|
1. Postquam
philosophus disputative inquisivit de tempore, hic incipit determinare
veritatem. Et primo determinat veritatem de tempore; secundo movet
quasdam dubitationes circa veritatem determinatam, et solvit eas,
ibi: dignum autem et cetera. Circa primum duo facit: primo
determinat de tempore secundum se; secundo per comparationem ad ea quae
tempore mensurantur, ibi: quoniam autem est tempus et cetera. Circa
primum tria facit: primo manifestat quid sit tempus; secundo quid sit
nunc temporis, ibi: et sicut motus semper etc.; tertio ex
definitione motus assignata, assignat rationes eorum quae dicuntur de
tempore, ibi: quod quidem igitur tempus et cetera. Circa primum duo
facit: primo ponit definitionem temporis; secundo manifestat eam,
ibi: signum est autem et cetera. Prima pars dividitur in tres,
secundum tres particulas definitionis temporis quas investigat; secunda
pars incipit ibi: quoniam autem quod movetur etc.; tertia ibi:
determinamus autem et cetera.
2. Primo ergo
investigat hanc particulam, quod tempus est aliquid motus. Unde dicit
quod quia inquirimus quid sit tempus, hinc incipiendum est, ut
accipiamus quid motus sit tempus. Et quod tempus sit aliquid motus,
per hoc manifestum est, quod simul sentimus motum et tempus.
Contingit enim quandoque quod percipimus fluxum temporis, quamvis
nullum motum particularem sensibilem sentiamus; utpote si simus in
tenebris, et sic visu non sentimus motum alicuius corporis exterioris.
Et si nos non patiamur aliquam alterationem in corporibus nostris ab
aliquo exteriori agente, nullum motum corporis sensibilis sentiemus:
et tamen si fiat aliquis motus in anima nostra, puta secundum
successionem cogitationum et imaginationum, subito videtur nobis quod
fiat aliquod tempus. Et sic percipiendo quemcumque motum, percipimus
tempus: et similiter e converso, cum percipimus tempus, simul
percipimus motum. Unde cum non sit ipse motus, ut probatum est,
relinquitur quod sit aliquid motus.
3. Habet autem
dubitationem quod hic dicitur de perceptione temporis et motus. Si
enim tempus consequatur aliquem motum sensibilem extra animam
existentem, sequitur quod qui non sentit illum motum, non sentiat
tempus; cuius contrarium hic dicitur. Si autem tempus consequatur
motum animae, sequetur quod res non comparentur ad tempus nisi mediante
anima; et sic tempus erit non res naturae, sed intentio animae, ad
modum intentionis generis et speciei. Si autem consequatur
universaliter omnem motum, sequetur quod quot sunt motus, tot sint
tempora: quod est impossibile, quia duo tempora non sunt simul, ut
supra habitum est.
4. Ad huius igitur
evidentiam sciendum est, quod est unus primus motus, qui est causa
omnis alterius motus. Unde quaecumque sunt in esse transmutabili,
habent hoc ex illo primo motu, qui est motus primi mobilis. Quicumque
autem percipit quemcumque motum, sive in rebus sensibilibus
existentem, sive in anima, percipit esse transmutabile, et per
consequens percipit primum motum quem sequitur tempus. Unde quicumque
percipit quemcumque motum, percipit tempus: licet tempus non
consequatur nisi unum primum motum, a quo omnes alii causantur et
mensurantur: et sic remanet tantum unum tempus.
5. Deinde cum
dicit: quoniam autem quod movetur etc., investigat secundam
particulam positam in definitione temporis. Supposito enim quod tempus
sit aliquid motus, consequens scilicet ipsum, restat investigandum
secundum quid tempus consequatur motum, quia secundum prius et
posterius. Circa hoc ergo tria facit: primo ostendit quomodo in motu
inveniatur prius et posterius; secundo quomodo prius et posterius se
habeant ad motum, ibi: est autem prius et posterius etc.; tertio
quod tempus sequitur motum secundum prius et posterius, ibi: at vero
et tempus et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit quod
continuitas est in tempore ex motu et magnitudine; secundo quod etiam
prius et posterius, ibi: prius autem et posterius et cetera.
6. Dicit ergo
primo quod omne quod movetur, movetur ex quodam in quiddam. Sed inter
alios motus, primus est motus localis, qui est a loco in locum
secundum aliquam magnitudinem. Primum autem motum consequitur tempus;
et ideo ad investigandum de tempore oportet accipere motum secundum
locum. Quia ergo motus secundum locum, est secundum magnitudinem ex
quodam in quiddam et omnis magnitudo est continua; oportet quod motus
consequatur magnitudinem in continuitate, ut, quia magnitudo continua
est, et motus continuus sit. Et per consequens etiam tempus continuum
est: quia quantus est motus primus, tantum videtur fieri tempus. Non
autem tempus mensuratur secundum quantitatem cuiuscumque motus, quia
tardum movetur secundum paucum spatium in multo tempore, velox autem e
converso; sed solum quantitatem primi motus sequitur tempus.
