|
1. Postquam
philosophus definivit motum, hic ostendit cuius actus sit motus, utrum
scilicet mobilis vel moventis. Et potest dici quod hic ponit aliam
definitionem motus, quae se habet ad praemissam ut materialis ad
formalem, et conclusio ad principium. Et haec est definitio: motus
est actus mobilis inquantum est mobile. Haec enim definitio
concluditur ex praemissa. Quia enim motus est actus existentis in
potentia inquantum huiusmodi; existens autem in potentia inquantum
huiusmodi, est mobile, non autem movens, quia movens inquantum
huiusmodi est ens in actu; sequitur quod motus sit actus mobilis
inquantum huiusmodi.
2. Circa hoc ergo
tria facit: primo ostendit quod motus est actus mobilis; secundo
quomodo se habet motus ad moventem, ibi: motivi autem actus etc.;
tertio movet dubitationem, ibi: habet autem defectum et cetera.
Circa primum duo facit: primo ponit definitionem motus, scilicet quod
motus est actus mobilis; secundo ex hoc declarat quoddam quod poterat
esse dubium, ibi: et dubium autem et cetera. Circa primum tria
facit: primo investigat definitionem motus; secundo concludit eam,
ibi: unde motus etc.; tertio manifestat eam, ibi: accidit autem et
cetera. Ad investigandum autem definitionem motus, praemittit quod
moveri etiam accidit moventi. Et circa hoc duo facit: primo probat
quod omne movens movetur; secundo ostendit unde accidat ei moveri,
ibi: ad hoc enim agere et cetera.
3. Quod autem movens
moveatur, ostendit ex duobus. Primo: quidem quia omne quod prius est
in potentia et postea in actu, quodammodo movetur; movens autem
invenitur prius esse movens in potentia et postea movens in actu;
movens ergo huiusmodi movetur. Et hoc est quod dicit, quod omne
movens, cum ita se habeat quod quandoque sit in potentia mobile, idest
ad movendum, movetur, sicut dictum est: hoc enim ex dictis apparet.
Dictum est enim quod motus est actus existentis in potentia; et hoc
contingit in omni movente naturali; unde dictum est supra quod omne
movens physicum movetur.
4. Secundo, ibi:
et cuius immobilitas etc., ostendit idem alio modo. Cuicumque sua
immobilitas est eius quies, huic inest motus; quies enim et motus,
cum sint opposita, habent fieri circa idem: sed moventis immobilitas,
idest cessatio a movendo, dicitur quies; dicuntur enim quaedam
quiescere, quando cessant agere: omne igitur tale movens, scilicet
cuius immobilitas est quies, movetur.
5. Deinde cum
dicit: ad hoc enim agere etc., ostendit unde accidat moventi quod
moveatur. Non enim accidit ei ex hoc quod movet, sed ex hoc quod
movet tangendo: quia movere est agere ad hoc quod aliquid moveatur; id
autem quod sic a movente patitur, movetur. Sed hoc quod est agere
facit tactu; nam corpora tangendo agunt: unde sequitur quod et simul
patiatur, quia quod tangit, patitur. Sed hoc intelligendum est
quando est mutuus tactus scilicet quod aliquid tangit et tangitur, ut
contingit in his quae communicant in materia, quorum utrumque ab altero
patitur dum se tangunt. Corpora autem caelestia, quia non communicant
cum corporibus inferioribus in materia, sic agunt in ea quod non
patiuntur ab eis, et tangunt et non tanguntur, ut dicitur in I de
Gen.
6. Deinde cum
dicit: unde motus actus mobilis est etc., ponit definitionem motus,
concludens ex praedictis quod quamvis movens moveatur, motus tamen non
est actus moventis, sed mobilis secundum quod est mobile. Et hoc
consequenter manifestat per hoc quod moveri accidit moventi, et non per
se ei competit: unde si aliquid secundum hoc movetur, secundum quod
actus eius est motus, sequitur quod motus non sit actus moventis, sed
mobilis, non quidem inquantum est movens, sed inquantum est mobile.
