|
1. Postquam
philosophus ostendit quod motus est actus mobilis et moventis, nunc
movet quandam dubitationem circa praemissa. Et primo movet
dubitationem: secundo solvit, ibi: at neque actum et cetera. Circa
primum duo facit: primo praemittit quaedam ad dubitationem; secundo
dubitationem prosequitur, ibi: quoniam igitur utraque et cetera.
2. Dicit ergo primo
quod id quod dictum est habet defectum, idest dubitationem,
rationabilem, idest logicam: ad utramque enim partem sunt probabiles
rationes. Ad hanc autem dubitationem hoc praemittit, quod aliquis
actus est activi, et aliquis actus est passivi, sicut supra dictum est
quod et moventis et moti est aliquis actus. Et actus quidem activi
vocatur actio; actus vero passivi vocatur passio. Et hoc probat,
quia illud quod est opus et finis uniuscuiusque, est actus eius et
perfectio: unde, cum opus et finis agentis sit actio, patientis autem
passio, ut per se manifestum est, sequitur quod dictum est, quod
actio sit actus agentis et passio patientis.
3. Deinde cum
dicit: quoniam igitur utraque etc., prosequitur dubitationem.
Manifestum est enim quod tam actio quam passio sunt motus: utrumque
enim est idem motui. Aut igitur actio et passio sunt idem motus, aut
sunt diversi motus. Si sunt diversi, necesse est quod uterque eorum
sit in aliquo subiecto: aut igitur uterque est in patiente et moto;
aut alter horum est in agente, scilicet actio, et alter in patiente,
scilicet passio. Si autem aliquis dicat e converso quod id quod est in
agente sit passio, et id quod est in patiente sit actio, manifestum
est quod aequivoce loquitur: id enim quod est passio vocabit actionem,
et e converso. Videtur autem quartum membrum omittere, scilicet quod
utrumque sit in agente: sed hoc praetermittit quia ostensum est quod
motus sit in mobili, per quod excluditur hoc membrum, quod neutrum sit
in patiente, sed utrumque in agente.
4. Ex his igitur
duobus membris quae tangit, primo prosequitur secundum, ibi: at vero
si hoc est et cetera. Si enim aliquis dicat quod actio est in agente
et passio in patiente; actio autem est motus quidam, ut dictum est;
sequitur quod motus sit in movente. Eandem autem rationem oportet esse
et de movente et de moto, scilicet ut in quocumque eorum sit motus,
illud moveatur. Vel eadem ratio est de movente et moto, sicut et de
patiente et agente. In quocumque autem est motus, illud movetur;
quare sequitur vel quod omne movens moveatur, vel quod aliquid habeat
motum et non moveatur; quorum utrumque videtur inconveniens.
5. Deinde cum
dicit: si autem utraque etc., prosequitur aliud membrum, dicens quod
si aliquis dicat quod utrumque, scilicet actio et passio, cum sint duo
motus, sunt in patiente et moto; et doctio, quae est ex parte
docentis, et doctrina, quae est ex parte addiscentis, sunt in
addiscente; sequuntur duo inconvenientia. Quorum primum est quia
dictum est quod actio est actus agentis: si igitur actio non est in
agente sed in patiente, sequetur quod proprius actus uniuscuiusque non
est in eo cuius est actus. Postea sequetur aliud inconveniens,
scilicet quod aliquid unum et idem moveatur secundum duos motus. Actio
enim et passio supponuntur nunc esse duo motus; in quocumque autem est
motus, illud movetur secundum illum motum; si igitur actio et passio
sunt in mobili, sequitur quod mobile moveatur secundum duos motus. Et
hoc idem esset ac si essent duae alterationes unius subiecti, quae
terminarentur ad unam speciem, sicut quod unum subiectum moveretur
duabus dealbationibus; quod est impossibile. Quod vero idem subiectum
moveatur duabus alterationibus simul, ad diversas species terminatis,
scilicet dealbatione et calefactione, non est inconveniens.
Manifestum autem est quod actio et passio ad eandem speciem
terminantur: idem est enim quod agens agit et patiens patitur.
6. Deinde cum
dicit: sed unus erit actus? et cetera, prosequitur aliud membrum.
