|
1. Dixerat
superius philosophus a tribus esse incipiendum: postquam ergo
prosecutus est duo eorum, ponens scilicet opiniones negantium et
affirmantium vacuum esse, hic prosequitur tertium, communes scilicet
opiniones hominum de vacuo demonstrans. Circa hoc igitur tria facit:
primo ostendit quid significetur nomine vacui; secundo ostendit quomodo
vacuum aliqui esse posuerunt, ibi: quoniam autem de loco etc.;
tertio excludit rationes ponentium vacuum esse, ibi: neque una autem
et cetera. Circa primum duo facit: primo dicit de quo est intentio;
secundo exequitur propositum, ibi: videtur autem et cetera.
2. Dicit ergo
primo quod, cum dictum sit quod quidam posuerunt vacuum esse, quidam
vero negaverunt; ad cognoscendum qualiter se habeat veritas, oportet
accipere tanquam principium, quid significet nomen vacui. Sicut enim
cum dubitatur an aliqua passio insit alicui subiecto, oportet accipere
pro principio quid sit res, ita cum dubitatur de aliquo an sit,
oportet accipere pro medio quid significet nomen. Quaestio enim quid
est sequitur quaestionem an est.
3. Deinde cum
dicit: videtur autem vacuum etc., ostendit quid significet nomen
vacui: et primo ponit significationem communiorem; secundo
significationem secundum usum Platonicorum, ibi: alio autem modo et
cetera. Circa primum tria facit: primo ostendit quid significet nomen
vacui; secundo quid oportet addere ad illam significationem, ibi: sed
inconveniens est etc., tertio removet quandam dubitationem, ibi:
unde et si et cetera.
4. Dicit ergo quod
secundum opinionem hominum, videtur vacuum nihil aliud significare quam
locum in quo nihil sit. Et huius causa est, quia proprie vacuum
dicitur esse, in quo non est aliquod corpus: quia soli corpori
convenit quod sit in loco; et vacuum nihil aliud potest significare
quam locum absque locato. Sed quia homines opinantur quod omne ens sit
corpus, sequitur secundum eorum opinionem quod ubi non est corpus,
nihil sit. Et ulterius opinantur quod omne corpus sit tangibile, id
est habens tangibiles qualitates. Et huiusmodi corpus est quod est
grave vel leve: nondum enim erat notum quod corpus caeleste esset
praeter naturam quatuor elementorum. Unde cum proprie de ratione vacui
sit quod sit locus in quo non est aliquod corpus, sequitur quod vacuum
sit in quo non est corpus grave vel leve: non quidem quod hoc sit de
ratione vacui secundum primam impositionem nominis, sed secundum
quandam syllogisticam deductionem ex communi opinione hominum,
opinantium omne corpus esse grave vel leve: sicut etiam secundum
opinionem communem hominum existimantium omne ens esse corpus, sequitur
vacuum esse in quo nihil est. Sic igitur tribus modis potest accipi
huius nominis significatio: una est propria, scilicet vacuum est locus
in quo non est corpus: aliae duae secundum opinionem hominum; quarum
una est communior, scilicet vacuum est locus in quo nihil est; alia
vero est magis coarctata, scilicet vacuum est locus in quo non est
corpus grave vel leve.
5. Deinde cum
dicit: sed inconveniens est etc., ostendit quid addendum sit ad hanc
significationem. Dicit enim quod inconveniens est si dicatur quod
punctum sit vacuum, cum tamen de puncto dici possit quod in puncto non
sit corpus tangibile. Oportet ergo addere quod vacuum sit locus in quo
non sit corpus tangibile, sed sit ibi spatium susceptivum corporis
tangibilis: sicut caecum dicitur quod caret visu, natum autem habere.
Et sic concludit quod uno modo dicitur vacuum, spatium quod non est
plenum corpore sensibili secundum tactum, quod scilicet est grave vel
leve.
6. Deinde cum
dicit: unde et si dubitabit aliquis etc., removet quandam
dubitationem, quae est: utrum si in aliquo spatio sit color vel
sonus, dicendum sit vacuum vel non: et hoc propter definitionem primo
datam, scilicet vacuum est in quo nihil est. Et solvit quod si
spatium in quo est tantum sonus vel color, sit susceptivum corporis
tangibilis, vacuum est: si vero non, non est vacuum. Et hoc ideo,
quia haec non est propria definitio vacui, vacuum est in quo nihil
est, nisi secundum opinionem credentium, ubi non est corpus nihil
esse.
7. Deinde cum
dicit: alio autem modo etc., ponit aliam significationem vacui
secundum usum Platonicorum. Et dicit quod alio modo dicitur esse
vacuum: in quo non est hoc aliquid, neque aliqua substantia corporea.
Fit autem hoc aliquid per formam. Unde aliqui dicunt materiam
corporis, secundum quod est absque forma, esse vacuum: qui etiam
materiam dicunt esse locum, ut supra dictum est. Sed non bene
dicunt: quia materia non est separabilis a rebus quarum est materia;
sed homines quaerunt locum et vacuum, tanquam aliquid separabile a
corporibus locatis.
8. Deinde cum
dicit: quoniam autem de loco etc., ostendit quomodo aliqui ponebant
vacuum esse. Et primo quid dicebant esse vacuum; secundo propter quid
vacuum ponebant, ibi: et propter eadem acceptum et cetera. Dicit
ergo primo, quod quia vacuum est locus privatus corpore, et
determinatum est de loco quomodo sit et quomodo non sit (dictum est
enim quod locus non est aliquod spatium, sed terminus continentis);
manifestum est etiam quod neque vacuum est spatium separatum a
corporibus, neque intrinsecum corporibus, sicut ponebat Democritus.