Quod autem moveri accidat moventi, manifestat per id quod supra dictum
est: hoc enim, scilicet actus mobilis qui est motus, accidit ex
contactu moventis: ex quo sequitur quod simul dum agit patiatur, et
sic moveri competit moventi per accidens. Quod autem non competat ei
per se manifestat per hoc, quod semper aliqua forma videtur movens
esse, sicut forma quae est in genere substantiae, in transmutatione
quae est secundum substantiam; et forma quae est in genere qualitatis,
in alteratione; et forma quae est in genere quantitatis, in augmento
et diminutione. Huiusmodi enim formae sunt causae et principia
motuum, cum omne agens moveat secundum formam. Omne enim agens agit
inquantum est actu, sicut actu homo facit ex homine in potentia hominem
actu: unde, cum unumquodque sit actu per formam, sequitur quod forma
sit principium movens. Et sic movere competit alicui inquantum habet
formam, per quam est in actu. Unde, cum motus sit actus existentis
in potentia, ut supra dictum est, sequitur quod motus non sit alicuius
inquantum est movens, sed inquantum est mobile: et ideo in definitione
motus positum est, quod est actus mobilis inquantum est mobile.
7. Deinde cum
dicit: et dubium autem etc., manifestat quoddam dubium ex
praedictis. Solet enim esse dubium apud quosdam, utrum motus sit in
movente aut in mobili. Sed hoc dubium declaratur ex praemissis.
Manifestum est enim quod actus cuiuslibet est in eo cuius est actus:
et sic manifestum est quod actus motus est in mobili, cum sit actus
mobilis, causatus tamen in eo a movente.
8. Deinde cum
dicit: motivi autem actus etc., ostendit quomodo se habeat motus ad
movens. Et primo proponit quod intendit, dicens quod actus motivi non
est alius ab actu mobilis. Unde, cum motus sit actus mobilis, est
etiam quodammodo actus motivi.
9. Secundo ibi:
oportet quidem enim etc., manifestat propositum. Et circa hoc tria
facit: primo ostendit quod moventis est aliquis actus, sicut et
mobilis. Quidquid enim dicitur secundum potentiam et actum, habet
aliquem actum sibi competentem: sed sicut in eo quod movetur dicitur
mobile secundum potentiam inquantum potest moveri, motum autem secundum
actum inquantum actu movetur; ita ex parte moventis motivum dicitur
secundum potentiam, inquantum scilicet potest movere, motus autem in
ipso agere, idest in quantum agit actu. Oportet igitur utrique,
scilicet moventi et mobili, competere quendam actum.
10. Secundo ibi:
sed est activum mobilis etc., ostendit quod idem sit actus moventis et
moti. Movens enim dicitur inquantum aliquid agit, motum autem
inquantum patitur; sed idem est quod movens agendo causat, et quod
motum patiendo recipit. Et hoc est quod dicit, quod movens est
activum mobilis, idest actum mobilis causat. Quare oportet unum actum
esse utriusque, scilicet moventis et moti: idem enim est quod est a
movente ut a causa agente, et quod est in moto ut in patiente et
recipiente.
11. Tertio ibi:
sicut idem spatium etc., manifestat hoc per exempla. Eadem enim
distantia est unius ad duo et duorum ad unum secundum rem, sed
differunt secundum rationem; quia secundum quod incipimus comparationem
a duobus procedendo ad unum, dicitur duplum, e contrario vero dicitur
dimidium. Et similiter idem est spatium ascendentis et descendentis;
sed secundum diversitatem principii et termini, vocatur ascensio vel
descensio. Et similiter est in movente, et moto. Nam motus secundum
quod procedit a movente in mobile, est actus moventis; secundum autem
quod est in mobili a movente, est actus mobilis.
|
|