Potest enim aliquis dicere quod actio et passio non sunt duo motus,
sed unus. Et ex hoc ducit ad quatuor inconvenientia. Quorum primum
est, quod idem sit actus diversorum secundum speciem. Dictum est enim
quod actio sit actus agentis, et passio actus patientis, quae secundum
speciem sunt diversa: si igitur actio et passio sint idem motus,
sequitur quod idem actus sit diversorum secundum speciem. Secundum
inconveniens est, quod si actio et passio sint unus motus, quod idem
sit actio cum passione, et doctio, quae est ex parte docentis, cum
doctrina secundum quod se tenet ex parte addiscentis. Tertium
inconveniens est, quod agere sit idem quod pati, et docere idem quod
addiscere. Quartum quod ex hoc sequitur, est quod omne docens
addiscat, et omne agens patiatur.
7. Deinde cum
dicit: at neque actum alterius etc., solvit praemissam dubitationem.
Est autem manifestum ex supra determinatis quod actio et passio non
sunt duo motus, sed unus et idem motus: secundum enim quod est ab
agente dicitur actio, secundum autem quod est in patiente dicitur
passio.
8. Unde
inconvenientia quae sequuntur ad primam partem, in qua supponebatur
quod actio et passio essent duo motus, non oportet solvere, praeter
unum, quod remanet solvendum, etiam supposito quod actio et passio
sint unus motus: quia cum actio sit actus agentis, ut supra dictum
est, si actio et passio sunt unus motus, sequitur quod actus agentis
quodammodo sit in patiente, et sic actus unius erit in altero.
Quatuor autem inconvenientia sequebantur ex altera parte; et sic
restant quinque inconvenientia solvenda.
9. Dicit ergo primo
quod non est inconveniens actum unius esse in altero, quia doctio est
actus docentis, ab eo tamen in alterum tendens continue et sine aliqua
interruptione: unde idem actus est huius, idest agentis, ut a quo;
et tamen est in patiente ut receptus in eo. Esset autem inconveniens
si actus unius eo modo quo est actus eius, esset in alio.
10. Deinde cum
dicit: neque unum duobus etc., solvit aliud inconveniens, scilicet
quod idem actus esset duorum. Et dicit quod nihil prohibet unum actum
esse duorum, ita quod non sit unus et idem secundum rationem, sed unus
secundum rem, ut dictum est supra quod eadem est distantia duorum ad
unum et unius ad duo, et eius quod est in potentia ad agens et e
converso. Sic enim idem actus secundum rem est duorum secundum
diversam rationem: agentis quidem secundum quod est ab eo, patientis
autem secundum quod est in ipso.
11. Ad alia autem
tria inconvenientia, quorum unum ex altero deducebatur, respondet
ordine retrogrado. Primo scilicet ad illud quod ultimo inducebatur,
ut magis inconveniens. Sic igitur tertio respondet ad quintum
inconveniens. Et dicit quod non est necessarium quod docens addiscat,
vel quod agens patiatur, etsi agere et pati sint idem; dum tamen
dicamus quod non sunt idem sicut ea quorum ratio est una, ut tunica et
indumentum, sed sicut ea quae sunt idem subiecto et diversa secundum
rationem, ut via a Thebis ad Athenas et ab Athenis ad Thebas, ut
dictum est prius. Non enim oportet quod omnia eadem conveniant iis
quae sunt quocumque modo idem; sed solum illis quae sunt idem subiecto
vel re et ratione. Et ideo, etiam dato quod agere et pati sint idem,
cum non sint idem ratione, ut dictum est, non sequitur quod cuicumque
convenit agere, quod ei conveniat pati.
12. Deinde cum
dicit: at vero neque si doctio etc., respondet ad quartum
inconveniens. Et dicit quod non sequitur, etiam si doctio et doctrina
addiscentis essent idem, quod docere et addiscere essent idem; quia
doctio et doctrina dicuntur in abstracto, docere autem et discere in
concreto. Unde applicantur ad fines vel ad terminos, secundum quos
sumitur diversa ratio actionis et passionis. Sicut licet dicamus quod
sit idem spatium distantium aliquorum, abstracte accipiendo; si tamen
applicemus ad terminos spatii, sicut cum dicimus distare hinc illuc et
inde huc, non est unum et idem.
13. Deinde cum
dicit: omnino autem dicere est etc., respondet ad tertium
inconveniens destruens hanc illationem, qua concludebatur quod si actio
et passio sunt unus motus, quod actio et passio sunt idem. Et dicit
quod finaliter dicendum est, quod non sequitur quod actio et passio
sint idem, vel doctio et doctrina, sed quod motus cui inest utrumque
eorum, sit idem. Qui quidem motus secundum unam rationem est actio,
et secundum aliam rationem est passio. Alterum enim est secundum
rationem esse actum huius ut in hoc, et esse actum huius ut ab hoc.
