|
1. Positis
opinionibus antiquorum de infinito, hic incipit inquirere veritatem.
Et primo obiicit ad utramque partem; secundo solvit, ibi: quod
quidem igitur actu corpus et cetera. Circa primum duo facit: primo
ponit rationes ad ostendendum quod infinitum sit; secundo ad
ostendendum quod non sit, ibi: habet autem dubitationem et cetera.
2. Circa primum
ponit quinque rationes. Quarum prima sumitur ex tempore, quod
secundum communem opinionem antiquorum infinitum erat: solus enim
Plato generavit tempus, ut in octavo huius dicetur. Dicit ergo primo
quod ad ostendendum infinitum esse, ex quinque rationibus accipi
potest: et primo quidem ex tempore, quod est infinitum secundum illos
qui dicebant tempus semper fuisse et semper futurum esse.
3. Secunda ratio
sumitur ex divisione magnitudinum in infinitum. Infinito enim in
magnitudinibus utuntur etiam mathematici in suis demonstrationibus:
quod non esset si infinitum totaliter tolleretur a rebus: oportet
igitur ponere infinitum.
4. Tertia ratio
sumitur ex perpetuitate generationis et corruptionis, secundum plurium
opinionem. Si enim totaliter tolleretur infinitum, non posset dici
quod generatio et corruptio in infinitum durarent; unde oporteret
dicere quod quandoque totaliter generatio cessaret, quod est contra
multorum opinionem. Oportet igitur ponere infinitum.
5. Quarta ratio
sumitur ex apparenti ratione finiti. Videtur enim pluribus quod de
ratione finiti sit, quod semper includatur ab aliquo alio: quia
videmus apud nos omne finitum extendi usque ad aliquid. Demonstrato
igitur aliquo corpore, si illud sit infinitum, habetur propositum; si
autem sit finitum, oportebit quod terminetur ad aliquid aliud, et
iterum illud, si sit finitum, ad aliquid aliud. Aut ergo erit
procedere in infinitum, aut devenietur ad aliquod corpus infinitum; et
utroque modo ponitur infinitum. Unde necesse est quod nullus sit
terminus corporum, si semper oportet quod omne finitum includatur ab
aliquo altero.
6. Quinta ratio
sumitur ab apprehensione intellectus vel imaginationis. Unde dicit
quod illud quod maxime facit communem dubitationem inducentem homines ad
ponendum infinitum, est ex hoc, quod intellectus nunquam deficit,
quin super quodlibet finitum datum possit aliquid addere. Existimabant
autem antiqui philosophi quod res responderent apprehensioni intellectus
et sensus: unde dicebant quod omne quod videtur, est verum, ut
dicitur in IV Metaphys.: et propter hoc credebant quod etiam in
rebus esset infinitum. Inde est enim quod videtur numerus esse
infinitus: quia intellectus cuilibet numero dato unitatem addendo,
facit aliam speciem. Et eadem ratione videntur magnitudines
mathematicae, quae in imaginatione consistunt, esse infinitae: quia
qualibet magnitudine data, possumus imaginari maiorem. Et eadem
ratione videtur esse extra caelum quoddam spatium infinitum: quia
possumus imaginari extra caelum in infinitum quasdam dimensiones. Si
autem est infinitum spatium extra caelum, necesse videtur quod sit
corpus infinitum, et quod sint mundi infiniti. Et hoc duplici
ratione. Prima ratio est, quia si consideretur totum spatium
infinitum, totum secundum se consideratum est uniforme: non est ergo
assignare rationem quare magis in una parte illud spatium sit vacuum a
corpore quam in alia. Si ergo in aliqua parte illius spatii invenitur
magnitudo corporalis huius mundi, oportet quod in qualibet parte illius
spatii inveniatur aliqua magnitudo corporalis sicut quae est huius
mundi: et sic oportet corpus esse infinitum sicut et spatium: vel
etiam oportet mundos esse infinitos, ut Democritus posuit. Alia
ratio est ad idem ostendendum; quia si est infinitum spatium, aut est
vacuum aut est plenum. Si est plenum, habetur propositum, quod sit
corpus infinitum: si autem est vacuum, cum vacuum nihil aliud sit quam
locus non repletus corpore, possibilis tamen repleri, necesse est quod
si est spatium infinitum, sit etiam locus infinitus, qui possit
repleri corpore. Et ita oportebit esse corpus infinitum, quia in
perpetuis non differt contingere et esse. Unde si contingit locum
infinitum repleri corpore, oportet dicere quod sit repletus corpore
infinito. Necesse ergo videtur dicere quod sit corpus infinitum.
