|
1. Postquam
determinavit de loco et vacuo, nunc determinat de tempore. Et primo
dicit de quo est intentio, et quo ordine procedendum sit; secundo
prosequitur propositum, ibi: quod quidem igitur et cetera. Dicit
ergo primo quod consequens est ad praedicta, aggredi de tempore; in
quo designat difficultatem considerationis. Et sicut de praemissis,
ita et de tempore primo oportet opponendo procedere per rationes
extraneas, idest ab aliis positas vel sophisticas: utrum scilicet sit
tempus vel non; et si est, quae est natura eius. Deinde cum dicit:
quod quidem igitur omnino non sit etc., prosequitur de tempore: et
primo opponendo; secundo determinando veritatem, ibi: accipiendum
autem et cetera. Circa primum duo facit: primo opponendo inquirit an
tempus sit; secundo quid sit, ibi: quid autem sit tempus et cetera.
Circa primum duo facit: primo ponit duas rationes ad ostendendum
tempus non esse; secundo inquirit de nunc, utrum sit unum nunc in toto
tempore vel plura, ibi: amplius autem ipsum nunc et cetera.
2. Dicit ergo
primo quod ex his duabus rationibus potest aliquis concipere, quod
tempus vel omnino non sit, vel sit aliquid quod vix et obscure percipi
possit. Prima ergo ratio talis est. Omne compositum ex his quae non
sunt, impossibile est esse, vel habere aliquam substantiam. Sed
tempus componitur ex his quae non sunt; quia temporis est aliquid
praeteritum, et iam non est, aliud est futurum, et nondum est, et ex
his duobus componitur totum tempus, infinitum et perpetuum positum.
Ergo impossibile est tempus aliquid esse.
3. Secundam
rationem ponit ibi: adhuc autem omnis etc.: quae talis est.
Cuiuslibet divisibilis existentis necesse est esse, dum est, aliquam
partem eius, aut aliquas. Sed tempus non est huiusmodi; quia quaedam
partes temporis sunt iam praeteritae, aliae vero sunt futurae, et
nihil temporis quod sit divisibile est in actu. Ipsum vero nunc, quod
est in actu, non est pars temporis: quia pars est quae mensurat
totum, ut binarius senarium; vel saltem ex qua componitur totum,
sicut quaternarius est pars senarii, non mensurans ipsum, sed quia ex
ipso et binario componitur senarius; tempus autem non componitur ex
ipsis nunc, ut infra probabitur. Tempus igitur non est aliquid.
4. Deinde cum
dicit: amplius autem ipsum nunc etc., inquirit utrum sit idem nunc in
toto tempore. Et circa hoc tria facit: primo movet quaestionem;
secundo obiicit ad unam partem, ibi: si quidem enim nunc etc.;
tertio ad alteram, ibi: at vero neque nunc et cetera. Dicit ergo
primo quod non est facile scire, utrum nunc, quod videtur distinguere
inter praeteritum et futurum, semper maneat idem in toto tempore, an
sit aliud et aliud.
5. Deinde cum
dicit: si quidem enim nunc etc., ostendit quod non sit aliud et aliud
nunc, tali ratione. Duae partes temporis quae sunt aliae ab invicem,
non possunt simul esse, nisi una contineat aliam, sicut maius tempus
continet minus, ut annus mensem, et mensis diem (simul enim est et
dies et mensis, et mensis et annus). Sed unum nunc, cum sit
indivisibile, non continet alterum: si ergo est accipere in tempore
duo nunc, necesse est quod illud nunc quod prius fuit et modo non est,
aliquando corrumpatur, et quod nunquam duo nunc sint simul. Omne
autem corruptum necesse est in aliquo nunc corrumpi. Non autem potest
dici quod prius nunc sit corruptum in ipso nunc priori, quia tunc erat
ipsum nunc, et nihil corrumpitur dum est. Similiter etiam non potest
dici, quod prius nunc corrumpatur in posteriori: quia impossibile est
sic se habere duo nunc ad invicem, quod sint habita, idest immediate
se consequentia, sicut etiam impossibile est de duobus punctis. Et
hoc nunc supponatur, quia in sexto probabitur. Sic igitur inter
quaelibet duo nunc sunt infinita nunc. Si ergo prius nunc corrumpatur
in aliquo posteriori nunc, sequitur quod illud nunc quod est ante,
simul sit cum omnibus nunc intermediis; quod est impossibile, ut
dictum est. Impossibile est igitur esse aliud et aliud nunc.
6. Deinde cum
dicit: at vero neque etc., ostendit quod non possit esse unum et idem
nunc, duabus rationibus. Quarum prima talis est. Nullius
divisibilis finiti potest esse unus terminus tantum; neque si sit
continuum secundum unam dimensionem tantum, ut linea; neque si
secundum plures, ut superficies et corpus. Nam unius lineae finitae
termini sunt duo puncta, et superficiei plures lineae, et corporis
plures superficies. Sed ipsum nunc est terminus temporis. Cum igitur
sit accipere aliquod tempus finitum, necesse est ponere plura nunc.
7. Secundam
rationem ponit ibi: amplius si simul esse etc.: quae talis est.
Illa dicuntur esse simul secundum tempus, et nec prius nec posterius,
quae sunt in eodem nunc: si igitur est idem nunc permanens in toto
tempore, sequitur quod illa quae fuerunt ante mille annos, sint simul
cum his quae sunt hodie. Ultimo autem epilogando concludit, tot
opposita esse de ipsis nunc, quae sunt in tempore.
|
|