|
1. Postquam
philosophus ostendit non esse vacuum separatum, hic ostendit non esse
vacuum corporibus inditum. Et circa hoc tria facit: primo ponit
rationem ponentium sic vacuum; secundo improbat eorum positionem,
ibi: si igitur rarum dicunt etc.; tertio solvit rationem ipsorum,
ibi: quoniam autem vacuum et cetera.
2. Dicit ergo
primo quod quidam philosophi fuerunt, qui opinati sunt quod vacuum sit
in corporibus, accipientes rationem ex raro et denso. Videbatur enim
eis quod rarefactio et condensatio fieret propter vacuum intrinsecum
corporibus. Si vero non esset sic rarum et densum, dicebant quod non
erat possibile ut partes alicuius corporis coirent, idest subintrarent
ad invicem, et quod aliquod corpus calcaretur, idest comprimeretur per
condensationem. Si autem hoc non sit, ducebant ad inconveniens, et
ex parte motus localis, et ex parte motus generationis et
corruptionis, sive alterationis. Ex parte quidem motus localis, quia
oportebit dicere vel quod omnino motus non sit, vel quod uno moto
moveatur totum universum, sicut dixit Xuthus philosophus. Et hoc
ideo, quia si aliquod corpus movetur localiter, cum accedit ad locum
plenum alio corpore, oportet quod illud corpus inde expellatur, et
tendat in alium locum, et iterum corpus ibi inventum in alium: et nisi
fiat condensatio corporum, oportebit quod omnia corpora moveantur. Ex
parte vero generationis sive alterationis sequitur hoc inconveniens,
quod semper fiat aequalis mutatio ex aere in aquam, et ex aqua in
aerem: ut puta, si ex aqua unius cyathi generatus est aer, oportet
quod ex tanto aere quantus est aer generatus, alibi generetur aqua.
Et hoc ideo, quia maior quantitas est aeris quam aquae ex qua
generatur. Occupat igitur aer generatus maiorem locum quam aqua ex qua
generatur. Et sic oportet quod vel totum corpus universi occuparet
maiorem locum; vel quod alibi tantumdem de aere convertatur in aquam:
vel oportet dicere quod sit aliquid vacuum intra corpora, ad hoc quod
fiat condensatio corporum; quia non opinabantur quod aliter contingeret
condensari et rarefieri corpora, nisi vacuo in eis existente.
3. Deinde cum
dicit: si igitur rarum etc., destruit positionem praedictam. Et
primo secundum unum intellectum; secundo secundum alium, ibi: si
autem non est separabile et cetera. Dicit ergo primo quod illi qui
dicunt vacuum esse in corporibus, dupliciter possunt hoc intelligere;
uno modo quod in quolibet corpore sint multa quasi foramina vacua, quae
sint separata secundum situm ab aliis partibus plenis, sicut est videre
in spongia vel in pumice vel in aliquo alio huiusmodi: alio modo quod
vacuum non sit separatum secundum situm ab aliis partibus corporis,
utpote si dicamus quod dimensiones, quas dicebant esse vacuum,
subintrent omnes partes corporis. Si autem primo modo dicant vacuum
esse in corporibus, patet reprobatio huius ex praemissis. Per quam
enim rationem ostenditur, quod non est aliquod vacuum separatum extra
corpora, nec aliquis locus habens aliquod tale spatium proprium praeter
dimensiones corporum; per eandem rationem probari potest, quod non est
aliquod corpus hoc modo rarum, quod habeat intra se aliqua spatia
vacua, distincta ab aliis partibus corporis.
4. Deinde cum
dicit: si autem non est separabile etc., improbat praedictam
positionem quantum ad secundum intellectum, quatuor rationibus. Dicit
ergo quod si vacuum non est sic in corporibus sicut separabile et
distinctum ab aliis partibus, sed tamen inest aliquod vacuum in
corporibus, minus quidem est impossibile, quia non sequuntur
inconvenientia supra posita contra vacuum separatum; sed tamen ad hoc
etiam sequuntur quaedam inconvenientia. Primo quidem quod vacuum non
erit causa omnis motus localis, ut ipsi intendebant, sed solum motus
qui est in sursum: quia vacuum secundum eos est causa raritatis, rarum
autem invenitur esse leve, ut patet in igne, leve autem est quod
movetur sursum; unde vacuum erit causa solum motus sursum.