7. Deinde cum
dicit: habet autem dubitationem etc., obiicit in contrarium. Et
circa hoc tria facit. Primo ostendit quaestionem esse dubitabilem, ne
rationes praemissae omnino verum concludere videantur; secundo ostendit
quot modis dicitur infinitum, ibi: primum ergo determinandum etc.;
tertio ponit rationes ad ostendendum infinitum non esse, ibi:
separabile quidem igitur esse et cetera.
8. Dicit ergo primo
quod dubitatio est circa infinitum, utrum sit vel non sit: multa enim
impossibilia consequuntur iis qui ponunt infinitum omnino non esse,
sicut ex praemissis patet; et etiam iis qui ponunt infinitum esse,
multa accidunt impossibilia, ut ex consequentibus rationibus patebit.
Est etiam dubitatio qualiter infinitum sit, utrum scilicet sit aliquid
per se existens, sicut quaedam substantia; vel sicut aliquod accidens
per se conveniens alicui naturae; aut neutro modo sit (scilicet neque
per se existens, sicut substantia, neque sicut accidens per se), sed
nihilominus, si est accidens, est aliquod infinitum continuum, et
aliqua infinita secundum multitudinem. Sed maxime pertinet ad
considerationem philosophi naturalis, si est aliqua magnitudo
sensibilis infinita: nam magnitudo sensibilis est magnitudo naturalis.
9. Deinde cum
dicit: primum ergo determinandum est etc., ostendit quot modis
dicitur infinitum: et ponit duas divisiones infiniti. Quarum prima
est communis infinito et omnibus privative dictis. Nam invisibile
dicitur tripliciter, vel quod non est aptum natum videri, ut vox,
quae non est de genere visibilium; vel quod male videtur, sicut quod
videtur in obscuro aut a remotis; vel quod natum est videri et non
videtur, sicut quod est omnino in tenebris. Sic igitur et uno modo
dicitur infinitum, quod non est natum transiri (nam infinitum idem est
quod intransibile): et hoc est quia est de genere intransibilium,
sicut indivisibilia ut punctus et forma; per quem etiam modum dicitur
vox invisibilis. Alio modo dicitur infinitum, quod quantum est de
se, transiri potest, sed eius transitus non potest perfici a nobis,
sicut si dicatur profunditas maris esse infinita: vel si potest
perfici, tamen vix et cum difficultate, sicut si dicamus quod iter
usque in Indiam est infinitum. Et utrumque istorum pertinet ad hoc
quod est esse male transibile. Tertio modo dicitur infinitum, quod
est natum transiri quasi de genere transibilium existens, quod tamen
non habet transitum ad finem; ut si esset aliqua linea non habens
terminum, vel quaecumque alia quantitas: et sic proprie dicitur
infinitum. Aliam divisionem propriam infiniti ponit ibi: amplius
infinitum etc., dicens quod infinitum dicitur vel per appositionem,
sicut in numeris; aut secundum divisionem, sicut in magnitudinibus;
aut utroque modo, sicut in tempore.
