|
1. Hic ostendit
vacuum non esse, rationibus acceptis ex parte ipsius vacui, absque
consideratione motus: et hoc ostendit tribus rationibus. Dicit ergo
primo: quod etiam considerantibus vacuum per se, absque motu,
videbitur quod ita sit dictum ab aliquibus vacuum esse, sicut vere
sonat nomen vacui. Nam vacuum sonat aliquid inane et quod non est; et
inaniter et absque ratione et veritate dictum est, quod vacuum sit.
Et hoc quidem sic ostendit. Quia si aliquis ponat in aqua aliquod
corpus cubicum (scilicet quod habet sex superficies quadratas),
oportet quod tanta quantitas aquae recedat a loco suo, quanta est
quantitas cubi. Et sicut est de aqua, ita est et de aere; licet non
sit ita manifestum, eo quod aqua est magis sensibilis quam aer. Eadem
igitur ratione, quandocumque aliquid immittitur in aliquod corpus,
quod natum est transmutari in aliquam partem, necesse est quod, nisi
partes cohaereant per condensationem aut subintrationem partium in
invicem, quod transmutetur: vel secundum conditionem corporis cedentis
(quando habet exitum liberum), utpote quod corpus grave, ut terra,
cedat deorsum, et corpus leve, ut ignis, cedat sursum, et corpus
quod est respectu alicuius grave et respectu alicuius leve, cedat in
utramque partem, sicut aer et aqua: vel quod corpus cedat secundum
conditionem corporis impositi, quando scilicet corpus cedens coarctatur
a corpore imposito, ut non possit moveri secundum suam exigentiam, sed
secundum exigentiam corporis impositi. Universaliter tamen hoc verum
est, quod oportet corpus cedere in quod alterum corpus immittitur, ne
sint duo corpora simul. Sed hoc non potest dici de vacuo, quod cedat
corpori immisso: quia vacuum non est aliquod corpus; omne autem quod
movetur quocumque modo, est corpus. Sed si sit aliquod spatium
vacuum, et aliquod corpus immittatur in illud spatium, oportet quod
corpus impositum transeat per illud spatium, quod prius erat vacuum,
scilicet simul cum eo existens; sicut si aqua non cederet ligneo cubo
neque aer, sed ista corpora transirent per ipsum corpus ligneum
cubicum, ita quod aer et aqua subintrarent ipsum corpus cubicum, et
essent simul cum eo. Sed hoc est impossibile, scilicet quod corpus
cubicum ligneum sit simul cum spatio vacuo: quia corpus cubicum ligneum
habet tantam magnitudinem, quantam habet vacuum, quod ponitur quoddam
spatium dimensionatum sine corpore sensibili. Et quamvis corpus
ligneum cubicum sit calidum vel frigidum, aut grave vel leve,
nihilominus tamen ipsum corpus cubicum alterum est secundum rationem ab
omnibus passionibus sensibilibus sibi accidentibus: quamvis non sit
separabile ab eis secundum rem. Hoc autem quod est secundum rationem
alterum a passionibus, est ipsum corpus lignei cubi, idest quod
pertinet ad corporeitatem eius. Si ergo separetur hoc corpus ab
omnibus quae sunt alia ab ipso secundum rationem, ita quod non sit
neque grave neque leve, sequitur quod contineat vel occupet de spatio
vacuo aliquid aequale sibi. Et sic in eadem parte sibi aequali, quae
est pars loci et vacui, erit simul corpus lignei cubi. Quo
supposito, non videtur quod sit assignare differentiam inter corpus
cubi, et dimensiones loci vel vacui. Nam sicut dimensiones loci vel
vacui sunt sine qualitatibus sensibilibus, ita et dimensiones corporis
cubici, ad minus secundum rationem, sunt aliae ab huiusmodi
passionibus. Duae autem magnitudines aequalis quantitatis non possunt
differre, nisi secundum situm. Non enim potest imaginari quod haec
linea sit alia ab illa sibi aequali, nisi inquantum imaginamur utramque
in alio et alio situ. Unde si ponantur duae magnitudines simul, non
videtur quod possint differre: et sic si duo corpora aequalia
dimensionata sint simul, sive sint cum passionibus sensibilibus sive
non, sequitur quod duo corpora sint unum. Vel si adhuc corpus
cubicum, et spatium quod est locus vel vacuum, remaneant duo et simul
sint, non potest assignari ratio quare non quaecumque alia corpora
simul possint esse in eodem. Et ita, sicut corpus cubicum simul est
cum spatio loci aut vacui, ita etiam simul cum utroque poterit adhuc
esse aliud tertium vel etiam quartum corpus: quod est impossibile.
Non enim potest dici quod simul cum corpore cubico ligneo non possit
esse simul aliud corpus sensibile, propter materiam: quia corpori non
debetur locus ratione materiae, nisi secundum quod materia continetur
sub dimensionibus. Unde quod duo corpora non possint esse simul, non
est ex parte materiae vel passionum sensibilium, sed solum ex ratione
dimensionum, in quibus non potest esse diversitas si sint aequales,
nisi secundum situm, ut dictum est. Unde cum dimensiones sint in
spatio vacuo sicut in corpore sensibili, sicut duo corpora sensibilia
non possunt esse simul, ita nec corpus sensibile simul cum spatio
vacuo. Hoc est igitur unum inconveniens et impossibile, quod sequitur
ex praemissa positione, quod duo corpora sunt simul.
2. Secundam
rationem ponit ibi: amplius autem manifestum est et cetera. Et dicit
manifestum esse quod cubus, qui transmutatur et ponitur in spatium
vacuum, habet hoc quod habent omnia alia corpora, scilicet
dimensiones. Si ergo dimensiones corporis cubici non differunt a
dimensionibus loci secundum rationem, quare oportet facere aliquem
locum corporibus extra proprium corpus uniuscuiusque, si locus nihil
aliud est quam corpus impassibile, idest absque passionibus
sensibilibus? Ex quo enim corpus habet proprias dimensiones, ad nihil
videtur esse necessarium quod ponantur circa ipsum aliquae aliae
dimensiones spatii aequalis suis dimensionibus. Accidit igitur, si
ponatur vacuum vel locus esse quoddam spatium separatum, quod non est
necessarium corpora esse in loco.
3. Tertiam
rationem ponit ibi: amplius oportet etc.; et dicit quod si aliquid
esset vacuum, oporteret quod manifestaretur in istis mobilibus. Sed
nunquam apparet aliquid vacuum infra mundum: quia plenum aere, quod
videtur vacuum, non est vacuum. Aer enim est aliquid, licet visu non
percipiatur. Quia si etiam pisces essent ferrei, et haberent similem
apparentiam cum aqua, non posset aqua discerni ab eis per visum; nec
tamen sequeretur quod aqua non esset, vel etiam pisces: quia non solum
visu, sed etiam tactu discernitur illud quod tangitur. Et sic patet
aerem aliquid esse: quia tactu percipitur calidus vel frigidus. Ex
his igitur apparet quod vacuum non sit aliquod spatium separatum, neque
infra mundum neque extra mundum.
|
|