7. Deinde cum
dicit: prius autem et posterius etc., ostendit etiam, quod idem ordo
consideratur in priori et posteriori: et dicit quod prius et posterius
sunt prius in loco sive in magnitudine. Et hoc ideo, quia magnitudo
est quantitas positionem habens: de ratione autem positionis est prius
et posterius: unde ex ipsa positione, locus habet prius et posterius.
Et quia in magnitudine est prius et posterius, necesse est quod in
motu sit prius et posterius proportionaliter his quae sunt ibi,
scilicet in magnitudine et in loco. Et per consequens etiam in tempore
est prius et posterius; quia motus et tempus ita se habent, quod
semper alterum eorum sequitur ad alterum.
8. Deinde cum
dicit: est autem prius et posterius ipsorum etc., ostendit quomodo
prius et posterius se habeant ad motum. Et dicit quod prius et
posterius ipsorum, scilicet temporis et motus, quantum ad id quod
est, motus est: tamen secundum rationem est alterum a motu, et non
est motus. De ratione enim motus est, quod sit actus existentis in
potentia: sed quod in motu sit prius et posterius, hoc contingit motui
ex ordine partium magnitudinis. Sic igitur prius et posterius sunt
idem subiecto cum motu, sed differunt ratione. Unde restat
inquirendum, cum tempus sequatur motum, sicut supra ostensum est,
utrum sequatur ipsum inquantum est motus, an inquantum habet prius et
posterius.
9. Deinde cum
dicit: at vero et tempus cognoscimus etc., ostendit quod tempus
sequatur motum ratione prioris et posterioris. Propter hoc enim
ostensum est quod tempus sequitur motum, quia simul cognoscimus tempus
et motum. Secundum illud ergo tempus sequitur motum, quo cognito in
motu cognoscitur tempus: sed tunc cognoscimus tempus, cum distinguimus
motum determinando prius et posterius; et tunc dicimus fieri tempus,
quando accipimus sensum prioris et posterioris in motu. Relinquitur
ergo quod tempus sequitur motum secundum prius et posterius.
10. Deinde cum
dicit: determinamus autem etc., ostendit quid motus tempus sit, quia
numerus motus: et hoc etiam ostendit eodem medio, scilicet per
cognitionem temporis et motus. Manifestum est enim quod tunc esse
tempus determinamus, cum accipimus in motu aliud et aliud, et
accipimus aliquid medium inter ea. Cum enim intelligimus extrema
diversa alicuius medii, et anima dicat illa esse duo nunc, hoc prius,
illud posterius, quasi numerando prius et posterius in motu, tunc hoc
dicimus esse tempus. Tempus enim determinari videtur ipso nunc. Et
hoc supponatur ad praesens, quia postea erit magis manifestum. Quando
igitur sentimus unum nunc, et non discernimus in motu prius et
posterius; vel quando discernimus in motu prius et posterius, sed
accipimus idem nunc ut finem prioris et principium posterioris; non
videtur fieri tempus, quia neque est motus. Sed cum accipimus prius
et posterius et numeramus ea, tunc dicimus fieri tempus. Et hoc
ideo, quia tempus nihil aliud est quam numerus motus secundum prius et
posterius: tempus enim percipimus, ut dictum est, cum numeramus prius
et posterius in motu. Manifestum est ergo quod tempus non est motus,
sed sequitur motum secundum quod numeratur. Unde est numerus motus.
Si quis autem obiiciat contra praedictam definitionem, quod prius et
posterius tempore determinantur, et sic definitio est circularis,
dicendum est quod prius et posterius ponuntur in definitione temporis,
secundum quod causantur in motu ex magnitudine, et non secundum quod
mensurantur ex tempore. Et ideo supra Aristoteles ostendit quod prius
et posterius prius sunt in magnitudine quam in motu, et in motu quam in
tempore, ut haec obiectio excludatur.
11. Deinde cum
dicit: signum est autem etc., manifestat praedictam definitionem
dupliciter. Primo quidem quodam signo. Id enim quo aliquid iudicamus
plus et minus, est numerus eius: sed motum iudicamus plurem et minorem
tempore: tempus igitur est numerus. Secundo ibi: quoniam autem
numerus etc., manifestat quod dictum est per distinctionem numeri; et
dicit quod numerus dicitur dupliciter. Uno modo id quod numeratur
actu, vel quod est numerabile, ut puta cum dicimus decem homines aut
decem equos; qui dicitur numerus numeratus, quia est numerus
applicatus rebus numeratis. Alio modo dicitur numerus quo numeramus,
idest ipse numerus absolute acceptus, ut duo, tria, quatuor. Tempus
autem non est numerus quo numeramus, quia sic sequeretur quod numerus
cuiuslibet rei esset tempus: sed est numerus numeratus, quia ipse
numerus prioris et posterioris in motu tempus dicitur; vel etiam ipsa
quae sunt prius et posterius numerata. Et ideo, licet numerus sit
quantitas discreta, tempus tamen est quantitas continua, propter rem
numeratam; sicut decem mensurae panni quoddam continuum est, quamvis
denarius numerus sit quantitas discreta.
|
|