10. Deinde cum
dicit: separabile quidem igitur etc., ponit rationes ad excludendum
infinitum: et primo ad excludendum infinitum separatum, quod
Platonici posuerunt; secundo ad excludendum infinitum a rebus
sensibilibus, ibi: rationabiliter quidem igitur et cetera. Circa
primum ponit tres rationes. Circa quarum primam dicit quod impossibile
est infinitum esse separatum a sensibilibus, ita quod ipsum infinitum
sit aliquid per se existens, sicut Platonici posuerunt. Quia si
ponitur infinitum esse aliquid separatum, aut habet aliquam quantitatem
(scilicet continuam quae est magnitudo, aut discretam quae est
multitudo), aut non. Si est substantia sine accidente quod est
magnitudo vel multitudo, oportet quod infinitum sit indivisibile: quia
omne divisibile vel est numerus vel magnitudo. Si autem aliquid est
indivisibile, non erit infinitum nisi primo modo, scilicet prout
dicitur aliquid infinitum quod non est aptum natum transiri, sicut
dicitur vox invisibilis: sed hoc est praeter intentionem praesentis
quaestionis, qua quaerimus de infinito, et praeter intentionem eorum
qui posuerunt infinitum; non enim intenderunt ponere infinitum sicut
indivisibile, sed sicut intransibile, idest quod natum est transiri et
non habet transitum. Si vero infinitum non sit solum substantia, sed
etiam habeat accidens quod est magnitudo et multitudo cui competit
infinitum, et sic infinitum insit substantiae secundum illud accidens;
non erit infinitum inquantum huiusmodi principium eorum quae sunt,
sicut antiqui posuerunt; sicut etiam non dicimus invisibile esse
principium locutionis, quamvis accidat voci, quae est principium
locutionis.
11. Secundam
rationem ponit ibi: amplius quomodo contingit etc.: et est talis.
Minus est separabile et per se existens passio quam subiectum; sed
infinitum est passio magnitudinis et numeri; sed magnitudo et numerus
non possunt separari et per se existere, ut in metaphysica probatum
est; ergo neque infinitum.
12. Tertiam
rationem ponit ibi: manifestum autem est et cetera. Et dicit
manifestum esse quod non potest poni, quod infinitum sit in actu, et
quod sit sicut substantia quaedam, et sicut principium rerum. Aut
enim infinitum erit partibile, aut impartibile. Si quidem erit
partibile, necesse est quod quaelibet pars eius sit infinitum, si
infinitum est substantia: quia si infinitum est substantia, et non
dicitur de aliquo subiecto ut accidens, oportebit quod idem sit
infinitum et infinito esse, idest essentia et ratio infiniti. Non
enim idem est id quod est album et natura albi: sed id quod est homo,
est hoc quod est natura hominis. Unde oportebit quod si infinitum sit
substantia, aut sit indivisibile, aut dividatur in partes infinitas,
quod est impossibile; quia ex multis infinitis componi aliquid idem est
impossibile, quia oporteret infinitum terminari ad aliud infinitum.
Apparet etiam non solum ex ratione sed etiam ex similitudine, quod si
infinitum sit substantia et dividatur, oportet quod quaelibet pars eius
sit infinita. Sicut enim quaelibet pars aeris est aer, ita et
quaelibet pars infiniti erit infinita, si infinitum sit substantia et
principium. Quia si sit principium, oportet infinitum esse
substantiam simplicem, non compositam ex partibus difformibus, sicut
homo, cuius non quaelibet pars est homo. Cum ergo impossibile sit
alicuius infiniti quamlibet partem esse infinitam, oportet quod
infinitum sit impartibile et indivisibile. Sed illud quod est
indivisibile, non potest esse infinitum in actu: quia quod est
infinitum in actu est quantum, et omne quantum est divisibile.
Sequitur ergo quod si est infinitum in actu, non sit sicut
substantia, sed sub ratione accidentis quod est quantitas. Et si hoc
sit infinitum, non erit principium, sed illud cui accidit infinitum;
sive illud sit aliqua substantia sensibilis, ut aer, sicut posuerunt
philosophi naturales; sive sit aliqua substantia intelligibilis, ut
par, sicut posuerunt Pythagorici. Unde manifestum est quod
inconvenienter dixerunt Pythagorici, ponentes infinitum esse
substantiam, et simul cum hoc ponentes ipsum esse divisibile: quia
sequitur quod quaelibet pars eius sit infinita; quod est impossibile,
ut supra dictum est.
13. Ultimo autem
dicit quod ista quaestio, quae est: an infinitum sit in mathematicis
quantitatibus et in rebus intelligibilibus non habentibus magnitudinem,
est magis universalis quam sit praesens consideratio. Nos enim
intendimus ad praesens de rebus sensibilibus, de quibus tradimus
scientiam naturalem: utrum in ipsis sit corpus infinitum in augmentum,
ut antiqui naturales posuerunt.
|
|