|
1. Postquam
philosophus definivit tempus, hic ex definitione data reddit rationem
eorum quae dicuntur de tempore. Et circa hoc quatuor facit: primo
ostendit quomodo in tempore invenitur minimum, et quomodo non; secundo
quare tempus dicitur multum et paucum, breve et longum, non autem
velox et tardum, ibi: manifestum est autem propter quid etc.; tertio
quomodo tempus sit idem, et quomodo non, ibi: et idem autem ubique
etc.; quarto quomodo tempus cognoscitur motu et e converso, ibi: non
solum autem motum et cetera.
2. Dicit ergo
primo quod manifestum est ex definitione temporis prius data, quod
tempus est numerus motus secundum prius et posterius, ut supra
expositum est; et iterum manifestum est ex praemissis, quod tempus est
quoddam continuum. Licet enim non habeat continuitatem ex eo quod est
numerus, habet tamen continuitatem ex eo cuius est numerus: quia est
numerus continui, scilicet motus, ut etiam supra dictum est. Non
enim est tempus numerus simpliciter, sed numerus numeratus. In numero
autem simpliciter est omnino invenire aliquem minimum numerum, scilicet
dualitatem. Sed si accipiamus numerum quendam, scilicet numerum
alicuius rei continuae, quodammodo est invenire minimum, et quodammodo
non; quia secundum multitudinem est invenire minimum, non autem
secundum magnitudinem. Sicut in multis lineis secundum multitudinem
quidem est minimum, ut una linea vel duae lineae; una quidem si
accipiatur id quod est minimum simpliciter in numero; duae autem si
accipiatur id quod est minimum in genere numeri, habens rationem
numeri. Sed in lineis non est invenire minimum secundum magnitudinem,
ut sit scilicet aliqua linea minima; quia semper est dividere
quamcumque lineam. Et similiter dicendum est de tempore: quia est
invenire in eo minimum secundum multitudinem, scilicet unum vel duo,
ut puta aut unum annum aut duos annos, aut duos dies aut horas. Sed
minimum secundum magnitudinem non est invenire in tempore; quia
cuiuslibet temporis dati est accipere partes in quas dividitur.
3. Deinde cum
dicit: manifestum est autem etc., assignat rationem quare tempus non
dicitur tardum aut velox, sed dicitur multum et paucum, breve et
longum. Iam enim ostensum est quod tempus et numerus est, et
continuum est. Inquantum ergo est continuum, dicitur tempus et longum
et breve, sicut et linea; inquantum autem numerus est, dicitur et
multum et paucum. Esse autem velox et tardum, nullo modo competit
numero: neque numero simpliciter, ut manifestum est; neque etiam
potest convenire numero alicuius rei. Nam esse velox vel tardum,
dicitur de aliquo secundum quod est numeratum: dicitur enim velox
motus, eo quod parvo tempore numeratur; tardum autem e converso.
Unde manifestum est quod tempus nullo modo potest dici velox vel
tardum.
4. Deinde cum
dicit: et idem autem etc., ostendit quomodo tempus sit idem, et
quomodo non idem. Et primo quomodo sit idem vel non idem simpliciter;
secundo quomodo sit idem secundum quid, ibi: amplius sicut contingit
et cetera. Dicit ergo primo quod tempus simul existens, est idem
ubique, idest respectu omnium quae moventur ubicumque. Non enim
diversificatur secundum diversa mobilia; sed diversificatur secundum
diversas partes eiusdem motus. Et ideo tempus prius et tempus
posterius non est idem. Et hoc ideo, quia prima mutatio praesens,
cuius primo et principaliter numerus tempus est, una est; sed huius
mutationis altera pars est, quae iam facta est et pertransiit, et
altera, quae futura est. Unde et tempus alterum est quod prius fuit,
et alterum quod futurum est. Et hoc ideo, quia tempus non est numerus
simpliciter, sed numerus alicuius rei numeratae, scilicet prioris et
posterioris in motu; et huic numero semper accidit esse alterum, et
prius et posterius, propter hoc quod ipsa nunc, secundum quod se
habent prius et posterius, semper sunt altera. Si autem esset numerus
simpliciter, tunc esset idem tempus et mutationis quae praeteriit, et
eius quae futura est; quia numerus simpliciter est unus et idem
diversorum numeratorum, ut centum equorum et centum hominum. Sed
numerus numeratus est alius diversorum: centum enim equi sunt aliud
quid a centum hominibus. Et quia tempus est numerus prioris et
posterioris in motu; quia alia sunt quae in motu se habent prius et
posterius secundum id quod praeteriit de motu, et alia secundum id quod
sequitur; propter hoc est aliud tempus praeteritum, et aliud futurum.
5. Deinde cum
dicit: amplius sicut contingit etc., ostendit quomodo tempus
reiteratur idem secundum quid. Et dicit quod sicut reiterari unum et
eundem motum contingit, sic contingit reiterari unum et idem tempus.
Reiteratur enim unus et idem motus specie, sed non numero: quia ab
eodem signo arietis, a quo primo movebatur sol, et postea movebitur;
et ideo sicut fuit hiems aut ver aut aestas aut autumnus, ita erit,
non quidem unum numero, sed specie.
6. Deinde cum
dicit: non solum autem motum tempore etc., ostendit quod sicut motum
cognoscimus tempore, ita et tempus motu: et hoc primo ex ratione
numeri et numerati; secundo ex similitudine magnitudinis et motus,
ibi: et hoc rationabiliter et cetera. Dicit ergo primo quod non solum
mensuramus motum per tempus, sed etiam mensuramus tempus per motum,
propter hoc quod ad invicem definiuntur. Oportet enim accipere
quantitatem unius secundum quantitatem alterius. Quod enim tempus
determinet motum, ex hoc contingit, quia est numerus ipsius; sed e
converso motus determinat tempus quoad nos. Percipimus enim interdum
quantitatem temporis ex motu, utpote cum dicimus tempus esse multum vel
paucum, secundum mensuram motus nobis certam: quia et ipsum numerum
aliquando per numerabilia cognoscimus, et e converso. Cognoscimus
enim numero equorum multitudinem, et iterum uno equo cognoscimus
numerum equorum. Non enim sciremus quot sunt milliaria, nisi sciremus
quid est milliare. Et similiter est in tempore et motu. Quia cum est
nobis certa quantitas temporis, quantitas autem motus ignota, tunc
tempore mensuramus motum; e converso autem, quando motus est notus et
tempus ignotum.
7. Deinde cum
dicit: et hoc rationabiliter etc., ostendit idem ex comparatione
motus ad magnitudinem. Et dicit quod rationabiliter accidit quod
dictum est de tempore et motu: quia sicut motus magnitudinem imitatur
in quantitate et continuitate et divisibilitate, ita et tempus imitatur
motum; haec enim in motu inveniuntur propter magnitudinem, et in
tempore propter motum. Mensuramus autem et magnitudinem per motum, et
motum per magnitudinem. Dicimus enim multam esse viam, quando
percipimus motum nostrum fuisse multum: et e converso, quando
consideramus magnitudinem viae, dicimus motum nostrum fuisse multum.
Et ita etiam est de tempore et motu, ut supra dictum est.
|
|