|
1. Hic ostendit
vacuum non esse, ex parte velocitatis et tarditatis in motu. Et circa
hoc duo facit: primo assignat causas propter quas velocitas et tarditas
est in motu; secundo ex illis causis argumentatur ad propositum, ibi:
hoc igitur per quod fertur et cetera. Dicit ergo primo quod unum et
idem corpus grave, et quodcumque aliud, utpote lapis vel aliquid
huiusmodi, propter duas causas velocius fertur; aut propter
differentiam medii per quod fertur, ut per aerem vel terram vel aquam;
aut propter differentiam ipsius mobilis, quia est vel gravius vel
levius, caeteris paribus.
2. Deinde cum
dicit: hoc igitur per quod fertur etc., ex praemissis causis
argumentatur ad propositum. Et primo ex differentia medii; secundo ex
differentia mobilis, ibi: secundum autem eorum et cetera. Circa
primum duo facit: primo ponit rationem; secundo eam recapitulando
recolligit, ibi: sed sicut in capitulo et cetera. Circa primum duo
facit: primo ponit rationem; secundo ostendit conclusionem sequi ex
praemissis, ibi: sit enim z vacuum et cetera.
3. Ponit ergo
primo talem rationem. Proportio motus ad motum in velocitate est sicut
proportio medii ad medium in subtilitate; sed spatii vacui ad spatium
plenum nulla est proportio; ergo motus per vacuum non habet
proportionem ad motum qui sit per plenum. Primo ergo manifestat primam
propositionem huius rationis. Et dicit quod medium per quod aliquid
fertur, est causa velocitatis et tarditatis, quia impedit corpus quod
movetur. Et maxime quidem impedit quando medium fertur in contrarium,
ut patet in navi, cuius motus impeditur a vento. Secundario autem
impedit, si etiam quiescat: quia si simul moveretur cum mobili, non
impediret, sed magis iuvaret, sicut fluvius qui defert navem
inferius. Sed inter ea quae impediunt, magis impedit illud quod non
facile dividitur; et tale est corpus magis grossum. Et hoc manifestat
per exemplum. Sit enim corpus quod movetur a; spatium per quod
movetur, sit b; et tempus in quo a movetur per b, sit c. Ponamus
autem aliud spatium quod sit d, aequalis longitudinis cum b; sed tamen
d sit plenum subtiliori corpore quam b, secundum aliquam analogiam,
idest proportionem, corporis medii, quod impedit motum corporis; ut
puta quod spatium b sit plenum aqua, spatium vero d sit plenum aere.
Quanto ergo aer est subtilior aqua et minus spissus, tanto mobile quod
est a, citius movebitur per spatium d, quam per spatium b. Quae est
ergo proportio aeris ad aquam in subtilitate, eadem est proportio
velocitatis ad velocitatem: et quanto est maior velocitas, tanto est
minus tempus; quia velocior motus dicitur, qui est in minori tempore
per aequale spatium, ut in sexto dicetur. Unde, si aer est in duplo
subtilior quam aqua, sequetur quod tempus in quo a movetur per b, quod
est plenum aqua, sit duplum tempore in quo pertransit d, quod est
plenum aere: et ita tempus c, in quo pertransit spatium b, erit
duplum tempore quod est e, in quo pertransit spatium d. Et sic
poterimus universaliter accipere, quod in quacumque proportione
medium, per quod aliquid fertur, est subtilius et minus impeditivum et
facilius divisibile, in eadem proportione erit motus velocior.
