|
1. Postquam
philosophus removit opinionem antiquorum qui de infinito non naturaliter
loquebantur, illud a sensibilibus separantes, hic ostendit non esse
infinitum, sicut philosophi naturales ponebant. Et primo ostendit hoc
per rationes logicas; secundo per rationes naturales, ibi: physice
autem magis et cetera. Dicuntur autem primae rationes logicae, non
quia ex terminis logicis logice procedant, sed quia modo logico
procedunt, scilicet ex communibus et probabilibus, quod est proprium
syllogismi dialectici.
2. Ponit ergo duas
logicas rationes. In quarum prima ostenditur quod non sit aliquod
corpus infinitum. Definitio enim corporis est, quod sit determinatum
planitie, idest superficie, sicut definitio lineae est quod eius
termini sint puncta. Nullum autem corpus determinatum superficie, est
infinitum: ergo nullum corpus est infinitum; neque sensibile, quod
est corpus naturale, neque intelligibile, quod est corpus
mathematicum. Quod ergo dicit rationabiliter, exponendum est logice:
nam logica dicitur rationalis philosophia.
3. Secunda ratio
ostendit quod non sit infinitum multitudine. Omne enim numerabile
contingit numerari, et per consequens numerando transiri; omnis autem
numerus, et omne quod habet numerum, est numerabile; ergo omne
huiusmodi contingit transiri. Si igitur aliquis numerus, sive
separatus, sive in sensibilibus existens, sit infinitus, sequetur
quod possibile sit transire infinitum; quod est impossibile.
4. Attendendum est
autem quod istae rationes sunt probabiles, et procedentes ex iis quae
communiter dicuntur. Non enim ex necessitate concludunt: quia qui
poneret aliquod corpus esse infinitum, non concederet quod de ratione
corporis esset terminari superficie, nisi forte secundum potentiam;
quamvis hoc sit probabile et famosum. Similiter qui diceret aliquam
multitudinem esse infinitam, non diceret eam esse numerum, vel numerum
habere. Addit enim numerus super multitudinem rationem mensurationis:
est enim numerus multitudo mensurata per unum, ut dicitur in X
Metaphys. Et propter hoc numerus ponitur species quantitatis
discretae, non autem multitudo; sed est de transcendentibus.
5. Deinde cum
dicit: physice autem magis etc., inducit rationes naturales ad
ostendendum quod non sit corpus infinitum in actu. Circa quas
considerandum est quod, quia Aristoteles nondum probaverat corpus
caeleste esse alterius essentiae a quatuor elementis, opinio autem
communis suo tempore fuerat quod esset de natura quatuor elementorum,
procedit in his rationibus ac si non esset aliud corpus sensibile extra
quatuor elementa, secundum suam consuetudinem: quia semper antequam
probet id quod est suae opinionis, procedit ex suppositione opinionis
aliorum communis. Unde postquam probavit in primo libro de caelo et
mundo, caelum esse alterius naturae ab elementis, ad veritatis
certitudinem iterat considerationem de infinito, ostendens
universaliter quod nullum corpus sensibile est infinitum. Hic autem
primo ostendit quod non sit corpus sensibile infinitum, supposito quod
sint elementa finita multitudine; secundo ostendit idem universaliter,
ibi: oportet autem de omni et cetera. Dicit ergo primo quod
procedendo naturaliter, idest ex principiis scientiae naturalis, magis
et certius considerari poterit quod non sit corpus sensibile infinitum,
ex iis quae dicentur. Omne enim corpus sensibile aut est simplex aut
compositum.
6. Primo ergo
ostendit quod non sit corpus sensibile compositum infinitum, supposito
quod sint elementa finita secundum multitudinem. Non enim potest esse
quod unum ipsorum sit infinitum et alia finita: quia ad compositionem
alicuius corporis mixti requiritur quod sint plura elementa, et quod
contraria aliquo modo adaequentur; alias compositio permanere non
posset; quia illud quod esset omnino potentius, destrueret alia, cum
elementa sint contraria. Si autem unum elementorum esset infinitum,
nulla aequalitas esset, aliis finitis existentibus; quia infinitum
improportionaliter excedit finitum. Non ergo hoc potest esse, quod
unum tantum eorum quae veniunt in mixtionem, sit infinitum. Posset
autem aliquis dicere quod illud infinitum esset debilis virtutis in
agendo, et ideo non potest vincere alia, scilicet finita, quae sunt
fortioris virtutis, utpote si infinitus sit aer et finitus ignis. Et
ideo ad hoc removendum dicit, quod quantumcumque potentia unius
corporis quod ponitur infinitum, deficiat a potentia alterius corporis
quod ponitur finitum, utpote si ignis sit finitus et aer infinitus;
necesse est tamen dicere quod aer quantumcumque duplicatus, idest
secundum aliquem numerum multiplicatus, sit aequalis igni in potentia.