Et hoc ideo, quia ponentes vacuum quocumque istorum modorum, volunt
quod vacuum non sit corpus, sed spatium corporis. Ideo enim videbatur
aliquid esse vacuum, quia locus aliquid est: et sicut locus videbatur
esse spatium, ita et vacuum. Si ergo locus non est aliquod spatium
praeter corpora, neque vacuum potest esse spatium praeter corpora. Et
cum de ratione vacui sit quod sit spatium corporis praeter corpora, ut
supra dictum est, sequitur quod vacuum non sit.
9. Deinde cum
dicit: et propter eadem acceptum etc., ostendit quare posuerunt
vacuum. Et dicit quod propter idem acceperunt vacuum esse, propter
quod acceperunt locum esse, scilicet propter motum, ut supra dictum
est: quia provenit ut salvetur motus secundum locum, tam secundum
illos qui dicunt locum aliquid esse praeter corpora quae sunt in loco,
quam secundum illos qui ponunt vacuum esse. Negantibus autem locum et
vacuum, non provenit motum secundum locum esse. Et sic vacuum
quodammodo opinantur causam esse motus eo modo quo et locum, ut in quo
scilicet est motus.
10. Deinde cum
dicit: neque una autem necessitas est etc., excludit rationes
ponentium vacuum esse. Et non intendit hic rationes praemissas vera
solutione solvere; sed instantiam dare ex qua ex ipso aspectu apparet,
quod rationes non ex necessitate concludunt. Primo ergo excludit
rationes ponentium vacuum separatum; secundo ponentium vacuum in
corporibus, ibi: contingit autem densari et cetera.
11. Primam autem
rationem excludit dupliciter. Primo quidem, quia non est necessarium
si motus sit quod vacuum sit. Et si loquamur universaliter de qualibet
specie motus, manifeste apparet quod nequaquam est necessarium. Nihil
enim prohibet id quod est plenum, alterari: solus enim motus localis
excludi videtur si vacuum non ponatur. Et hoc latuit Melissum, dum
credidit remoto vacuo omnem speciem motus auferri. Secundo excludit
eandem rationem per hoc quod neque motus localis tollitur, si vacuum
non sit. Dato enim quod nullum spatium separabile sit praeter corpora
quae moventur, potest motus localis esse per hoc quod corpora
subintrent se invicem per modum inspissationis, et sic aliquid in
plenum movetur, et non in vacuum. Et hoc apparet manifeste in
generationibus corporum continuorum, et praecipue in humidis, sicut
videtur in aqua. Si enim proiiciatur lapis in aliquam magnam
latitudinem aquae, manifeste apparet fieri quasdam circulationes circa
locum percussionis, quousque pars aquae depulsae commoveat aliam et
subintret ipsam: unde quia modica pars aquae subintrat per quandam
diffusionem in maiorem aquam, circulationes praedictae a parvo in maius
procedunt, quousque totaliter deficiant.
12. Deinde cum
dicit: contingit autem densari etc., excludit rationes ponentium
vacuum in corporibus. Et primo rationem quae procedebat ex
condensatione. Et dicit quod contingit corpora condensari, et partes
corporis subintrare sibi invicem, non propter hoc quod pars subintrans
vadat in locum vacuum; sed ideo quia erant aliqua foramina, plena
aliquo corpore subtiliori, quod facta condensatione elabitur: sicut
quando aqua colliditur et inspissatur, aer qui intus erat,
excluditur. Et haec maxime apparent in spongia, et in huiusmodi
corporibus porosis. Haec igitur solutio non ostendit causam
condensationis, quam inferius ponit: sed ostendit quod etiam per hunc
modum manifeste excludi potest necessitas vacui.
13. Secundo ibi:
et augmentari etc., excludit rationem quae procedit ex augmento. Et
dicit quod augmentum contingit esse non solum per additionem alicuius
corporis ingredientis in corpus augmentatum, ut sic necesse sit esse
vacuum, sed etiam per alterationem: sicut cum ex aqua fit aer, maior
fit quantitas aeris quam erat aquae. Et haec etiam non est vera
solutio rationis inductae: sed solum instantia quaedam, ne sit necesse
ponere vacuum. Vera autem solutio ponitur in libro de generatione,
ubi ostenditur quod alimentum non sic transit in id quod augetur, quasi
sit aliud corpus ab ipso; sed quia convertitur in substantiam eius,
sicut ligna apposita igni, convertuntur in ignem.
14. Tertio ibi:
omnino autem et quae est de augmento etc., excludit simul et rationem
de augmento et rationem de aqua effusa in cinerem: et dicit quod
utraque ratio impedit seipsam. Quod sic patet. Est enim circa
augmentum haec dubitatio. Videtur enim vel quod non totum augeatur;
vel quod augmentum non fiat per additionem corporis, sed per additionem
alicuius incorporei; aut quod contingat duo corpora esse in eodem
loco. Hanc igitur dubitationem, quae communiter videtur esse tam
contra ponentes vacuum, quam contra non ponentes, volunt solvere.
Sed tamen non demonstrant quod vacuum sit; vel oportet eos dicere, si
augmentum sit propter vacuum, quod totum corpus sit vacuum, cum totum
corpus augeatur. Et similiter dicendum est de cinere: quia si vas
plenum cinere recipit tantum de aqua quantum vacuum, oportet dicere
quod totum sit vacuum. Non est igitur hoc propter vacuitatem: sed
propter commixtionem in aqua. Aqua enim commixta cineri condensatur,
et aliqua pars eius exhalat; et iterum partes cineris magis
inspissantur humefactione: cuius signum est, quod non potest extrahi
tantum de aqua, quantum prius fuit. Ultimo autem concludit quod
manifestum est, quod facile est solvere ea ex quibus demonstrant vacuum
esse.
|
|