4. Deinde cum
dicit: vacuum autem nullam etc., manifestat secundam propositionem:
et dicit quod vacuum non exceditur a pleno secundum aliquam
proportionem. Et hoc probat per hoc, quod numerus non excedit nihil
secundum aliquam proportionem, sed solum attenditur proportio aliqua
numeri ad numerum, vel ad unitatem: sicut quatuor excedunt tria in
uno, et adhuc in pluri excedunt duo, et adhuc in pluri unum. Unde
dicitur maior proportio quatuor ad unum, quam ad duo vel tria. Sed
quatuor non excedunt nihil secundum aliquam proportionem. Et hoc ideo
quia necesse est quod omne excedens dividatur in id quod exceditur, et
in excedentiam, idest in id in quo excedit: sicut quatuor dividitur in
tria, et in unum in quo excedit tria. Si ergo quatuor excedunt
nihil, sequetur quod quatuor dividantur in aliquot et nihil: quod est
inconveniens. Unde etiam non potest dici, quod linea excedat
punctum, nisi componeretur ex punctis, et divideretur in ea. Et
similiter non potest dici quod vacuum habeat aliquam proportionem ad
plenum: quia vacuum non cadit in compositionem pleni.
5. Deinde cum
dicit: ergo neque motum etc., ponit conclusionem, concludens quod
non est possibile esse proportionem inter motum qui fit per vacuum, et
motum qui fit per plenum; sed si aliquod corpus fertur per quodcumque
subtilissimum in tanto spatio talique tempore, motus qui est per vacuum
transcendet omnem proportionem datam.
6. Deinde cum
dicit: sit enim z vacuum etc., quia praedictam conclusionem ostensive
ex principiis suppositis deduxerat, ne qua dubitatio oriatur de
principiis praemissis, ut certior sit processus, probat eandem
conclusionem deducendo ad impossibile. Si enim dicatur quod motus qui
est per vacuum, habet aliquam proportionem velocitatis ad motum qui est
per plenum, ponatur ergo quod spatium vacuum sit z, quod quidem sit
aequale secundum magnitudinem, spatio b quod est plenum aqua, et
spatio d quod est plenum aere. Si autem detur quod motus qui est per
z, habeat aliquam proportionem secundum velocitatem ad motus qui sunt
per b et d, oportet dicere quod motus qui est per z, quod est vacuum,
sit in aliquo determinato tempore: quia velocitates distinguuntur
secundum quantitates temporum, ut supra dictum est. Si ergo dicatur
quod mobile quod est a, transeat per spatium vacuum quod est z, in
aliquo tempore; sit illud tempus I, quod oportet esse minus quam
tempus e, in quo pertransit spatium d, quod est plenum aere; et sic
haec erit proportio motus per vacuum ad motum per plenum, quae est
proportio temporis e ad tempus I. Sed necesse erit ponere quod in
tanto tempore quantum est I, mobile quod est a, pertranseat quoddam
spatium plenum subtiliori corpore ipsius d, idest ipso d. Et hoc
quidem continget, si inveniatur aliquod corpus quod differat in
subtilitate ab aere, quo ponebatur plenum spatium d, secundum illam
proportionem quam habet tempus e ad tempus I; ut puta si dicatur illud
corpus esse ignis, quo ponatur plenum spatium z, quod prius ponebatur
vacuum: quia si corpus quo ponitur plenum spatium z, est tanto
subtilius corpore quo ponitur plenum spatium d, quantum tempus e
excedat tempus I, sequetur quod mobile quod est a, si feratur per z,
quod est spatium plenum subtilissimo corpore, et per d, quod est
spatium plenum aere, transibit per z e converso in maiori velocitate in
tanto tempore, quantum est I. Si ergo nullum corpus sit in quo est
z, sed ponatur hoc spatium vacuum, sicut et primo; adhuc debebit
velocius moveri. Sed hoc est contra id quod fuit positum. Positum
enim erat quod motus fieret per spatium z, quod est vacuum, in tempore
I; et sic cum in tempore I transeat idem spatium, cum est plenum
subtilissimo corpore, sequitur quod in eodem tempore transibit idem
mobile unum et idem spatium, cum est vacuum et cum est plenum.
Manifestum est ergo, quod si fuerit aliquod tempus, in quo mobile
feratur per quodcumque spatium vacuum, sequetur hoc impossibile, quod
in aequali tempore transibit plenum et vacuum: quia erit accipere
aliquod corpus quod habebit proportionem ad aliud corpus, sicut habet
proportionem tempus ad tempus.
