|
1. Postquam
philosophus determinavit in tertio de motu et infinito, quod competit
motui intrinsece, secundum quod est de genere continuorum, nunc in
quarto libro intendit determinare de iis quae adveniunt motui
extrinsece. Et primo de iis quae adveniunt motui extrinsece quasi
mensurae mobilis; secundo de tempore, quod est mensura ipsius motus,
ibi: consequens autem dictis et cetera. Circa primum duo facit:
primo determinat de loco; secundo de vacuo, ibi: eodem autem modo
accipiendum et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit quod
determinandum est a naturali de loco; secundo prosequitur propositum,
ibi: quod quidem igitur locus sit et cetera. Circa primum duo facit.
Primo proponit quod intendit: et dicit quod sicut ad naturalem
pertinet determinare de infinito, si est vel non est, et quomodo sit,
et quid sit, similiter etiam et de loco. Secundo ibi: et ea namque
quae sunt etc., probat quod dixerat: et primo ex parte ipsius loci;
secundo ex parte nostra, ibi: habet autem multas dubitationes et
cetera.
2. Circa primum
ponit duas rationes: quarum prima talis est. Ea quae sunt communia
omnibus naturalibus, pertinent maxime ad considerationem naturalis;
sed locus est huiusmodi: omnes enim communiter opinantur omnia ea quae
sunt, in aliquo loco esse. Et ad hoc probandum utuntur sophistico
argumento a positione consequentis. Argumentantur enim sic. Quod non
est, nusquam est, idest in nullo loco est: non enim est dare ubi sit
Tragelaphus aut sphinx, quae sunt quaedam fictitia sicut Chimaera.
Argumentatur ergo quod si id quod in nullo loco est, non sit; ergo
omne quod est, est in loco. Sed si esse in loco convenit omnibus
entibus, videtur quod locus magis pertineat ad considerationem
metaphysici quam physici. Et dicendum est quod hic argumentatur ab
opinione ponentium omnia entia esse sensibilia, propter hoc quod
imaginationem corporum transcendere non possunt: et secundum hos
naturalis scientia est philosophia prima, communis omnibus entibus, ut
dicitur in IV Metaphys.
3. Secundam rationem
ponit ibi: et de motu qui communis maxime est etc.: quae talis est.
Ad philosophum naturalem pertinet considerare de motu; sed motus qui
est secundum locum, quem dicimus loci mutationem, est maxime communis
inter omnes motus: quaedam enim, scilicet corpora caelestia, moventur
hoc motu tantum, cum tamen nihil moveatur aliis motibus quin moveatur
hoc motu. Similiter etiam hic motus est magis proprius: quia hic
solus motus est vere continuus et perfectus, ut in octavo probabitur.
Motus autem secundum locum non potest cognosci nisi cognoscatur locus.
Naturalis igitur debet considerare de loco.
4. Deinde cum
dicit: habet autem multas dubitationes etc., inducit ad idem rationem
ex parte nostra. De illis enim a sapientibus determinandum est, de
quibus dubitatio est; multae autem dubitationes sunt de loco, quid
sit. Quarum quidem dubitationum duplex est causa. Una est ex parte
ipsius loci: quia non omnes proprietates loci ducunt in eandem
sententiam de loco; sed ex quibusdam proprietatibus loci videtur quod
locus sit hoc, ex quibusdam autem videtur quod locus sit aliud. Alia
vero causa est ex parte hominum: quia antiqui neque bene moverunt
dubitationem circa locum, neque etiam bene exquisierunt veritatem.
5. Deinde cum
dicit: quod quidem igitur locus sit etc., incipit determinare de
loco: et primo per modum disputativum; secundo determinando
veritatem, ibi: post haec autem accipiendum et cetera. Circa primum
duo facit: primo inquirit disputative an sit locus; secundo quid sit,
ibi: quoniam autem aliud et cetera. Circa primum duo facit: primo
ponit rationes ad ostendendum locum esse; secundo ad ostendendum quod
locus non sit, ibi: at vero habet defectum et cetera. Circa primum
duo facit: primo ostendit locum esse, rationibus acceptis a rei
veritate; secundo ab opinionibus aliorum, ibi: amplius vacuum et
cetera.
