|
1. Postquam
philosophus ostendit non esse corpus sensibile infinitum, facta
suppositione quod sint elementa finita, hic ostendit idem simpliciter
absque omni suppositione. Et primo dicit de quo est intentio; secundo
exequitur propositum, ibi: aptum enim natum est et cetera. Dicit
ergo primo quod ex iis quae sequuntur oportet considerare de omni
corpore universaliter, nulla suppositione facta, si contingat
quodcumque corpus naturale esse infinitum. Et ex sequentibus
rationibus manifestum fiet quod non. Deinde cum dicit: aptum enim
natum est etc., ostendit propositum quatuor rationibus. Secunda
incipit ibi: omnino autem manifestum etc.; tertia ibi: amplius omne
corpus sensibile etc.; quarta ibi: simpliciter autem si impossibile
et cetera. Circa primam rationem tria facit: primo praesupponit
quaedam necessaria ad rationem; secundo ponit rationem ibi: quare si
quidem sit eiusdem speciei etc.; tertio excludit quandam falsam
opinionem, ibi: Anaxagoras autem inconvenienter et cetera.
2. Praemittit ergo
tria. Quorum primum est quod omne corpus sensibile habet aptitudinem
naturalem ut sit in aliquo loco. Secundum est quod cuilibet corpori
naturali convenit aliquis locus locorum qui sunt. Tertium est quod
idem est locus naturalis totius et partis, sicut totius terrae et unius
glebae, et totius ignis et unius scintillae: et huius signum est,
quod in quacumque parte loci totius ponatur pars corporis, quiescit
ibi.
3. Deinde cum
dicit: quare si quidem sit eiusdem speciei etc., ponit rationem,
quae talis est. Si ponatur aliquod corpus infinitum, aut oportet quod
totum sit unius speciei cum suis partibus, sicut aqua vel aer; aut
quod habeat partes dissimilium specierum, ut homo aut planta. Si
habet omnes partes unius speciei, sequitur secundum praemissa, quod
vel sit totaliter immobile et nunquam moveatur, aut quod semper
moveatur. Quorum utrumque est impossibile: quia per alterum horum
excluditur quies, et per alterum motus a rebus naturalibus, et utroque
modo tollitur ratio naturae, cum natura sit principium motus et
quietis. Quod autem sequatur quod sit vel totaliter mobile vel
totaliter quietum, probat consequenter per hoc, quod non esset
assignare rationem quare aliquid magis sursum aut deorsum moveretur,
aut in quamcumque partem. Et hoc manifestat per exemplum: ponamus
enim quod totum illud corpus infinitum simile in partibus sit terra;
non erit assignare ubi aliqua gleba terrae moveatur vel ubi quiescat;
quia quamlibet partem loci infiniti occupabit aliquod corpus sibi
cognatum, idest eiusdem speciei. Numquid igitur potest dici quod una
gleba moveatur ad hoc quod contineat, idest quod occupet, successive
totum locum infinitum, sicut sol movetur ut sit in qualibet parte
circuli zodiaci? Et quomodo poterit hoc esse, ut una gleba terrae
pertranseat per omnes partes infiniti loci? Nihil autem movetur ad
impossibile: si igitur impossibile est quod gleba moveatur ad
occupandum totum locum infinitum, ubi erit quies eius, et ubi motus
eius? Aut enim oportet quod semper quiescat, et sic nunquam
moveatur: aut quod semper moveatur, et sic nunquam quiescat.
4. Si autem detur
alia pars divisionis, scilicet quod corpus infinitum habeat partes
dissimiles secundum speciem; sequitur etiam quod dissimilia sint loca
diversarum partium: alius est enim locus naturalis aquae, et alius
terrae. Sed ex hac positione sequitur primo, quod corpus totius
infiniti non sit unum simpliciter sed secundum quid, scilicet secundum
contactum; et sic non erit unum corpus infinitum ut ponebatur.
