|
1. Postquam
philosophus determinavit de motu, hic incipit determinare de infinito.
Et primo ostendit quod ad scientiam naturalem pertinet determinare de
infinito; secundo incipit determinare, ibi: esse autem infinitum et
cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit quod ad scientiam
naturalem pertinet determinare de infinito; secundo ponit opiniones
antiquorum philosophorum de infinito, ibi: et omnes tanquam principium
et cetera.
2. Primum ostendit
et ratione et signo. Ratio talis est. Scientia naturalis consistit
circa magnitudines et tempus et motum; sed necesse est finitum aut
infinitum in his inveniri: omnis enim magnitudo vel motus vel tempus
sub altero horum continetur, id est sub finito vel infinito; ergo ad
naturalem philosophum pertinet considerare de infinito, an sit et quid
sit. Sed quia posset aliquis dicere quod consideratio de infinito
pertinet ad philosophum primum ratione suae communitatis, ad hoc
excludendum interponit quod non omne ens oportet esse finitum vel
infinitum: nam punctus et passio, idest passibilis qualitas, sub
nullo horum continetur: ea autem quae pertinent ad considerationem
philosophi primi, consequuntur ens inquantum ens est, et non aliquod
determinatum genus entis.
3. Deinde cum
dicit: signum enim quod huius scientiae etc., ostendit idem per
signum acceptum a consideratione philosophorum naturalium. Omnes enim
qui rationabiliter tractaverunt huiusmodi philosophiam, scilicet
naturalem, fecerunt mentionem de infinito. Ex quo colligitur
probabile argumentum ab auctoritate sapientum, quod ad philosophiam
naturalem pertineat determinare de infinito.
4. Deinde cum
dicit: et omnes tanquam principium etc., ponit opiniones antiquorum
de infinito. Et primo ostendit in quo diversificabantur; secundo
ostendit in quo omnes conveniebant, ibi: rationabiliter autem et
cetera. Circa primum duo facit: primo ponit opiniones philosophorum
non naturalium de infinito, scilicet Pythagoricorum et Platonicorum;
secundo opiniones naturalium, ibi: qui autem de natura omnes et
cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit in quo conveniebant
Pythagorici et Platonici; secundo in quo differebant, ibi: praeter
hoc quod Pythagorici et cetera.
5. Dicit ergo primo
quod omnes philosophi posuerunt infinitum esse sicut quoddam principium
entium; sed hoc fuit proprium Pythagoricis et Platonicis, quod
ponerent infinitum non esse accidens alicui alteri naturae, sed esse
quoddam per se existens. Et hoc competebat eorum opinioni, quia
ponebant numeros et quantitates esse substantias rerum; infinitum autem
in quantitate est; unde et infinitum per se existens ponebant.
6. Deinde cum
dicit: praeter hoc quod Pythagorici etc., ostendit differentiam
inter Platonem et Pythagoricos: et primo quantum ad positionem
infiniti; secundo quantum ad radicem ipsius, ibi: et hi quidem
infinitum esse et cetera. Quantum autem ad positionem infiniti, in
duobus differebat Plato a Pythagoricis. Pythagorici enim non
ponebant infinitum nisi in sensibilibus: cum enim infinitum competat
quantitati, prima autem quantitas est numerus, Pythagorici non
ponebant numerum separatum a sensibilibus, sed dicebant numerum esse
substantiam rerum sensibilium; et per consequens neque infinitum erat
nisi in sensibilibus. Item Pythagoras considerabat quod sensibilia
quae sunt infra caelum, sunt circumclausa caelo, unde in eis non
potest esse infinitum: et propter hoc ponebat quod infinitum esset in
sensibilibus extra caelum. Sed Plato e contrario ponebat quod nihil
est extra caelum: neque enim dicebat esse extra caelum aliquod corpus
sensibile, quia caelum dicebat esse continens omnia sensibilia; neque
etiam ideas et species rerum, quas ponebat esse separatas, dicebat
esse extra caelum, quia intus et extra significant locum; ideae vero
secundum ipsum non sunt in aliquo loco, quia locus corporalium est.
Item dicebat Plato quod infinitum non solum est in rebus
sensibilibus, sed etiam in illis, idest in ideis separatis; quia
etiam in ipsis numeris separatis est aliquid formale, ut unum, et
aliquid materiale, ut duo, ex quibus omnes numeri componuntur.