7. Deinde cum
dicit: sed sicut in capitulo est dicere etc., summatim colligit ea,
in quibus virtus consistit praemissae rationis. Et dicit quod sicut
contingit recapitulando dicere, manifesta est causa, quare praedictum
inconveniens accidat: quia scilicet quilibet motus est proportionatus
cuilibet motui secundum velocitatem: quia omnis motus est in tempore,
et qualibet duo tempora, si sint finita, habent proportionem ad
invicem. Sed vacui ad plenum non est proportio, ut probatum est.
Unde si ponatur motus fieri per vacuum, necesse est quod sequatur
inconveniens. Ultimo autem epilogans concludit, quod praedicta
inconvenientia accidunt, si accipiantur diversae velocitates motuum
secundum differentiam mediorum.
8. Sed contra hanc
rationem Aristotelis insurgunt plures difficultates. Quarum quidem
prima est, quod non videtur sequi, si fiat motus per vacuum, quod non
habeat proportionem in velocitate ad motum qui fit per plenum.
Quilibet enim motus habet determinatam velocitatem ex proportione
potentiae motoris ad mobile, etiam si nullum sit impedimentum. Et hoc
patet per exemplum et per rationem. Per exemplum quidem in corporibus
caelestibus, quorum motus a nullo impeditur; et tamen eorum est
determinata velocitas, secundum determinatum tempus. Per rationem
autem, quia ex hoc ipso quod in magnitudine, per quam transit motus,
est accipere prius et posterius, contingit etiam accipere prius et
posterius in motu; ex quo sequitur motum esse in determinato tempore.
Sed verum est quod huic velocitati potest aliquid subtrahi ex aliquo
impediente. Non igitur oportet quod proportio motus ad motum in
velocitate, sit sicut proportio impedimenti ad impedimentum, ita quod
si non sit aliquod impedimentum, quod motus fiat in non tempore: sed
oportet quod secundum proportionem impedimenti ad impedimentum, sit
proportio retardationis ad retardationem. Unde posito quod motus sit
per vacuum, sequitur quod nulla retardatio accidat supra velocitatem
naturalem; et non sequitur quod motus qui est per vacuum, non habeat
proportionem ad motum qui fit per plenum.
9. Huic autem
obiectioni Averroes in commento suo resistere conatur. Et primo
quidem conatur ostendere hanc obiectionem ex falsa imaginatione
procedere. Dicit enim quod ponentes praedictam obiectionem imaginantur
additionem in tarditate motus fieri, sicut fit additio in magnitudine
lineae, quod pars addita sit alia a parte cui additur. Ita enim
videtur praedicta obiectio procedere, ac si tardatio fiat per hoc,
quod aliquis motus addatur alteri motui, ita quod subtracto illo motu
addito per impedimentum retardans, remaneat quantitas motus naturalis.
Sed hoc dicit non esse simile: quia cum retardatur motus, quaelibet
pars motus fit tardior; non autem quaelibet pars lineae fit maior.
Deinde ostendere nititur, quomodo ratio Aristotelis necessitatem
habeat. Et dicit quod velocitas vel tarditas motus consurgit quidem ex
proportione motoris ad mobile; sed oportet mobile esse aliquo modo
resistens motori, sicut patiens quodammodo est contrarium agenti.
Quae quidem resistentia potest esse ex tribus. Primo quidem ex ipso
situ mobilis: ex hoc enim ipso quod movens intendit transferre mobile
ad aliquod ubi, ipsum mobile in alio ubi existens repugnat intentioni
motoris; secundo ex natura mobilis, sicut apparet in motibus
violentis, ut cum grave proiicitur sursum; tertio ex parte medii.
