|
1. Postquam
philosophus determinavit de tempore secundum se, hic determinat de
tempore per comparationem ad ea quae sunt in tempore. Et circa hoc duo
facit: primo comparat tempus ad ea quae sunt in tempore; secundo ad ea
quae sunt in nunc, ibi: ipsum autem nunc et cetera. Circa primum duo
facit: primo comparat tempus ad motum; secundo ad alia quae sunt in
tempore, ibi: manifestum autem quod et cetera.
2. Circa primum
considerandum est quod alio modo comparatur motus ad tempus, et alio
modo res aliae. Motus enim mensuratur tempore et secundum illud quod
est, et secundum suam durationem sive secundum esse suum. Res autem
aliae, utpote homo aut lapis, mensurantur tempore secundum suum esse
sive secundum suam durationem, prout habent esse transmutabile:
secundum autem id quod sunt, non mensurantur tempore, sed magis eis
respondet nunc temporis, ut supra dictum est. Dicit ergo quod tempus
est mensura ipsius motus, et eius quod est moveri, per quod dat
intelligere durationem motus. Mensurat autem tempus motum per hoc,
quod tempore determinatur aliqua pars motus, quae mensurat totum. Et
hoc necessarium est; quia unumquodque mensuratur per aliquid sui
generis, ut dicitur in X metaphysicae. Et hoc apparet in mensuris
magnitudinum. Cubitus enim mensurat totam longitudinem alicuius panni
vel alicuius viae, per hoc quod determinat aliquam partem illius
longitudinis, quae metitur totum. Et similiter per partem motus
tempus mensurat totum motum: per motum enim unius horae mensuratur
motus totius diei, et per motum diurnum mensuratur motus annuus. Quia
igitur motus mensuratur tempore, nihil est aliud motum esse in
tempore, quam mensurari a tempore, et secundum id quod est, et
secundum suam durationem: quia secundum utrumque mensuratur a tempore,
ut dictum est.
3. Deinde cum
dicit: manifestum autem quod etc., ostendit quomodo se habeat ad
alia. Et primo ostendit quomodo aliae res sint in tempore; secundo
quibus rebus conveniat in tempore esse, ibi: quoniam autem est sicut
et cetera. Dicit ergo primo quod, quia motum esse in tempore est
tempore mensurari et ipsum et esse eius, manifestum est quod etiam idem
est alia in tempore esse et mensurari a tempore, non ipsa, sed esse
eorum: motus enim per se mensuratur a tempore, sed alia secundum quod
habent motum. Et quod hoc sit rem esse in tempore, quod mensurari
esse eius a tempore, sic ostendit: quia esse in tempore dupliciter
potest intelligi; uno modo ut dicatur aliquid esse in tempore, quia
est simul cum tempore; alio modo ut dicantur aliqua esse in tempore,
sicut dicuntur aliqua esse in numero. Quod etiam dicitur dupliciter:
in numero enim est aliquid sicut pars, sicut binarius est in
quaternario; et aliquid est sicut propria passio eius, ut par et
impar, vel quidquid aliud est ipsius numeri: alio vero modo dicitur
aliquid esse in numero, non quia ipsum est aliquid numeri, sed quia
numerus est eius ut numerati, sicut homines dicuntur esse in tali vel
tali numero. Sed quia tempus est numerus, utroque modo contingit
aliquid esse in tempore. Nam nunc et prius et posterius et quaecumque
sunt huiusmodi, hoc modo sunt in tempore, sicut sunt in numero
unitas, quae est pars, et par et impar, quae sunt numeri passiones,
et superfluum et perfectum. (Dicitur autem numerus perfectus, qui
constat ex partibus mensurantibus ipsum; sicut numerus senarius, quem
mensurant unitas, binarius et ternarius, quae simul iuncta constituunt
senarium. Numerus autem superfluus dicitur, cuius partes mensurantes
ipsum excedunt totum; sicut duodenarius, qui mensuratur unitate,
binario, ternario, quaternario et senario, quae simul iuncta
consurgunt in sexdecim). Et per hunc modum sunt aliqua in tempore,
inquantum sunt aliquid temporis. Sed res quae non sunt aliquid
temporis, dicuntur esse in tempore sicut numerata in numero. Unde
oportet quod ea quae sunt in tempore, contineantur sub tempore sicut
sub numero; sicut ea quae sunt in loco continentur sub loco sicut sub
mensura. Exponit etiam consequenter primum modum essendi aliquid in
tempore. Et dicit manifestum esse quod non est idem esse in tempore,
et esse quando tempus est; sicut etiam non est idem esse in motu et in
loco, et esse quando est locus et motus: alioquin sequeretur quod
omnes res essent in quolibet, ut puta quod caelum esset in grano
milii, quia quando est milium, est caelum. Est autem inter haec duo
differentia: quia quando dicitur aliquid esse quando alterum est,
accidit uni quod sit simul cum altero; sed illud in quo aliquid est
sicut in mensura, ex necessitate consequitur; sicut tempus ex
necessitate consequitur ei quod est in tempore, et motus ei quod est in
motu, ut simul sint.
