod non contingit
motum aliter definire. Et circa hoc tria facit: primo proponit quod
intendit; secundo ponit definitiones aliorum de motu, et reprobat
eas, ibi: manifestum autem intendentibus etc.; tertio assignat
causam quare alii sic definierunt motum, ibi: causa autem in hoc
ponere et cetera. Dicit ergo primo quod manifestum est motum esse bene
definitum ex duobus: primo quidem quia definitiones quibus alii
definierunt motum, sunt inconvenientes; secundo ex hoc quod non
contingit eum aliter definire. Cuius ratio est, quia motus non
collocari potest in aliquo alio genere quam in genere actus existentis
in potentia.
4. Deinde cum
dicit: manifestum autem intendentibus etc., excludit definitiones
aliorum de motu. Et sciendum est quod tripliciter aliqui definierunt
motum. Dixerunt enim motum esse alteritatem, propter hoc quod id quod
movetur semper alio et alio modo se habet. Item dixerunt motum esse
inaequalitatem, quia id quod movetur semper magis ac magis accedit ad
terminum. Dixerunt etiam motum esse quod non est, idest non ens:
quia id quod movetur, dum movetur, nondum habet id ad quod movetur;
ut quod movetur ad albedinem, nondum est album. Has autem
definitiones destruit philosophus tripliciter. Primo quidem ex parte
subiecti motus. Si enim motus esset alteritas vel inaequalitas vel non
ens, cuicumque ista inessent, necessario moveretur; quia cuicumque
inest motus, illud movetur. Sed non est necessarium moveri neque ea
quae sunt altera, ex hoc ipso quod altera sunt; neque inaequalia,
neque ea quae non sunt. Relinquitur igitur quod alteritas et
inaequalitas et non ens, non est motus. Secundo ostendit idem ex
parte termini ad quem: quia motus et mutatio non est magis in
alteritatem quam in similitudinem, neque magis in inaequalitatem quam
in aequalitatem, neque magis in non esse quam in esse. Nam generatio
est mutatio ad esse, et corruptio ad non esse. Non igitur motus magis
est alteritas quam similitudo, vel inaequalitas quam aequalitas, vel
non ens quam ens. Tertio ostendit idem ex parte termini a quo: quia
sicut motus aliquis est ex alteritate et ex inaequalitate et ex non
ente, ita est ex oppositis horum. Non igitur motus magis debet poni
in his generibus, quam in oppositis.
5. Deinde cum
dicit: causa autem in hoc ponere etc., assignat causam quare
praedicto modo antiqui motum definierunt. Et circa hoc duo facit:
primo assignat causam eius quod dictum est; secundo assignat causam
cuiusdam quod supposuerat, ibi: videri autem indeterminatum et
cetera. Dicit ergo primo quod ista est causa quare antiqui posuerunt
motum in praedictis generibus (scilicet alteritatis, inaequalitatis et
non entis), quia motus videtur esse quoddam indeterminatum, idest
incompletum et imperfectum, quasi non habens determinatam naturam. Et
quia indeterminatus est, propter hoc videtur esse ponendus in genere
privativorum. Nam cum Pythagoras poneret duas ordinationes rerum, in
quarum utraque ponebat quaedam decem principia; principia quae erant in
secunda ordinatione, dicebantur ab ipso indeterminata, quia sunt
privativa. Non enim determinantur per formam quae sit in genere
substantiae, neque per formam qualitatis, neque per formam aliquam
specialem in aliquo horum generum existentem, neque etiam per formam
alicuius aliorum praedicamentorum. In una autem ordinatione ponebant
Pythagorici haec decem; scilicet finitum, impar, unum, dexterum,
masculum, quietem, rectum, lumen, bonum, triangulum aequilaterum:
in alia autem, infinitum, par, multitudinem, sinistrum, feminam,
motum, obliquum, tenebram, malum, altera parte longius.
6. Deinde cum
dicit: videri autem indeterminatum etc., assignat causam quare motus
ponitur inter indeterminata. Et dicit quod huius causa est, quia
neque potest poni sub potentia neque sub actu. Si enim poneretur sub
potentia, quidquid esset in potentia, puta ad quantitatem, moveretur
secundum quantitatem: et si contineretur sub actu, quidquid esset actu
quantum, moveretur secundum quantitatem. Et quidem verum est quod
motus est actus: sed est actus imperfectus, medius inter potentiam et
actum. Et quod sit actus imperfectus ex hoc patet, quod illud cuius
est actus, est ens in potentia, ut supra dictum est. Et ideo
difficile est accipere quid sit motus. Videtur enim in primo aspectu
quod vel sit simpliciter actus, vel simpliciter potentia, vel quod
contineatur sub privatione, sicut antiqui posuerunt ipsum contineri sub
non ente et sub inaequalitate. Sed nullum horum est possibile, ut
supra ostensum est: unde relinquitur solus praedictus modus ad
definiendum motum; ut scilicet motus sit actus talis qualem diximus,
scilicet existentis in potentia. Talem autem actum considerare
difficile est propter permixtionem actus et potentiae: tamen esse talem
actum non est impossibile, sed contingens.
|
|