Omnia enim haec tria accipienda sunt simul ut unum resistens, ad hoc
quod causetur una causa tarditatis in motu. Quando igitur mobile,
seorsum consideratum secundum quod differt a movente, est aliquid ens
actu, potest inveniri resistentia mobilis ad motorem, vel ex parte
mobilis tantum, sicut accidit in corporibus caelestibus, vel ex parte
mobilis et medii simul, sicut accidit in corporibus animatis quae sunt
hic. Sed in gravibus et levibus, subtracto eo quod mobile habet a
movente, scilicet forma, quae est principium motus, quam dat
generans, quod est movens, non remanet nisi materia, ex cuius parte
nulla resistentia potest considerari ad movens; unde relinquitur in
talibus sola resistentia ex parte medii. Sic igitur in corporibus
caelestibus est differentia velocitatis solum secundum proportionem
motoris ad mobile; in corporibus vero animatis secundum proportionem
motoris ad mobile et ad medium resistens simul. Et in talibus
procederet obiectio praedicta, quod remota retardatione quae est ex
parte medii impedientis, adhuc remanet determinata quantitas temporis
in motu, secundum proportionem motoris ad mobile. Sed in gravibus et
levibus non potest esse retardatio velocitatis, nisi secundum
resistentiam medii; et in talibus procedit ratio Aristotelis.
10. Sed haec
omnino videntur esse frivola. Primo quidem, quia licet quantitas
tarditatis non sit secundum modum quantitatis continuae, ut addatur
motus motui, sed secundum modum quantitatis intensivae, sicut cum
aliquid est altero albius; tamen quantitas temporis ex qua Aristoteles
argumentatur, est secundum modum quantitatis continuae, et fit tempus
maius per additionem temporis ad tempus; unde subtracto tempore quod
additur ex impediente, remanet tempus naturalis velocitatis. Deinde
quia in gravibus et levibus remota forma, quam dat generans, remanet
per intellectum corpus quantum; quod ex hoc ipso quod quantum est, in
opposito situ existens, habet resistentiam ad motorem; non enim potest
intelligi alia resistentia in corporibus caelestibus ad suos motores.
Unde nec etiam in gravibus et levibus sequetur ratio Aristotelis,
secundum quod ipse dicit. Et ideo melius et brevius dicendum est,
quod ratio Aristotelis inducta, est ratio ad contradicendum
positioni, et non ratio demonstrativa simpliciter. Ponentes autem
vacuum, hac de causa ipsum ponebant, ut non impediretur motus: et sic
secundum eos causa motus erat ex parte medii, quod non impedit motum.
Et ideo contra eos Aristoteles argumentatur, ac si tota causa
velocitatis et tarditatis esset ex parte medii; sicut etiam et supra
evidenter hoc ostendit dicens, quod si natura est causa motus
simplicium corporum, non oportet ponere vacuum ut causam motus eorum:
per quod dat intelligere quod totam causam motus ponebant ex parte
medii, et non ex natura mobilis.
11. Secunda autem
dubitatio contra rationem praedictam est, quia si medium quod est
plenum, impedit, ut ipse dicit, sequitur quod non sit in hoc medio
inferiori aliquis motus purus non impeditus, quod videtur
inconveniens. Et ad hoc Commentator praedictus respondet, quod hoc
impedimentum quod est ex medio, requirit motus naturalis gravium et
levium, ut possit esse resistentia mobilis ad motorem, saltem ex parte
medii. Sed melius dicendum est quod omnis motus naturalis incipit a
loco non naturali, et tendit in locum naturalem. Unde quandiu ad
locum naturalem perveniat, non est inconveniens si aliquid non naturale
ei coniungatur. Paulatim enim recedit ab eo quod est contra naturam,
et tendit in id quod est secundum naturam: et propter hoc motus
naturalis in fine intenditur.
