|
1. Postquam
inquisivit an tempus sit, hic disputative inquirit quid sit. Et primo
improbat positiones aliorum; secundo inquirit quomodo se habeat tempus
ad motum, qui tempori propinquissimus videtur, ibi: quoniam autem
videtur maxime et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit
opiniones aliorum de tempore; secundo improbat eas, ibi: quamvis
circulationis et cetera. Dicit ergo primo quod quid sit tempus, et
quid sit natura eius, non potest esse manifestum ex his quae tradita
erant de tempore ab antiquioribus, neque per aliqua quibus attingi
possit quid ipsi circa hoc determinaverint. Quidam enim dixerunt quod
tempus est motus caeli; quidam vero quod est ipsa sphaera caelestis.
2. Deinde cum
dicit: quamvis circulationis etc., improbat positas opiniones: et
primo primam; secundo secundam, ibi: totius autem sphaera et cetera.
Circa primum ponit duas rationes: quarum prima talis est. Si
circulatio est tempus, oportet quod pars circulationis sit circulatio,
quia pars temporis tempus est: sed pars circulationis non est
circulatio: ergo tempus non est circulatio. Secundam rationem ponit
ibi: amplius autem etc., quae talis est. Motus multiplicatur
secundum multitudinem mobilium: si ergo plures essent caeli, plures
essent circulationes eorum; et sic, si circulatio sit tempus,
sequeretur quod essent multa tempora simul: quod est impossibile. Non
enim est accipere duas partes temporis simul, nisi una contineat
aliam, ut supra dictum est. Movebantur tamen hi ad ponendum tempus
esse circulationem, quia videbant tempora circulo quodam reiterari.
3. Deinde cum
dicit: totius autem sphaera etc., excludit secundam opinionem. Et
dicit quod quibusdam visum est quod sphaera caeli esset tempus, propter
hoc quod omnia sunt in tempore, et etiam omnia sunt in sphaera totius,
quia caelum continet omnia: unde concludere volebant, quod sphaera
caeli esset tempus. In qua quidem ratione duplex erat defectus: primo
quidem quia non univoce dicitur esse aliquid in tempore et in loco;
secundo quia argumentabantur in secunda figura ex duabus affirmativis.
Et ideo dicit quod ista positio est magis stulta, quam quod oporteat
considerare impossibilia quae ad ipsam consequuntur. Manifestum est
enim quod omnes partes sphaerae sunt simul, non autem temporis.
4. Deinde cum
dicit: quoniam autem videtur etc., inquirit quomodo se habeat tempus
ad motum. Et primo ostendit quod tempus non est motus; secundo quod
non est sine motu, ibi: at vero neque sine motu et cetera. Circa
primum ponit duas rationes ad ostendendum quod tempus non sit motus aut
mutatio, quod posset maxime videri. Quia omnis mutatio et motus vere
est solum in ipso transmutato, vel etiam in loco ubi est transmutatum
et transmutans. Quorum primum dicitur propter motum in substantia et
quantitate et qualitate; secundum autem dicitur propter motum in ubi,
qui dicitur motus in loco. Sed tempus est ubique et apud omnia: ergo
tempus non est motus.
5. Secundam
rationem ponit ibi: amplius autem mutatio etc.: quae talis est.
Omnis mutatio et motus est velox aut tardus: sed tempus non est
huiusmodi: ergo tempus non est motus vel mutatio. Mediam sic probat.
Tardum et velox determinantur ex tempore: quia velox dicitur quod
movetur per multum spatium in pauco tempore; tardum autem quod e
converso per paucum spatium in multo tempore. Sed tempus non
determinatur tempore, neque secundum suam quantitatem, neque secundum
suam qualitatem; quia idem non est mensura sui ipsius. Ergo tempus
non est neque velox neque tardum. Et quia proposuerat quod mutatio est
velox aut tarda, non facta mentione de motu, subiungit quod quantum ad
praesens, non differt dicere motum aut mutationem: in quinto enim
ostendetur eorum differentia.
6. Deinde cum
dicit: at vero, neque sine motu etc., ostendit quod tempus non est
sine motu: quia quando homines non mutantur secundum suam
apprehensionem, aut, si mutantur, tamen latet eos, tunc non videtur
eis quod pertranseat aliquod tempus. Sicut patet in iis qui in
Sardo, quae est civitas Asiae, dicuntur fabulose dormire apud
heroas, idest apud deos. Animas enim bonorum et magnorum heroas
vocabant, et quasi deos colebant, ut Herculis et Bacchi et
similium. Per incantationes enim aliquas, aliqui insensibiles
reddebantur, quos dicebant dormire apud heroas; quia excitati,
quaedam mirabilia se vidisse dicebant, et futura quaedam
praenunciabant. Tales autem ad se redeuntes, non percipiebant tempus
quod praeterierat dum ipsi sic absorpti erant; quia illud instans
primum, in quo dormire coeperant, copulabant posteriori nunc in quo
excitabantur, ac si essent unum; medium enim tempus non percipiebant.
Sicut igitur, si non esset aliud et aliud nunc, sed idem et unum,
non esset tempus medium; sic et quando latet diversitas duorum nunc,
non videtur tempus esse medium. Si ergo tunc accidit non opinari
tempus, cum non percipimus aliquam mutationem, sed homini videtur quod
sit in uno indivisibili nunc; tunc autem percipimus fieri tempus,
quando sentimus et determinamus, id est numeramus, motum aut
mutationem; manifeste sequitur quod tempus non sit sine motu, neque
sine mutatione. Ultimo ergo concludit quod tempus non sit motus,
neque sit sine motu.
|
|