5. Secundam
rationem ponit ibi: postea motus causa et cetera. Et dicit quod
secundum istos qui ponunt vacuum in corporibus, vacuum est causa
motus, non sicut in quo aliquid movetur, ut ponebant causam motus
vacuum qui dicebant vacuum spatium separatum; sed eo modo ponunt vacuum
causam motus, in quantum ipsum vacuum intrinsecum defert corpora;
sicut si dicamus quod utres inflati, in eo quod feruntur ipsi sursum
propter levitatem, deferunt sursum quidquid eis continuatur. Et sic
vacuum inditum corporibus fert secum corpus in quo est. Sed hoc
videtur esse impossibile: quia tunc oporteret quod vacuum movetur, et
quod esset aliquis locus vacui; et eum vacuum et locus sint idem,
sequetur quod vacui interioris erit vacuum exterius, in quod fertur;
quod est impossibile.
6. Tertiam
rationem ponit ibi: amplius quomodo et cetera. Et dicit quod si motus
sursum causa est vacuum, deferens corpus sursum, cum nihil sit
assignare quod deferat corpus deorsum, non erit assignare quare gravia
deorsum ferantur.
7. Quartam
rationem ponit ibi: et manifestum est et cetera. Et dicit quod si
rarum causat motum sursum propter vacuitatem, oportebit quod quanto
aliquid est rarius et magis vacuum, tanto velocius feratur sursum: et
si sit omnino vacuum, velocissime feretur. Sed hoc est impossibile,
quia quod est omnino vacuum non potest moveri, eadem ratione qua supra
ostensum est quod in spatio vacuo non potest esse motus; quia non esset
comparare velocitates vacui et pleni, neque ex parte spatii neque ex
parte mobilis, secundum aliquam determinatam proportionem, eo quod
pleni ad vacuum nulla est proportio. Non ergo vacuum potest esse causa
motus sursum.
8. Deinde cum
dicit: quoniam autem vacuum etc., solvit praemissam rationem. Et
primo repetit eam, magis ipsam explanans; secundo solvit eam, ibi:
nos autem dicimus et cetera. Dicit ergo primo, quod quia non dicimus
esse vacuum, neque in corporibus neque extra, oportet solvere quae ab
aliis inducuntur, quia vere ingerunt dubitationem. Et primo ex parte
motus localis: quia aut non erit omnino motus localis, nisi sit
raritas et densitas, quam non intelligebant fieri nisi per vacuum; aut
oportebit dicere quod ad motum cuiuslibet corporis etiam ipsum caelum in
sursum feratur, vel aliqua pars eius, quod vocat turbationem caeli.
Aut iterum ex parte generationis et corruptionis, oportebit quod
semper aequalis aqua fiat ex aere, et alibi aer ex aqua: quia cum plus
de aere generetur ex aqua, necesse est, nisi fiat condensatio, quam
non credebant posse fieri sine vacuo, aut quod corpus quod habetur
ultimum secundum communem opinionem, scilicet corpus caeleste,
depellatur per exuberantiam inferiorum corporum; aut quod alibi in
quocumque loco tantumdem de aere convertatur in aquam, ad hoc quod
totum corpus universi inveniatur semper aequale. Sed quia ad hoc quod
dixerat de motu locali, posset quodammodo obviari, iterum repetit ut
excludat illud: et dicit quod aut sequitur quod nihil moveatur: quia
secundum praedicta, tumultuatio caeli accidet quocumque transmutato.
Sed hoc est verum, nisi intelligatur motus fieri circulariter; ut
puta quod a moveatur ad locum b, et b ad locum c, et c ad locum d, et
iterum d ad locum a. Sic enim non oportebit, posita circulari
latione, quod uno moto, totum universum turbetur. Sed nos non
videmus quod omnis loci mutatio naturalium corporum sit in circulum,
sed multae sunt in rectum. Unde adhuc sequetur tumultuatio caeli,
nisi ponatur condensatio et vacuum. Haec est igitur ratio propter quam
aliqui ponebant esse vacuum.