7. Deinde cum
dicit: et hi quidem infinitum esse parem etc., ostendit differentiam
eorum quantum ad radicem infiniti. Et dicit quod Pythagorici
attribuebant infinitum uni radici, scilicet numero pari. Et hoc
manifestabant dupliciter. Primo per rationem: quia id quod
concluditur ab alio et per aliud terminatur, quantum est de se, habet
rationem infiniti; quod autem concludit et terminat, habet rationem
termini. Par autem numerus comprehenditur et concluditur sub impari.
Si enim proponitur aliquis numerus par, undique divisibilis apparet;
cum vero addita unitate ad imparem numerum reducitur, iam quandam
indivisionem consequitur, ac si par sub impari constringatur: unde
videtur quod par sit per se infinitum, et causet in aliis infinitatem.
Ostendit etiam idem per signum. Ad cuius evidentiam sciendum est quod
in geometricis, gnomon dicitur quadratum super diametrum consistens cum
duobus supplementis: huiusmodi igitur gnomon circumpositus quadrato,
constituit quadratum. Ex huius ergo similitudine in numeris gnomones
dici possunt numeri qui aliquibus numeris adduntur. Est autem hic
observandum, quod si aliquis accipiat numeros impares secundum ordinem
progressionis naturalis, et unitati, quae est quadratum virtute
(inquantum semel unum est unum), addat primum numerum imparem,
scilicet ternarium, constituetur quaternarius, qui est numerus
quadratus; nam bis duo sunt quatuor. Si vero huic secundo quadrato
addatur secundus impar scilicet quinarius, consurgit novenarius, qui
est quadratum ternarii; nam ter tria sunt novem. Si autem huic tertio
quadrato addatur tertius impar, scilicet septenarius, consurgit
sedecim, qui est quadratum quaternarii: et sic semper per ordinatam
additionem numerorum imparium resultat eadem forma in numeris, scilicet
quadratum. Per additionem autem parium, semper resultat diversa
figura. Nam si primus par, scilicet duo, addantur unitati,
consurgit ternarius, qui est figurae trilaterae; si autem huic addatur
secundus par, scilicet quaternarius, consurgit septenarius, qui est
figurae heptagonae: et sic semper variatur figura numerorum ex
additione parium. Et hoc videtur esse signum quod uniformitas pertinet
ad numerum imparem, difformitas autem et varietas et infinitum
pertinent ad numerum parem. Et hoc est quod dicit: signum huius,
scilicet quod infinitum sequatur numerum parem, est hoc quod contingit
in numeris: circumpositis enim gnomonibus, idest numeris additis,
circa unum, idest circa unitatem, et extra, idest circa alios
numeros, aliquando quidem fit alia species, idest alia forma
numeralis, scilicet per additionem numeri paris; aliquando autem fit
una species, scilicet per additionem numeri imparis. Et sic patet
quare Pythagoras numero pari attribuerit infinitatem. Plato autem
attribuebat duabus radicibus, scilicet magno et parvo: haec enim duo
secundum ipsum sunt ex parte materiae, cui competit infinitum.
8. Deinde cum
dicit: qui autem de natura etc., ponit opiniones naturalium
philosophorum de infinito. Sciendum est ergo quod omnes naturales
philosophi, qui scilicet naturaliter principia rerum tradiderunt,
dixerunt quod infinitum non est per se subsistens, sicut supra dictum
est; sed ponunt infinitum esse accidens alicuius naturae ei
suppositae. Qui ergo posuerunt unum principium tantum materiale,
quodcumque sit, de numero eorum quae dicuntur elementa, sive aer sive
aqua sive aliquid medium, dixerunt illud esse infinitum. Qui vero
fecerunt plura elementa sed finita secundum numerum, nullus eorum
posuit quod elementa essent infinita secundum quantitatem: ipsa enim
distinctio elementorum contrariari videbatur infinitati utriusque
eorum. Sed illi qui fecerunt infinita secundum numerum, dicunt ex
omnibus illis infinitis fieri quoddam unum infinitum per contactum.
