|
1. Positis
opinionibus aliorum de vacuo, et quid significetur nomine vacui, hic
incipit inquirere veritatem. Et primo ostendit vacuum non esse
separatum; secundo ostendit vacuum non esse corporibus inditum, ibi:
sunt autem quidam et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit
vacuum separatum non esse, ex parte motus; secundo ex consideratione
qua ipsum vacuum consideratur secundum se, ibi: et per se autem et
cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit vacuum non esse ex
parte motus; secundo ex parte velocitatis et tarditatis in motu, ibi:
amplius autem et ex his et cetera.
2. Circa primum
ponit sex rationes. Circa quarum primam dicit quod oportet iterum
dicere quod non est vacuum separatum, sicut quidam dicunt. Ideo autem
apponit iterum, quia hoc etiam aliqualiter ostensum est ex parte loci:
si enim locus non sit spatium, sequitur quod vacuum nihil sit, ut
supra dictum est. Sed nunc iterum idem ostendit ex parte motus:
ponebant enim vacuum, ut dictum est, propter motum. Sed propter
motum non est necessarium ponere vacuum. Maxime enim videtur quod
esset causa motus localis: sed propter motum localem non oportet ponere
vacuum, quia omnia corpora simplicia habent motus locales naturales,
sicut motus naturalis ignis est sursum, et motus terrae est deorsum et
ad medium. Et sic manifestum est quod natura uniuscuiusque corporis
est causa motus localis, et non vacuum. Quod quidem esset, si
propter necessitatem vacui aliqua corpora naturalia moverentur. Si
autem non ponitur causa motus localis, nullius alterius motus causa
poni potest, neque alterius rei. Frustra igitur vacuum esset.
3. Secundam
rationem ponit ibi: amplius, si est etc.: quae talis est. Si
ponatur vacuum esse, non potest assignari causa motus naturalis et
quietis naturalis. Manifestum est enim quod corpus naturale movetur ad
locum suum naturalem et quiescit in eo naturaliter, propter
convenientiam quam habet cum ipso, et quia non convenit cum loco a quo
recedit. Sed vacuum non habet aliquam naturam per quam possit
convenire vel disconvenire a corpore naturali. Si ergo ponatur aliquod
vacuum, quasi quidam locus privatus corpore, non poterit assignari ad
quam partem illud corpus naturaliter moveatur. Non enim potest dici
quod feratur ad quamlibet partem, quia hoc videmus ad sensum esse
falsum, quia ab una parte naturaliter recedit, et naturaliter accedit
ad aliam. Et haec eadem ratio valet contra eos qui ponunt locum esse
quoddam spatium separatum, in quod corpus mobile fertur. Non enim
erit assignare quomodo corpus positum in tali loco, vel moveatur vel
quiescat: quia dimensiones spatii nullam habent naturam per quam possit
attendi similitudo vel dissimilitudo ad corpus naturale. Et merito
congruit eadem ratio de vacuo et de sursum et deorsum, idest de loco,
cuius partes sunt sursum et deorsum. Quia illi qui ponunt vacuum,
dicunt ipsum esse locum. Et non solum ponentes vacuum, et ponentes
locum esse spatium, non possunt assignare quomodo aliquid moveatur et
quiescat secundum locum: sed etiam non possunt convenienter assignare
quomodo aliquid sit in loco vel in vacuo. Si enim locus ponatur esse
spatium, oportet quod totum corpus inferatur in illud spatium; et non
sicut accidit apud ponentes locum esse terminum corporis continentis,
quod locatum est in loco sicut in aliquo separato, et sicut in quodam
corpore continente et sustentante. Et hoc videtur esse de ratione
loci, quod aliquid sit in loco sicut in separato et seorsum existente:
quia si pars alicuius corporis non ponatur seorsum ab ipso corpore, non
erit in eo sicut in loco, sed sicut in toto. Est igitur de ratione
loci et locati, quod locus seorsum sit a locato. Et hoc non accidit
si spatium sit locus, in quod totum mergitur totum corpus. Non igitur
spatium est locus. Et si spatium non est locus, manifestum est quod
vacuum non est.
4. Tertiam
rationem ponit ibi: accidit autem dicentibus et cetera. Et dicit
quod, cum antiqui philosophi ponerent quod necesse est vacuum esse si
est motus, e converso accidit: quia si est vacuum, non est motus.
