|
1. Postquam
philosophus posuit rationes ad ostendendum quod locus sit, hic ponit
sex rationes ad ostendendum quod locus non sit. Principium autem ad
investigandum de aliquo an sit, oportet accipere quid sit, saltem quid
significetur per nomen. Et ideo dicit quod quamvis ostensum sit quod
locus sit, tamen habet defectum, idest dubitationem, quid est, etsi
est: utrum scilicet sit quaedam moles corporea, aut aliqua natura
alterius generis.
2. Et ex hoc sic
argumentatur. Si locus est aliquid, oportet quod sit corpus: quia
locus habet tres dimensiones, scilicet longitudinis, latitudinis et
profunditatis: his autem determinatur corpus; quia omne quod habet
tres dimensiones, est corpus. Sed impossibile est locum esse corpus:
quia cum locus et locatum sint simul, sequeretur duo corpora esse
simul; quod est inconveniens. Ergo impossibile est locum aliquid
esse.
3. Secundam rationem
ponit ibi: amplius, si vere corporis locus est etc.: quae talis
est. Si locus corporis vere est quoddam receptaculum corporis aliud a
corpore, oportet quod etiam superficiei sit aliquod receptaculum aliud
ab ipsa: et similiter est de aliis terminis quantitatis, quae sunt
linea et punctus. Et hanc conditionalem sic probat. Propter hoc enim
ostendebatur locus esse alius a corporibus, quia ubi nunc est corpus
aeris, ibi prius erat corpus aquae: sed similiter ubi prius erat
superficies aquae, nunc est superficies aeris: ergo locus superficiei
est aliud a superficie. Et similis ratio est de linea et puncto.
Argumentatur ergo a destructione consequentis, per hoc quod non potest
esse aliqua differentia loci puncti a puncto: quia, cum locus non
excedat locatum, locus puncti non potest esse nisi aliquod
indivisibile. Duo autem indivisibilia quantitatis, ut duo puncta
simul coniuncta, non sunt nisi unum: ergo eadem ratione neque locus
superficiei erit aliud a superficie, neque locus corporis erit aliud a
corpore.
4. Tertiam rationem
ponit ibi: quid enim forte ponemus esse locum? et cetera: quae talis
est. Omne quod est, vel est elementum, vel est ex elementis; sed
locus neutrum horum est; ergo locus non est. Mediam probat sic.
Omne quod est elementum vel ex elementis, est de numero corporeorum
vel incorporeorum; sed locus non est de numero incorporeorum, quia
habet magnitudinem; nec de numero corporeorum quia non est corpus, ut
probatum est; ergo neque est elementum, neque ex elementis. Et quia
posset aliquis dicere quod, licet non sit corpus, est tamen elementum
corporeum; ad hoc excludendum subiungit quod sensibilium corporum sunt
elementa corporea: quia elementa non sunt extra genus elementatorum.
Nam ex intelligibilibus principiis, quae sunt incorporea, non
constituitur aliqua magnitudo. Unde si locus non sit corpus, non
potest esse elementum corporeum.
5. Quartam rationem
ponit ibi: amplius et cuius utique etc.: quae talis est. Omne quod
est, aliquo modo est causa respectu alicuius; sed locus non potest
esse causa secundum aliquem quatuor modorum. Neque enim est causa
sicut materia, quia ea quae sunt non constituuntur ex loco, quod est
de ratione materiae; neque sicut causa formalis, quia tunc omnia quae
habent unum locum, essent unius speciei, cum principium speciei sit
forma; neque iterum sicut causa finalis rerum, quia magis videntur
esse loca propter locata, quam locata propter loca; neque iterum est
causa efficiens vel motiva, cum sit terminus motus. Videtur igitur
quod locus nihil sit.
6. Quintam rationem
ponit ibi: amplius et ipse, si est aliquid eorum etc., quae est
ratio Zenonis: et est talis. Omne quod est, est in loco; si igitur
locus est aliquid, sequitur quod sit in loco, et ille locus in alio
loco, et sic in infinitum: quod est impossibile; ergo locus non est
aliquid.
7. Sextam rationem
ponit ibi: amplius, sicut omne corpus etc.: quae talis est. Omne
corpus est in loco, et in omni loco est corpus, ut a multis
probabiliter existimatur: ex quo accipitur quod locus non sit minor
neque maior quam locatum. Cum ergo locatum crescit, oportet quod
crescat et locus; sed hoc videtur impossibile, cum locus sit quoddam
immobile; non ergo locus aliquid est. Et ultimo epilogat quod per
huiusmodi rationes non solum dubitatur quid sit locus, sed etiam an
sit. Huiusmodi autem rationes solventur per ea quae sequuntur.
|
|