12. Tertia
obiectio est, quia cum in corporibus naturalibus sit determinatus
terminus raritatis, non videtur quod semper sit accipere corpus rarius
et rarius secundum quamlibet proportionem temporis ad tempus. Sed
dicendum est, quod hoc quod sit determinata raritas in rebus
naturalibus, non est ex natura corporis mobilis inquantum est mobile,
sed ex natura determinatarum formarum, quae requirunt determinatas
raritates vel densitates. In hoc autem libro agitur de corpore mobili
in communi: et ideo frequenter utitur Aristoteles in hoc libro in suis
rationibus, quibusdam, quae sunt falsa, si considerentur naturae
determinatae corporum; possibilia autem, si consideretur natura
corporis in communi. Vel potest dici, quod hic etiam procedit
secundum opinionem antiquorum philosophorum, qui ponebant rarum et
densum prima principia formalia; secundum quos raritas et densitas in
infinitum augeri poterant, cum non sequerentur alias priores formas,
secundum quarum exigentiam determinarentur.
13. Deinde cum
dicit: secundum autem eorum etc., ostendit non esse vacuum
separatum, ex velocitate et tarditate motus, secundum quod omnino
causa sumitur ex parte mobilis. Et dicit quod haec quae dicentur
consequuntur, si consideretur differentia velocitatis et tarditatis,
secundum quod mobilia quae feruntur se invicem excellunt; quia videmus
quod per aequale spatium finitum, citius feruntur ea quae habent
maiorem inclinationem aut secundum gravitatem aut secundum levitatem;
sive sint maiora in quantitate, aequaliter gravia vel levia
existentia, sive sint aequalia in quantitate, et sint magis gravia vel
levia. Et hoc dico si similiter se habeant secundum figuras: nam
corpus latum tardius movetur, si deficiat in gravitate vel
magnitudine, quam corpus acutae figurae. Et secundum proportionem
quam habent magnitudines motae ad invicem vel in gravitate vel in
magnitudine, est proportio velocitatis. Unde et oportebit ita esse
etiam si sit motus per vacuum, scilicet quod corpus gravius seu levius
aut magis acutum velocius feratur per medium vacuum. Sed hoc non
potest esse: quia non est assignare aliquam causam propter quam unum
corpus alio velocius feratur. Si enim motus fiat per spatium plenum
aliquo corpore, potest assignari causa maioris vel minoris
velocitatis, secundum aliquam praedictarum causarum: hoc enim est,
quia illud quod movetur maius existens, ex sua fortitudine velocius
dividit medium; vel propter aptitudinem figurae, quia acutum est
penetrabilius, aut propter inclinationem maiorem, quam habet vel ex
gravitate vel ex levitate, vel etiam propter violentiam prohibentis.
Vacuum autem dividi non potest citius vel tardius: unde sequetur quod
omnia aequali velocitate movebuntur per vacuum. Sed hoc manifeste
apparet impossibile. Patet igitur ex ipsa velocitate motus, quod
vacuum non est. Attendendum est autem quod in processu huius rationis
est similis difficultas sicut et in prima. Videtur enim supponere,
quod differentia velocitatis in motibus non sit nisi propter
differentiam divisionis medii: cum tamen in corporibus caelestibus sint
diversae velocitates, in quibus non est aliquod plenum medium
resistens, quod dividi oporteat per motum corporis caelestis. Sed
solvenda est haec dubitatio sicut et prius.
14. Ultimo,
autem epilogando concludit manifestum esse ex dictis, quod si ponatur
vacuum esse, accidit contrarium eius quod supponebant probantes esse
vacuum. Illi enim procedebant, ac si motus esse non possit, si
vacuum non sit. Sed ostensum est contrarium: scilicet, si vacuum
sit, quod motus non est. Sic igitur praemissi philosophi opinantur
vacuum esse quoddam discretum et separatum secundum se, scilicet
quoddam spatium habens dimensiones separatas: et huiusmodi vacuum
opinantur necesse esse, si sit motus secundum locum. Ponere autem sic
vacuum separatum, idem est quod dicere locum esse quoddam spatium
distinctum a corporibus; quod est impossibile, ut supra ostensum est
in tractatu de loco.
|
|