|
1. Postquam
philosophus ostendit quid est tempus, hic determinat de nunc. Et
primo ostendit utrum sit idem nunc in toto tempore, vel aliud et
aliud: quod supra in dubitatione positum fuit; secundo ex hoc ulterius
assignat rationem eorum quae dicuntur de nunc, ibi: manifestum est
autem et cetera. Circa primum tria facit: primo ponit quod nunc
quodammodo est idem, et quodammodo non est idem; secundo exponit quod
dixerat, ibi: ipsum autem nunc etc.; tertio probat, ibi: sequitur
enim sicut dictum est et cetera.
2. Dicit ergo
primo quod cum tempus sit numerus motus, sicut partes motus sunt semper
aliae et aliae, ita et partes temporis: sed illud quod simul existit
de toto tempore est idem, scilicet ipsum nunc. Quod quidem secundum
id quod est, idem est: sed ratione est alterum, secundum quod est
prius et posterius: et sic nunc mensurat tempus, non secundum quod est
idem subiecto, sed secundum quod ratione est alterum et alterum, et
prius et posterius.
3. Deinde cum
dicit: ipsum autem nunc etc., exponit quod dixerat: et dicit quod
ipsum nunc quodammodo semper est idem, et quodammodo non idem.
Inquantum enim semper consideratur ut in alio et alio secundum
successionem temporis et motus, sic est alterum et non idem. Et hoc
est quod supra diximus, quod ipsi est esse alterum. Nam hoc est esse
ipsi nunc, idest secundum hoc accipitur ratio ipsius, ut consideratur
in decursu temporis et motus. Sed inquantum ipsum nunc est quoddam
ens, sic est idem subiecto.
4. Deinde cum
dicit: sequitur enim sicut dictum est etc., probat quod dixerat. Et
primo probat quod nunc est idem subiecto, sed alterum et alterum
ratione; secundo quod ipsum nunc mensuret tempus, ibi: et notum autem
maxime et cetera. Dicit ergo primo quod sicut supra dictum est, motus
quantum ad continuitatem et prius et posterius, sequitur magnitudinem,
et tempus motum. Imaginemur igitur secundum geometras, quod punctus
motus faciat lineam: similiter oportebit esse aliquid idem in tempore,
sicut est aliquid idem in motu. Si autem punctum suo motu faciat
lineam, ipsum punctum quod fertur, est quo cognoscimus motum, et
prius et posterius in ipso. Non enim motus percipitur nisi ex hoc,
quod mobile aliter et aliter se habet: et secundum id quod pertinet ad
praecedentem dispositionem mobilis, iudicamus prius in motu: secundum
autem id quod pertinet ad sequentem dispositionem mobilis, iudicamus
posterius in motu. Hoc ergo quod movetur, quo motum cognoscimus, et
discernimus prius et posterius in ipso, sive sit punctum, sive sit
lapis, sive quodcumque aliud, ex ea parte qua est quoddam ens,
quodcumque sit, est idem, scilicet subiecto, sed ratione est
alterum. Et hoc modo sophistae utuntur altero, cum dicunt Coriscum
alterum esse in theatro et in foro, sic arguentes secundum sophisma
accidentis: esse in foro est aliud ab eo quod est esse in theatro; sed
Coriscus est nunc in foro, nunc in theatro; ergo est alius a se.
Sic igitur patet quod id quod movetur est alterum secundum rationem,
in eo quod est alibi et alibi, licet sit idem subiecto. Sed sicut
tempus sequitur ad motum, ita ipsum nunc sequitur ad id quod fertur.