6. Circa primum
ponit duas rationes: in quarum prima sic procedit. Dicit enim quod ex
ipsa transmutatione corporum quae moventur secundum locum, manifestum
est quod locus aliquid sit. Sicut enim transmutatio quae est secundum
formas, homines induxit ad cognitionem materiae, quia scilicet oportet
esse aliquod subiectum in quo sibi formae succedant; ita transmutatio
secundum locum induxit homines ad cognitionem loci; oportet enim esse
aliquid ubi sibi corpora succedant. Et hoc est quod subdit, quod
exeunte aqua inde ubi nunc est, sicut ex quodam vase, iterum subintrat
aer. Cum igitur eundem locum quandoque aliud corpus detineat, ex hoc
manifestum videtur esse quod locus sit aliud ab iis quae sunt in loco et
transmutantur secundum locum: quia ubi nunc est aer, prius aqua ibi
erat; quod non esset si locus non esset aliud et ab aere et ab aqua.
Relinquitur igitur quod locus est aliquid; et est quoddam
receptaculum, alterum ab utroque locatorum; et est terminus motus
localis a quo et in quem.
7. Secundam rationem
ponit ibi: amplius autem loci mutationes et cetera. Et dicit quod cum
quorumcumque corporum motus ostendat locum esse, ut dictum est, motus
localis corporum naturalium simplicium, ut ignis et terrae et aliorum
huiusmodi gravium et levium, non solum ostendit quod locus sit
aliquid, sed etiam quod locus habeat quandam potentiam et virtutem.
Videmus enim quod unumquodque horum fertur in suum proprium locum
quando non impeditur, grave quidem deorsum, leve autem sursum. Ex
quo patet quod locus habet quandam virtutem conservandi locatum: et
propter hoc locatum tendit in suum locum desiderio suae conservationis.
Non autem ex hoc ostenditur quod locus habeat virtutem attractivam,
nisi sicut finis dicitur attrahere. Sursum autem et deorsum, et alia
de numero sex distantiarum, scilicet ante et retro, dextrorsum et
sinistrorsum, sunt partes et species loci. Huiusmodi autem distantiae
determinantur in universo secundum naturam, et non solum quoad nos.
Et hoc patet, quia in his in quibus ista dicuntur quoad nos, non
semper idem est sursum vel deorsum vel dextrorsum vel sinistrorsum; sed
variatur secundum quod diversimode nos convertimur ad ipsum; unde
multoties aliquid immobile manens, quod prius erat dextrum, fit
sinistrum, et similiter de aliis, prout nos diversimode ad illa
convertimur. Sed in natura aliquid determinatum est sursum et deorsum
secundum motum gravium et levium: et aliae positiones secundum motum
caeli, ut in tertio dictum est. Non enim indifferenter quaecumque
pars mundi est sursum vel deorsum: sed semper sursum est quo feruntur
levia, deorsum autem quo feruntur gravia. Quaecumque autem secundum
se habent determinatas positiones, necesse est quod habeant potentias
quibus determinentur: alia enim est in animali potentia dextri, et
alia sinistri. Unde relinquitur quod locus sit, et habeat aliquam
potentiam. Quod autem in aliquibus dicatur positio solum quoad nos,
ostendit per mathematica; quae quidem, licet non sint in loco, tamen
attribuitur eis positio solum per respectum ad nos. Unde in eis non
est positio secundum naturam; sed solum secundum intellectum, secundum
quod intelliguntur in aliquo ordine ad nos, vel supra vel subtus vel
dextrorsum vel sinistrorsum.
8. Deinde cum
dicit: amplius vacuum affirmantes etc., ostendit locum esse, ex
opinionibus aliorum. Et primo ex opinione ponentium vacuum. Quia
quicumque affirmant vacuum esse, necesse est quod dicant esse locum,
cum vacuum nihil aliud sit quam locus privatus corpore. Et sic ex hoc
et ex praemissis rationibus potest aliquis concipere quod locus sit
aliquid praeter corpora, et quod omnia corpora sensibilia sint in
loco.
9. Secundo ibi:
videbitur autem utique etc., inducit ad idem opinionem Hesiodi, qui
fuit unus de antiquis poetis theologis; qui posuit primo factum esse
chaos. Dixit enim quod primo inter omnia factum est chaos, quasi
quaedam confusio et receptaculum corporum; et postea facta est terra
lata ad recipiendum diversa corpora: ac si primo necesse esset esse
receptaculum rerum quam ipsas res. Et hoc ideo posuerunt quia
crediderunt, sicut et multi alii, quod omnia quae sunt, sint in
loco. Quod si verum est, sequitur quod locus non solum sit, sed quod
habeat mirabilem potentiam, quae sit prima omnium entium. Illud enim
quod potest esse sine aliis, et alia non possunt esse sine eo, videtur
esse primum. Locus autem secundum eos potest esse sine corporibus:
quod exinde coniiciebant, quia videmus locum remanere destructis
locatis. Res autem non possunt esse sine loco. Relinquitur igitur
secundum eos, quod locus sit primum inter omnia entia.
|
|