Si enim potentia ignis est centuplo maior quam potentia aeris eiusdem
quantitatis, si aer centuplicetur secundum quantitatem, erit aequalis
ei in potentia: et tamen aer centuplicatus est multiplicatus secundum
aliquem numerum determinatum, et vincitur a potentia totius aeris
infiniti. Unde manifestum est quod etiam potentia ignis vincetur a
potentia aeris infiniti; et sic infinitum excellit et corrumpit
finitum, quantumcumque potentioris naturae videatur.
7. Similiter etiam
non potest esse quod quodlibet elementorum ex quibus componitur corpus
mixtum, sit infinitum: quia de ratione corporis est quod habeat
dimensiones in omnem partem, non in longitudinem tantum ut linea,
neque in longitudinem et latitudinem solum ut superficies: de ratione
autem infiniti est, quod habeat distantias seu dimensiones infinitas;
ergo de ratione corporis infiniti est quod habeat dimensiones infinitas
in omnem partem. Et sic non potest esse quod ex pluribus corporibus
infinitis aliquod unum componatur, quia quodlibet occupat totum
mundum; nisi ponantur duo corpora esse simul, quod est impossibile.
8. Sic igitur
ostenso quod corpus compositum non potest esse infinitum, ostendit
ulterius quod nec etiam corpus simplex, neque unum elementorum, neque
aliquod medium inter ea, ut vapor est medium inter aerem et aquam.
Quidam enim posuerunt hoc esse principium, ex eo alia generari
dicentes. Et hoc dicebant esse infinitum: non autem aerem, aut
aquam, aut aliquod aliorum elementorum; quia contingeret alia elementa
corrumpi a quocumque ipsorum, quod infinitum poneretur, quia elementa
habent contrarietatem ad invicem, cum aer sit humidus, aqua frigida,
ignis calidus, terra sicca: unde si unum horum esset infinitum,
corrumperet alia, cum contrarium natum sit corrumpi a contrario. Et
ideo dicunt aliquid aliud ab elementis esse infinitum, ex quo sicut ex
principio elementa causantur. Hanc autem positionem dicit esse
impossibilem, non solum quantum ad hoc, quod dicit tale corpus medium
esse infinitum, quia de hoc dicetur communis quaedam ratio tam de igne
et aere, et aqua, quam etiam de corpore medio; sed ex hoc ipso etiam
est impossibilis praedicta positio, quia ponit aliquod principium
elementare praeter quatuor elementa. Non enim invenitur aliquod corpus
sensibile praeter ea quae dicuntur elementa, scilicet aerem, aquam et
huiusmodi: sed hoc oporteret si aliquid aliud praeter elementa veniret
in compositionem istorum corporum. Unumquodque enim compositum
resolvitur in ea ex quibus componitur. Si igitur aliquid aliud veniret
in compositionem istorum corporum quam haec quatuor elementa,
sequeretur quod hic apud nos inveniretur aliquod corpus simplex praeter
ista elementa, per resolutionem istorum in elementa. Sic igitur patet
quod positio praemissa falsa est quantum ad hoc, quod posuit aliquod
corpus simplex praeter haec elementa nota.
9. Ulterius autem
ostendit communi ratione, quod nullum elementorum possit esse
infinitum: quia si aliquod elementorum esset infinitum, impossibile
esset totum universum esse aliud nisi illud elementum; et oporteret
quod omnia alia elementa converterentur in ipsum, vel iam essent
conversa in ipsum, propter excellentiam virtutis infiniti super alia:
sicut Heraclitus dicit quod quandoque futurum est quod omnia
convertantur in ignem, propter excellentem ignis virtutem. Et eadem
ratio est de uno elementorum et de alio corpore quod faciunt quidam
naturales extra elementa. Oportet enim illud aliud habere
contrarietatem ad elementa, cum ex eo ponantur alia generari: mutatio
autem non fit nisi ex contrario in contrarium, ut ex calido in
frigidum, sicut supra ostensum est. Sic igitur et istud corpus medium
ratione contrarietatis destruet alia elementa.
|
|