9. Deinde cum
dicit: nos autem dicimus etc., solvit praemissam rationem. Tota
autem vis praemissae rationis in hoc consistit, quod rarefactio et
condensatio fiat per vacuum. Unde hic obviat Aristoteles ostendens
quod contingit rarefieri et condensari sine vacuo. Et primo ostendit
propositum; secundo inducit conclusionem principaliter intentam, ibi:
ex dictis igitur manifestum est et cetera. Circa primum tria facit:
primo manifestat propositum per rationem; secundo per exempla, ibi:
sicut enim ex frigido fit calidum etc.; tertio per effectus rari et
densi, ibi: est autem densum quidem et cetera. Circa primum duo
facit: primo praemittit quaedam necessaria ad propositum; secundo
probat propositum, ibi: est igitur et corporis et cetera.
10. Praemittit
autem quatuor, quae accipit ex subiectis, id est ex his quae
supponuntur in scientia naturali, et supra etiam manifestata sunt in
primo huius libri. Quorum primum est, quod una est materia
contrariorum, ut calidi et frigidi, vel cuiuscumque alterius naturalis
contrarietatis: contraria enim nata sunt fieri circa idem. Secundum
est, quod omne quod in actu est, necessario fit ex eo quod est in
potentia. Tertium est, quod materia non est separabilis a
contrariis, ita ut sit absque eis: sed tamen secundum rationem materia
est aliud a contrariis. Quartum est, quod materia per hoc quod nunc
est sub uno contrario et postea sub alio, non est alia et alia, sed
eadem numero.
11. Deinde cum
dicit: est igitur et corporis materia etc., ex praemissis ostendit
propositum in hunc modum. Eadem numero est materia contrariorum:
magnum autem et parvum sunt contraria circa quantitatem: ergo eadem
numero est materia magni et parvi. Et hoc manifestum est in
transmutatione substantiali. Cum enim generatur aer ex aqua, eadem
materia quae prius erat sub aqua, facta est sub aere, non accipiendo
aliquid quod prius non haberet, sed illud quod prius erat in potentia
in materia, reductum est in actum. Et similiter est cum e converso ex
aere generatur aqua. Sed hoc interest, quod cum ex aqua generatur
aer, fit mutatio ex parvo in magnum; quia maior est quantitas aeris
generati, quam aquae ex qua generatur; cum autem ex aere fit aqua,
fit e converso transmutatio a magnitudine in parvitatem. Ergo et cum
aer multus existens reducitur ad minorem quantitatem per
condensationem, vel ex minori in maiorem per rarefactionem, eadem
materia est quae fit utrumque in actu, scilicet magnum et parvum,
prius existens ad haec in potentia. Non ergo condensatio fit per hoc
quod aliquae aliae partes subintrando adveniant; vel rarefactio per hoc
quod partes inhaerentes extrahantur, ut existimabant ponentes vacuum
inter corpora; sed per hoc quod materia earundem partium accipit nunc
maiorem, nunc minorem quantitatem: ut sic rarefieri nihil aliud sit,
quam materiam recipere maiores dimensiones per reductionem de potentia
in actum; condensari autem e converso. Sicut autem materia est in
potentia ad determinatas formas, ita etiam est in potentia ad
determinatam quantitatem. Unde rarefactio et condensatio non procedit
in rebus naturalibus in infinitum.
12. Deinde cum
dicit: sicut enim ex frigido fit calidum etc., manifestat idem per
exempla. Et quia rarefactio et condensatio pertinet ad motum
alterationis, ponit exemplum de aliis alterationibus. Et dicit quod
sicut eadem materia mutatur ex frigido in calidum et ex calido in
frigidum, propter hoc quod utrumque istorum erat in potentia in
materia; sic etiam et aliquid fit ex calido magis calidum, non propter
hoc quod aliqua pars materiae fiat calida quae prius non erat calida,
cum esset minus calidum; sed quia tota materia reducitur in actum magis
vel minus calidi. Aliud etiam exemplum ponit de qualitate circa
quantitatem. Et dicit quod si circumferentia et convexitas maioris
circuli restringatur ad minorem circulum, manifestum est quod fit magis
curvum: non tamen ista ratione, quod ambitus, id est circularitas,
facta sit in aliqua parte quae primo non fuisset curvata sed recta; sed
per hoc quod idem ipsum quod prius erat minus curvatum, magis
curvatur. Non enim in huiusmodi alterationibus fit aliquid magis vel
minus deficiendo, id est per subtractionem, neque etiam per
additionem; sed per unius et eiusdem transmutationem de perfecto ad
imperfectum, aut e converso. Et hoc patet per hoc quod in eo quod est
simpliciter et uniformiter aliquale, non est invenire aliquam partem
quae sit sine tali qualitate; sicut non est accipere in scintilla ignis
aliquam partem in qua non sit caliditas et albedo, id est claritas.