Motus autem dicitur actio secundum quod est actus agentis ut ab hoc:
dicitur autem passio secundum quod est actus patientis ut in hoc. Et
sic patet quod licet motus sit idem moventis et moti, propter hoc quod
abstrahit ab utraque ratione, tamen actio et passio differunt propter
hoc, quod has diversas rationes in sua significatione includunt. Ex
hoc autem apparet quod, cum motus abstrahat a ratione actionis et
passionis, non continetur in praedicamento actionis neque in
praedicamento passionis, ut quidam dixerunt.
14. Sed restat
circa hoc duplex dubitatio. Prima quidem quia, si actio et passio
sint unus motus, et non differunt nisi secundum rationem, ut dictum
est, videtur quod non debeant esse duo praedicamenta, cum
praedicamenta sint genera rerum. Item, si motus vel est actio vel
passio, non invenietur motus in substantia, qualitate, quantitate et
ubi, ut supra dictum est; sed solum continebitur in actione et
passione.
15. Ad horum igitur
evidentiam sciendum est quod ens dividitur in decem praedicamenta non
univoce, sicut genus in species, sed secundum diversum modum essendi.
Modi autem essendi proportionales sunt modis praedicandi. Praedicando
enim aliquid de aliquo altero, dicimus hoc esse illud: unde et decem
genera entis dicuntur decem praedicamenta. Tripliciter autem fit omnis
praedicatio. Unus quidem modus est, quando de aliquo subiecto
praedicatur id quod pertinet ad essentiam eius, ut cum dico Socrates
est homo, vel homo est animal; et secundum hoc accipitur
praedicamentum substantiae. Alius autem modus est quo praedicatur de
aliquo id quod non est de essentia eius, tamen inhaeret ei. Quod
quidem vel se habet ex parte materiae subiecti, et secundum hoc est
praedicamentum quantitatis (nam quantitas proprie consequitur
materiam: unde et Plato posuit magnum ex parte materiae); aut
consequitur formam, et sic est praedicamentum qualitatis (unde et
qualitates fundantur super quantitatem, sicut color in superficie, et
figura in lineis vel in superficiebus); aut se habet per respectum ad
alterum, et sic est praedicamentum relationis (cum enim dico homo est
pater, non praedicatur de homine aliquid absolutum, sed respectus qui
ei inest ad aliquid extrinsecum). Tertius autem modus praedicandi
est, quando aliquid extrinsecum de aliquo praedicatur per modum
alicuius denominationis: sic enim et accidentia extrinseca de
substantiis praedicantur; non tamen dicimus quod homo sit albedo, sed
quod homo sit albus. Denominari autem ab aliquo extrinseco invenitur
quidem quodammodo communiter in omnibus, et aliquo modo specialiter in
iis quae ad homines pertinent tantum. Communiter autem invenitur
aliquid denominari ab aliquo extrinseco, vel secundum rationem causae,
vel secundum rationem mensurae; denominatur enim aliquid causatum et
mensuratum ab aliquo exteriori. Cum autem quatuor sint genera
causarum, duo ex his sunt partes essentiae, scilicet materia et
forma: unde praedicatio quae posset fieri secundum haec duo, pertinet
ad praedicamentum substantiae, utpote si dicamus quod homo est
rationalis, et homo est corporeus. Causa autem finalis non causat
seorsum aliquid ab agente: intantum enim finis habet rationem causae,
inquantum movet agentem. Remanet igitur sola causa agens a qua potest
denominari aliquid sicut ab exteriori. Sic igitur secundum quod
aliquid denominatur a causa agente, est praedicamentum passionis, nam
pati nihil est aliud quam suscipere aliquid ab agente: secundum autem
quod e converso denominatur causa agens ab effectu, est praedicamentum
actionis, nam actio est actus ab agente in aliud, ut supra dictum
est. Mensura autem quaedam est extrinseca et quaedam intrinseca.
Intrinseca quidem sicut propria longitudo uniuscuiusque et latitudo et
profunditas: ab his ergo denominatur aliquid sicut ab intrinseco
inhaerente; unde pertinet ad praedicamentum quantitatis. Exteriores
autem mensurae sunt tempus et locus: secundum igitur quod aliquid
denominatur a tempore, est praedicamentum quando; secundum autem quod
denominatur a loco, est praedicamentum ubi et situs, quod addit supra
ubi ordinem partium in loco. Hoc autem non erat necessarium addi ex
parte temporis, cum ordo partium in tempore in ratione temporis
importetur: est enim tempus numerus motus secundum prius et posterius.