Et hoc probat, quia per mobile cognoscimus prius et posterius in
motu. Cum enim invenimus mobile in aliqua parte magnitudinis per quam
movetur, iudicamus quod motus qui fuit per unam partem magnitudinis,
prius praeteriit, et per aliam partem magnitudinis post sequetur. Et
similiter in numeratione motus, quae fit per tempus, id quod
distinguit prius et posterius temporis, est ipsum nunc, quod est
terminus praeteriti et principium futuri. Sic igitur se habet nunc ad
tempus, sicut mobile ad motum: ergo secundum commutatam proportionem,
sicut tempus ad motum, ita et nunc ad mobile. Unde si mobile in toto
motu est idem subiecto, sed differt ratione, oportebit ita esse et in
nunc, quod sit idem subiecto et aliud et aliud ratione: quia illud quo
discernitur in motu prius et posterius, est idem subiecto, sed alterum
ratione, scilicet mobile; et id secundum quod numeratur prius et
posterius in tempore est ipsum nunc.
5. Ex hac autem
consideratione de facili potest accipi intellectus aeternitatis. Ipsum
enim nunc, inquantum respondet mobili se habenti aliter et aliter,
discernit prius et posterius in tempore, et suo fluxu tempus facit,
sicut punctus lineam. Sublata igitur alia et alia dispositione a
mobili, remanet substantia semper eodem modo se habens. Unde
intelligitur nunc ut semper stans, et non ut fluens, nec habens prius
et posterius. Sicut igitur nunc temporis intelligitur ut numerus
mobilis, ita nunc aeternitatis intelligitur ut numerus, vel potius ut
unitas rei semper eodem modo se habentis.
6. Deinde cum
dicit: et notum etc., ostendit unde habeat nunc mensurare tempus.
Et dicit quod hoc ideo est, quia id quod est maxime notum in tempore,
nunc est; et unumquodque mensuratur per id quod est maxime notum sui
generis, ut dicitur in X Metaphys. Et hoc etiam ostendit ex
habitudine motus ad mobile: quia motus cognoscitur per id quod
movetur, et loci mutatio per id quod localiter fertur, quasi minus
notum per magis notum. Quod ideo est, quia id quod movetur est hoc
aliquid, idest res quaedam per se stans; quod non convenit motui.
Unde mobile est notius motu, et per mobile cognoscitur motus: et
similiter tempus per ipsum nunc. Et sic concludit conclusionem
principaliter intentam, quod id quod dicitur nunc, semper est idem
quodammodo, et quodammodo non; quia similiter est de mobili, ut
dictum est.
7. Deinde cum
dicit: manifestum est autem etc., assignat rationem eorum quae
dicuntur de nunc; et primo eius quod dicitur, quod nihil est temporis
nisi nunc; secundo eius quod dicitur, quod nunc dividit et continuat
temporis partes, ibi: et continuum iam etc.; tertio eius quod
dicitur, quod nunc non sit pars temporis, ibi: et adhuc manifestum et
cetera.
8. Dicit ergo
primo manifestum esse, quod si non sit tempus, non erit nunc; et si
non erit nunc, non erit tempus. Et hoc ex habitudine motus ad
mobile. Sicut enim loci mutatio et id quod fertur, sunt simul; sic
et numerus eius quod fertur, simul est cum numero localis motus: sed
tempus est numerus loci mutationis, ipsum autem nunc comparatur ad id
quod fertur, non quidem sicut numerus (quia nunc indivisibile est),
sed sicut unitas numeri. Relinquitur igitur quod tempus et nunc non
sunt sine invicem. Attendendum est autem quod tempus semper comparatur
loci mutationi, qui est primus motuum: tempus enim est numerus primi
motus, ut dictum est.