Et hoc probat per quoddam simile. Quidam enim dixerunt quod terra
quiescit in medio propter similitudinem partium circumferentiae
undique: et sic terra, cum non habeat quare moveatur magis versus unam
partem circumferentiae quam versus aliam, quiescit. Et eadem ratione
necesse est in vacuo quiescere. Non enim est assignare quare magis
moveatur, ad unam partem quam ad aliam: quia vacuum, inquantum
huiusmodi, non habet differentias in suis partibus; non entis enim non
sunt differentiae.
5. Quartam
rationem ponit ibi: deinde quoniam omnis motus etc.: quae talis est.
Motus naturalis est prior violento, cum motus violentus non sit nisi
quaedam declinatio a motu naturali. Remoto ergo motu naturali,
removetur omnis motus; cum remoto priori, removeatur posterius. Sed
posito vacuo, removetur motus naturalis; quia tollitur differentia
partium loci, ad quas est motus naturalis, sicut et posito infinito,
ut supra dictum est. Sed hoc interest inter vacuum et infinitum, quia
posito infinito, nullo modo potest poni neque sursum neque deorsum
neque medium, ut in tertio dictum est: posito autem vacuo, possunt
haec quidem poni, sed non quod ad invicem differant; quia nullius et
non entis, et per consequens vacui, cum sit non ens et privatio, non
est aliqua differentia. Sed loci mutatio naturalis requirit locorum
differentiam, quia diversa corpora ad diversa loca moventur. Unde
oportet loca naturalia differre ad invicem. Si igitur ponatur vacuum,
nullius erit naturalis loci mutatio. Et si non est loci mutatio
naturalis, nulla loci mutatio erit. Unde si est aliqua loci mutatio,
oportet quod vacuum non sit.
6. Quintam
rationem ponit ibi: amplius, nunc quidem proiecta et cetera. Circa
quam considerandum est quod solet esse quaedam dubitatio circa ea quae
proiiciuntur: oportet enim movens et motum simul esse, ut infra in
septimo probatur; et tamen illud quod proiicitur, invenitur moveri
etiam postquam separatum est a proiiciente, sicut apparet in lapide
proiecto, et sagitta emissa per arcum. Nunc igitur supposito quod
vacuum non sit, solvitur ista dubitatio ex parte aeris, quo medium
repletur. Et hoc dupliciter. Dicunt enim quidam quod ea quae
proiiciuntur, moventur etiam postquam non tanguntur a proiiciente,
propter antiperistasim, idest repercussionem vel contra-resistentiam:
aer enim motus repercutitur ad alium aerem, et ille ad alium, et sic
deinceps; et per talem repercussionem aeris ad aerem movetur lapis.
Alii vero dicunt quod hoc ideo est, quia aer, qui continuus existens
a proiiciente impellitur, velocius impellit corpus proiectum, quam sit
motus quo corpus proiectum fertur naturaliter in proprium locum. Unde
propter velocitatem motus aeris non permittitur corpus proiectum, ut
puta lapis vel aliud huiusmodi, cadere deorsum; sed fertur secundum
impulsionem aeris. Nulla autem istarum causarum posset poni, si esset
vacuum; et ita corpus proiectum nullo modo ferretur nisi quandiu
veheretur, puta a manu proiicientis, sed statim emissus a manu
caderet; cuius contrarium videmus. Non ergo est vacuum.
7. Sextam rationem
ponit ibi: amplius nullus utique etc.: quae talis est. Si motus sit
in vacuo, nullus poterit assignare causam propter quid illud quod
movetur, alicubi stat. Non enim est ratio quare magis quiescat in una
parte vacui quam in alia; neque in his quae moventur naturaliter, cum
non sit differentia in partibus vacui, ut supra dictum est; neque in
his quae moventur motu violento. Nunc enim dicimus quod cessat motus
violentus, ubi deficit repercussio vel impulsio aeris, secundum duas
causas assignatas. Oportebit ergo quod vel quiescat omne corpus, et
nihil moveatur; aut si aliquid moveatur, quod movetur in infinitum,
nisi occurrat ei aliquod corpus maius, quod violentum motum eius
impediat. Ad confirmationem autem huius rationis, subiungit causam
quare ponunt aliqui motum fieri in vacuo; quia scilicet vacuum cedit,
et non resistit mobili; unde cum vacuum similiter cedit ex omni parte,
feretur in infinitum ex qualibet parte.
|
|