Sic igitur aliquid dicitur esse quando vel ubi per denominationem a
tempore vel a loco. Est autem aliquid speciale in hominibus. In
aliis enim animalibus natura dedit sufficienter ea quae ad
conservationem vitae pertinent, ut cornua ad defendendum, corium
grossum et pilosum ad tegendum, ungulas vel aliquid huiusmodi ad
incedendum sine laesione. Et sic cum talia animalia dicuntur armata
vel vestita vel calceata, quodammodo non denominantur ab aliquo
extrinseco, sed ab aliquibus suis partibus. Unde hoc refertur in his
ad praedicamentum substantiae: ut puta si diceretur quod homo est
manuatus vel pedatus. Sed huiusmodi non poterant dari homini a
natura, tum quia non conveniebant subtilitati complexionis eius, tum
propter multiformitatem operum quae conveniunt homini inquantum habet
rationem, quibus aliqua determinata instrumenta accommodari non
poterant a natura: sed loco omnium inest homini ratio, qua exteriora
sibi praeparat loco horum quae aliis animalibus intrinseca sunt. Unde
cum homo dicitur armatus vel vestitus vel calceatus, denominatur ab
aliquo extrinseco, quod non habet rationem neque causae, neque
mensurae: unde est speciale praedicamentum, et dicitur habitus. Sed
attendendum est quod etiam aliis animalibus hoc praedicamentum
attribuitur, non secundum quod in sua natura considerantur, sed
secundum quod in hominis usum veniunt; ut si dicamus equum phaleratum
vel sellatum seu armatum.
16. Sic igitur
patet quod licet motus sit unus, tamen praedicamenta quae sumuntur
secundum motum, sunt duo, secundum quod a diversis rebus exterioribus
fiunt praedicamentales denominationes. Nam alia res est agens, a qua
sicut ab exteriori, sumitur per modum denominationis praedicamentum
passionis: et alia res est patiens a qua denominatur agens. Et sic
patet solutio primae dubitationis.
17. Secunda autem
dubitatio de facili solvitur. Nam ratio motus completur non solum per
id quod est de motu in rerum natura, sed etiam per id quod ratio
apprehendit. De motu enim in rerum natura nihil aliud est quam actus
imperfectus, qui est inchoatio quaedam actus perfecti in eo quod
movetur: sicut in eo quod dealbatur, iam incipit esse aliquid
albedinis. Sed ad hoc quod illud imperfectum habeat rationem motus,
requiritur ulterius quod intelligamus ipsum quasi medium inter duo;
quorum praecedens comparatur ad ipsum sicut potentia ad actum, unde
motus dicitur actus; consequens vero comparatur ad ipsum sicut
perfectum ad imperfectum vel actus ad potentiam, propter quod dicitur
actus existentis in potentia, ut supra dictum est. Unde quodcumque
imperfectum accipiatur ut non in aliud perfectum tendens, dicitur
terminus motus et non erit motus secundum quem aliquid moveatur; utpote
si aliquid incipiat dealbari, et statim alteratio interrumpatur.
Quantum igitur ad id quod in rerum natura est de motu, motus ponitur
per reductionem in illo genere quod terminat motum, sicut imperfectum
reducitur ad perfectum, ut supra dictum est. Sed quantum ad id quod
ratio apprehendit circa motum, scilicet esse medium quoddam inter duos
terminos, sic iam implicatur ratio causae et effectus: nam reduci
aliquid de potentia in actum, non est nisi ab aliqua causa agente. Et
secundum hoc motus pertinet ad praedicamentum actionis et passionis:
haec enim duo praedicamenta accipiuntur secundum rationem causae agentis
et effectus, ut dictum est.
18. Deinde cum
dicit: quid quidem igitur motus etc., definit motum in particulari:
et dicit quod dictum est quid sit motus et in universali et in
particulari; quia ex hoc quod dictum est de definitione motus in
universali, manifestum esse poterit quomodo definiatur in particulari.
Si enim motus est actus mobilis secundum quod huiusmodi, sequitur quod
alteratio sit actus alterabilis secundum quod huiusmodi: et sic de
aliis. Et quia positum fuit in dubitatione, utrum motus sit actus
moventis vel mobilis, et ostensum est quod est actus activi ut ab hoc,
et passivi ut in hoc; ad tollendum omnem dubitationem aliquantulum
notius dicamus quod motus est actus potentiae activi et passivi. Et
sic etiam poterimus in particulari dicere quod aedificatio est actus
aedificatoris et aedificabilis inquantum huiusmodi: et simile est de
medicatione et aliis motibus.
|
|