Sic igitur et prior calor advenit posteriori, non per hoc quod aliqua
pars quae non erat calida, sit facta calida; sed per hoc quod illud
quod erat minus calidum, fit magis calidum. Unde et magnitudo et
parvitas sensibilis corporis non extenditur vel ampliatur in
rarefactione et condensatione per hoc, quod materia aliquid
superadditum accipiat; sed quia materia, quae prius erat in potentia
ad magnum et parvum, transmutatur de uno in alterum. Et ideo rarum et
densum non fit per additionem partium subintrantium, vel per
subtractionem earundem; sed per hoc quod una est materia rari et
densi.
13. Deinde cum
dicit: est autem densum etc., manifestat propositum per effectus rari
et densi. Ex differentia enim raritatis et densitatis consequitur
differentia aliarum qualitatum, scilicet gravis et levis, duri et
mollis. Et sic patet quod rarum et densum diversificant qualitates et
non quantitates. Dicit ergo quod ad raritatem sequitur levitas, et ad
densitatem sequitur gravitas. Et hoc rationabiliter: quia rarum est
ex hoc, quod materia recipit maiores dimensiones; densum autem ex
hoc, quod materia recipit minores dimensiones: et sic si accipiantur
diversa corpora aequalis quantitatis, unum rarum et aliud densum,
densum habet plus de materia. Dictum est autem supra in tractatu de
loco, quod corpus contentum comparatur ad continens sicut materia ad
formam: et sic grave, quod tendit versus medium contentum,
rationabiliter est magis densum, habens plus de materia. Sicut ergo
circumferentia circuli maioris reducta ad minorem circulum, non recipit
concavitatem in aliqua sui parte, in qua non erat prius, sed quod
prius erat concavum, reducitur ad maiorem concavitatem; et sicut
quaecumque pars ignis quam quis receperit, est calida: ita et totum
corpus fit rarum et densum conductione, id est contractione, et
distensione unius et eiusdem materiae, secundum quod movetur ad maiorem
vel minorem dimensionem. Et hoc patet per ea quae sequuntur ex raro et
denso, quae sunt qualitates. Nam ad densum sequitur grave et durum.
Et de gravi quidem ratio assignata est; de duro autem ratio manifesta
est: quia durum dicitur quod magis resistit pulsui vel divisioni; quod
autem habet plus de materia, minus est divisibile, quia minus obedit
agenti, propter hoc quod est magis remotum ab actu. E converso
autem, ad rarum sequitur leve et molle. Sed grave et durum in
aliquibus dissonant, sicut in ferro et plumbo: nam plumbum est
gravius, sed ferrum est durius. Et huius ratio est, quia plumbum
habet plus de terrestri: sed id quod est aquae in eo, est imperfectius
congelatum et digestum.
14. Deinde cum
dicit: ex dictis igitur manifestum est etc., concludit principale
propositum. Et dicit manifestum esse ex dictis, quod non est vacuum
aliquod spatium separatum; neque simpliciter est extra corpus
existens; neque existens in raro secundum aliqua foramina vacua; neque
etiam existens est in potentia in corpore raro, secundum illos qui non
ponebant vacuum quod est in corporibus separatum a pleno. Et sic nullo
modo est vacuum, nisi aliquis penitus velit vocare vacuum materiam,
quae quodammodo est causa gravitatis et levitatis, et sic est causa
motus secundum locum. Densum enim et rarum sunt causa motus secundum
contrarietatem gravis et levis; sed secundum contrarietatem duri et
mollis, sunt causa passibile et impassibile: nam molle est id quod
facile patitur divisionem, durum autem e contra, ut dictum est. Sed
hoc non pertinet ad loci mutationem, sed magis ad alterationem. Et
sic concludit determinatum esse de vacuo, quomodo sit, et quomodo non
sit.
|
|