5. Et quia posset
aliquis non reputare hoc inconveniens, subiungit aliam rationem contra
hoc: et dicit quod si totum infinitum componitur ex dissimilibus
partibus, necesse est quod huiusmodi partes dissimiles secundum
speciem, aut sint specierum finitarum, aut infinitarum secundum
numerum. Non autem potest esse quod sint finitarum specierum, quia
oportebit, si totum est infinitum, quod quaedam sint finita secundum
quantitatem, et quaedam infinita; aliter enim ex finitis numero posset
componi infinitum: hoc autem posito, sequitur quod illa quae sunt
infinita, corrumpant alia propter contrarietatem, ut prius dictum est
in praecedenti ratione. Et ideo etiam nullus antiquorum naturalium
philosophorum unum principium, quod dixit esse infinitum, posuit ignem
vel terram, quae sunt extrema, sed magis aquam vel aerem vel aliquod
medium, quia loca istorum erant manifesta et determinata, scilicet
sursum et deorsum; non sic autem est de aliis, sed terra est deorsum
respectu eorum, et ignis sursum.
6. Si vero aliquis
accipiat aliam partem, scilicet quod corpora partialia sint infinita
secundum speciem, sequitur quod etiam loca sint infinita secundum
speciem, et quod elementa sint infinita. Si autem hoc est
impossibile, quod elementa sint infinita, ut in primo probatum est,
et quod loca etiam sint infinita, cum non sit possibile invenire
infinitas species locorum; necesse est quod totum corpus sit finitum.
Et quia concluserat ex infinitate corporum infinitatem locorum
subiungit quod impossibile est non aequari corpus ad locum; quia non
potest esse quod sit locus maior quam quantum contingit esse corpus,
neque corpus potest esse infinitum si locus non est infinitus, et neque
corpus potest esse maius quam locus quocumque modo. Quia si locus sit
maior quam corpus, sequitur quod sit vacuum alicubi: aut si corpus sit
maius quam locus, sequitur quod aliqua pars corporis non sit in aliquo
loco.
7. Deinde cum
dicit: Anaxagoras autem etc., excludit quendam errorem. Et primo
ponit ipsum: et dicit quod Anaxagoras dixit infinitum quiescere, sed
inconvenienter assignavit rationem quietis eius. Dixit enim quod
fulcit, idest sustentat, infinitum seipsum, quia est in se et non in
alio, cum nihil ipsum contineat; et sic non possit extra se moveri.
8. Secundo, ibi:
tanquam ubi utique etc., improbat duabus rationibus quod dictum est.
Quarum prima est quod Anaxagoras sic assignavit rationem de quiete
infiniti, ac si ubi aliquid sit, ibi sit aptum natum esse: quia ex
hac sola ratione dixit infinitum quiescere, quia est in seipso. Sed
hoc non est verum quod ubi aliquid est, ibi semper aptum natum sit
esse: quia aliquid est alicubi per violentiam, et non naturaliter.
Quamvis igitur hoc maxime verum sit, quod totum infinitum non
movetur, quia sustentatur et manet in seipso, et sic est immobile:
sed tamen dicendum erat quare non est aptum natum moveri. Non enim
potest aliquis evadere sic, dicens quod non movetur infinitum: quia
eadem ratione et de quolibet alio nihil prohibet quod non moveatur; sed
sit aptum natum moveri. Quia et si terra esset infinita, sicut nunc
non fertur quando est in medio, ita et tunc non ferretur quantum ad
partem quae esset in medio: sed hoc non esset quia non haberet aliquid
aliud ubi sustentaretur nisi in medio, sed quia non habet aptitudinem
naturalem ut a medio moveatur. Si ergo ita est in terra, quod non est
causa quare quiescat in medio, quia est infinita, sed quia gravitatem
habet ex qua nata est manere in medio; similiter de quocumque alio
infinito assignanda est causa quare quiescat; et non quia est
infinitum, vel quia fulcit seipsum.