9. Et hi fuerunt
Anaxagoras et Democritus: qui in duobus differebant. Primo quidem
in quidditate principiorum infinitorum: nam Anaxagoras posuit illa
infinita principia esse infinitas similes partes, ut carnis et ossis et
huiusmodi; Democritus autem posuit huiusmodi infinita principia esse
indivisibilia corpora, differentia secundum figuras; quae quidem
corpora dicebat esse semina totius naturae. Alia differentia est
quantum ad habitudinem horum principiorum ad invicem. Anaxagoras enim
dixit quod quaelibet harum partium infinitarum esset commixta cuilibet,
sicut quod in qualibet parte carnis esset os et e converso, et
similiter de aliis. Et hoc ideo, quia vidit quod quodlibet fit ex
quolibet; et cum crederet quod omne quod fit ex aliquo, est in eo,
syllogizavit quod quodlibet sit in quolibet. Et ex hoc videtur ipse
affirmare quod aliquando omnes res erant simul confusae ad invicem, et
nihil erat distinctum ab alio. Sicut enim haec caro et hoc os
commiscentur ad invicem, quod demonstratur per generationem eorum ad
invicem, sic etiam est de quolibet alio. Omnia igitur aliquando
fuerunt simul. Est enim accipere principium disgregationis non solum
in aliquo uno, sed in omnibus simul: quod sic probabat. Quod enim
fit ex alio, erat prius ei commixtum, et per hoc fit, quod segregatur
ab eo; sed omnia fiunt, licet non simul; oportet igitur ponere unum
principium generationis omnium, non solum uniuscuiusque. Et hoc unum
principium vocavit intellectum, cui soli competit distinguere et
congregare, propter hoc quod est immixtus. Quod autem fit per
intellectum, videtur habere quoddam principium; quia intellectus a
determinato principio incipiens operatur. Si ergo segregatio fit ab
intellectu, oportet dicere quod segregatio habeat quoddam principium;
unde concludebat quod aliquando omnia fuerint simul, et quod motus quo
segregantur res ab invicem, aliquando incoeperit, cum prius non
fuerit. Sic igitur Anaxagoras posuit unum principium fieri ex
altero. Sed Democritus dicit quod unum principium non fit ex altero:
sed tamen natura corporis, quae est communis omnibus indivisibilibus
corporibus, differens secundum partes et figuras, est principium
omnium secundum magnitudinem, inquantum ex indivisibilibus ponebat
componi omnes magnitudines divisibiles. Et sic concludit quod ad
philosophum naturalem pertinet considerare de infinito.
10. Deinde cum
dicit: rationabiliter autem et principium etc., ponit quatuor, in
quibus antiqui philosophi concordabant circa infinitum. Quorum primum
est, quod omnes posuerunt infinitum esse principium; et hoc
rationabiliter, idest per probabilem rationem. Non enim possibile
est, si infinitum est, quod sit frustra, idest quod non habeat
aliquem determinatum gradum in entibus. Nec potest habere aliam
virtutem nisi principii: quia omnia quae sunt in mundo, vel sunt
principia vel ex principiis; infinito autem non competit habere
principium, quia quod habet principium, habet finem. Unde
relinquitur quod infinitum sit principium. Sed attendendum est quod in
hac ratione utuntur aequivoce principio et fine: nam quod est ex
principio, habet principium originis; infinito autem repugnat
principium et finis quantitatis vel magnitudinis. Secundum autem quod
attribuebant infinito est, quod sit ingenitum et incorruptibile. Et
hoc sequitur ex eo quod est principium. Omne enim quod fit, necesse
est quod accipiat finem, sicut et habet principium; et etiam
cuiuslibet corruptionis est aliquis finis: finis autem repugnat
infinito; unde esse generabile et corruptibile repugnat infinito. Et
sic patet quod non est aliquod principium infiniti, sed magis infinitum
est principium aliorum. Et in hoc etiam aequivoce sumebant principium
et finem, sicut et supra. Tertium autem quod attribuebant infinito
erat, quod contineret et gubernaret omnia: hoc enim videtur esse primi
principii. Et hoc dixerunt quicumque non posuerunt praeter materiam,
quam dicebant infinitam, alias causas, scilicet agentes, ut
intellectum posuit Anaxagoras et concordiam Empedocles. Continere
enim et gubernare magis pertinet ad principium agens, quam ad
materiam. Quartum autem quod infinito attribuebant est, quod esset
quoddam divinum: omne enim quod est immortale aut incorruptibile,
divinum appellabant: et hoc posuit Anaximander et plures antiquorum
philosophorum naturalium.
|
|