9. Deinde cum
dicit: et continuum iam tempus etc., assignat rationem eius quod
dicitur, quod tempus continuatur et dividitur secundum nunc. Et primo
ex parte motus et mobilis; secundo ex parte lineae et puncti, ibi:
sequitur autem et hoc et cetera. Dicit ergo primo quod iam ex
praedictis patet, quod tempus est continuum ipsi nunc, idest per ipsum
nunc, et dividitur secundum ipsum. Et hoc etiam consequens est ad id
quod invenitur in loci mutatione, cuius numerus est tempus, et in eo
quod fertur secundum locum, cui respondet ipsum nunc. Manifestum est
enim quod omnis motus habet unitatem ab eo quod movetur: quia scilicet
illud quod movetur est unum et idem manens in toto motu; et non est
indifferenter id quod movetur, uno motu manente, quodcumque ens, sed
illud idem ens quod prius incepit moveri: quia si esset aliud ens quod
postea moveretur, deficeret primus motus, et esset alius motus
alterius mobilis. Et sic patet quod mobile dat unitatem motui, quae
est eius continuitas. Sed verum est quod mobile est aliud et aliud
secundum rationem. Et per hunc modum distinguit priorem et posteriorem
partem motus: quia secundum quod consideratur in una ratione vel
dispositione, cognoscitur quod quaecumque dispositio fuit in mobili
ante istam signatam, pertinebat ad priorem partem motus; quaecumque
autem post hanc erit, pertinebit ad posteriorem. Sic igitur mobile et
continuat motum et distinguit ipsum. Et eodem modo se habet nunc ad
tempus.
10. Deinde cum
dicit: sequitur autem et hoc etc., assignat eiusdem rationem ex parte
lineae et puncti. Et dicit quod hoc quod dictum est de tempore et
nunc, consequitur quodammodo ad id quod invenitur in linea et puncto:
quia punctum continuat lineam, et distinguit ipsam inquantum est
principium unius partis et finis alterius. Sed tamen differenter se
habet in linea et puncto, et tempore et nunc. Quia punctum est
quoddam stans, et linea similiter: unde potest homo accipere idem
punctum bis, et uti eo ut duobus, ut scilicet principio et ut fine.
Et cum sic utimur puncto ut duobus, accidit quies; sicut patet in
motu reflexo, in quo id quod erat finis primi motus est principium
secundi motus reflexi. Et propter hoc probatur infra in octavo, quod
motus reflexus non est continuus, sed intercidit quies media. Sed
ipsum nunc non est stans, propter id quod respondet mobili, quod
semper fertur durante motu; et propter hoc oportet nunc esse semper
alterum et alterum secundum rationem, ut supra dictum est. Et ideo,
cum tempus sit numerus motus, non hoc modo numerat motum, quod aliquid
idem temporis accipiatur ut principium unius et finis alterius; sed
magis numerat motum accipiendo duo ultima temporis, scilicet duo nunc,
quae tamen non sunt partes eius. Et quare competat iste modus
numerandi in tempore magis quam alius, quo per punctum numerantur
partes lineae, inquantum est principium et finis, ratio est quae dicta
est, quia secundum hunc modum utitur aliquis puncto ut duobus; et sic
accidit quies media, quae non potest esse in tempore et in motu. Non
tamen intelligendum est per id quod dicitur, quod idem nunc non sit
principium futuri et finis praeteriti, sed quod non percipimus tempus
numerando motum per unum nunc, sed magis per duo, ut dictum est: quia
sequeretur quod in numeratione motus idem nunc sumeretur bis.
11. Deinde cum
dicit: et adhuc manifestum quod nulla pars etc., assignat rationem
eius quod dicitur, quod nunc non est pars temporis. Et dicit
manifestum esse quod nunc non est pars temporis, sicut neque id per
quod distinguitur motus, est pars motus, scilicet aliqua dispositio
signata in mobili; sicut etiam nec puncta sunt partes lineae. Duae
enim lineae sunt partes unius lineae. Manifestat autem proprietates
ipsius temporis ex motu et linea: quia, sicut dictum est supra, motus
est continuus propter magnitudinem, et tempus propter motum.
Concludit ergo finaliter, quod ipsum nunc secundum quod est terminus
quidam, non est tempus, sed accidit tempori, ut terminus terminato:
sed secundum quod tempus vel nunc numerat alia, sic etiam nunc est
numerus aliorum quam temporis. Et huius ratio est, quia terminus non
est nisi eius cuius est terminus; sed numerus potest esse diversorum,
sicut numerus decem equorum numerus est et aliarum rerum. Sic igitur
nunc est terminus solius temporis, sed est numerus omnium mobilium quae
moventur in tempore.
|
|