9. Aliam autem
rationem ponit ibi: similiter autem manifestum et cetera. Et dicit
quod si totum infinitum quiescit quia manet in seipso, sequitur quod
quaelibet pars ex necessitate quiescat quia manet in seipsa. Idem enim
est locus totius et partis, ut dictum est, ut ignis et scintillae
sursum, et terrae et glebae deorsum. Si ergo totius infiniti locus
est ipsummet, sequitur quod quaelibet pars infiniti maneat in seipsa
sicut in proprio loco.
10. Secundam
rationem ponit ibi: omnino autem manifestum est et cetera. Et dicit
quod omnino manifestum est quod impossibile est dicere esse infinitum
corpus in actu, et quod cuiuslibet corporis est aliquis locus, si omne
corpus sensibile aut habet gravitatem aut levitatem, sicut antiqui
dixerunt ponentes infinitum. Quia si sit corpus grave, oportet quod
naturaliter feratur ad medium: si autem sit leve, necesse est quod
feratur sursum. Si ergo sit aliquod infinitum corpus sensibile,
necesse est quod etiam in corpore infinito sit sursum et medium: sed
impossibile est quod totum infinitum sustineat in se utrumlibet horum,
scilicet vel sursum vel medium; vel etiam quod sustineat utrumque
secundum diversas medietates. Quomodo enim infinitum poterit dividi,
ut una pars eius sit sursum et alia deorsum, vel quod in infinito sit
ultimum aut medium? Non est igitur corpus sensibile infinitum.
11. Tertiam
rationem ponit ibi: amplius omne corpus sensibile in loco est et
cetera. Et dicit quod omne corpus sensibile est in loco.
Differentiae autem loci sunt sex: sursum, deorsum, ante et retro,
dextrorsum et sinistrorsum; quae quidem sunt determinata non solum
quoad nos, sed etiam in ipso toto universo. Determinantur enim
secundum se huiusmodi positiones, in quibus sunt determinata principia
et termini motus. Unde in animatis determinantur sursum et deorsum
secundum motum alimenti; ante et retro secundum motum sensus;
dextrorsum et sinistrorsum secundum motum processivum, cuius principium
est a parte dextra. In rebus autem inanimatis, in quibus non sunt
principia determinata horum motuum, dicitur dextrorsum et sinistrorsum
per comparationem ad nos: dicitur enim columna dextra, quae est ad
dextram hominis, et sinistra quae est ad sinistram. Sed in toto
universo determinatur sursum et deorsum secundum motum gravium et
levium: secundum autem motum caeli determinatur dextrum oriens,
sinistrum occidens; ante vero hemisphaerium superius, retro vero
hemisphaerium inferius; sursum vero meridies, deorsum vero
Septentrio. Haec autem non possunt determinari in corpore infinito:
impossibile est ergo totum universum esse infinitum.
12. Quartam
rationem ponit ibi: simpliciter autem si impossibile est et cetera.
Et dicit quod si impossibile est esse locum infinitum, cum omne corpus
sit in loco, sequitur quod impossibile sit esse aliquod corpus
infinitum. Sed quod impossibile sit esse locum infinitum, sic
probat: quia haec duo convertuntur, esse in loco et esse in aliquo
loco; sicut et esse hominem et esse aliquem hominem, et esse
quantitatem et esse aliquam quantitatem. Sicut igitur impossibile est
esse quantitatem infinitam, quia sequeretur aliquam quantitatem esse
infinitam, ut bicubitum et tricubitum, quod est impossibile; ita
impossibile est esse locum infinitum, quia sequeretur aliquem locum
infinitum esse, vel sursum vel deorsum et huiusmodi: quod est
impossibile, cum quodlibet eorum significet quendam terminum, ut
dictum est. Sic igitur nullum corpus sensibile est infinitum.
|
|