4. Deinde cum
dicit: quoniam autem est, sicut est in numero etc., ostendit quibus
conveniat esse in tempore. Et primo quod non omnia entia sunt in
tempore; secundo quod non omnia non entia, ibi: manifestum igitur et
cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit quod ea quae sunt
semper, non sunt in tempore; secundo quod nihilominus ea quae
quiescunt, inquantum huiusmodi, sunt in tempore, ibi: quoniam autem
tempus et cetera. Circa primum duo facit: primo proponit ea ex quibus
procedit ad propositum ostendendum; secundo concludit propositum,
ibi: quare manifestum est, etc., proponit autem duo. Quorum primum
est, quod cum aliquid sit in tempore sicut numeratum in numero,
necesse est quod accipi possit aliquod tempus maius omni eo quod est in
tempore; sicut potest accipi aliquis numerus maior omni eo quod est
numeratum. Et propter hoc necesse est omnia quae sunt in tempore,
totaliter contineri sub tempore et concludi sub ipso, sicut ea quae
sunt in loco concluduntur sub loco.
5. Secundum ponit
ibi: et pati iam aliquid sub tempore etc.; et est quod omne quod est
in tempore, aliquid patitur sub tempore, secundum quod passio pertinet
ad defectum. Et hoc probat ex consueto modo locutionis. Consuevimus
enim dicere quod longitudo temporis tabefacit, idest putrefacit et
corrumpit; et iterum quod propter tempus omnia senescunt quae sunt in
tempore; et quod propter tempus oblivio accidit: quae enim de recenti
cognovimus, in memoria manent, sed per diuturnitatem temporis
elabuntur. Et ne aliquis dicat quod etiam perfectiones attribuuntur
tempori sicut et passiones, hoc consequenter excludit; et ponit tria
contra tria praemissa. Contra id enim quod dixit, quod obliviscitur
propter tempus, subdit, quod aliquis non addiscit propter tempus: si
enim aliquis diu vivat otiosus a studio addiscendi, non propter hoc
addiscit, sicut propter tempus obliviscitur. Contra hoc autem quod
dixit, quod omnia senescunt sub tempore, subdit, quod non est aliquid
factum novum propter tempus: non enim propter hoc solum aliquid
innovatur quia longo tempore durat, sed magis antiquatur. Contra
illud vero quod dixerat, quod tempus tabefacit, subdit, quod tempus
non facit bonum, idest integrum et perfectum, sed magis tabidum et
corruptum. Et huius causa est, quia ex tempore aliqua corrumpuntur,
etiam si non appareat aliquid aliud manifeste corrumpens: quod ex ipsa
ratione temporis apparet. Est enim tempus numerus motus: de ratione
autem motus est quod faciat distare id quod est, a dispositione in qua
prius erat. Unde cum tempus sit numerus primi motus, ex quo in
omnibus causatur mutabilitas, sequitur quod propter diuturnitatem
temporis, omnia quae sunt in tempore removeantur a sua dispositione.
6. Deinde cum
dicit: quare manifestum est etc., concludit propositum ex
praemissis: et primo ex primo prius proposito. Ostensum est enim quod
quaecumque sunt in tempore, continentur sub tempore: quae autem sunt
semper, non continentur sub tempore quasi excedente; neque esse,
idest duratio, ipsorum mensuratur sub tempore, cum in infinitum
durent, infinitum autem non contingit mensurari: ergo illa quae sunt
semper, non sunt in tempore. Sed hoc verum est secundum quod sunt
semper. Corpora enim caelestia sunt semper secundum esse substantiae
eorum, non autem secundum ubi; et ideo duratio eorum non mensuratur
tempore, sed motus localis ipsorum tempore mensuratur. Secundo ibi:
signum autem huius etc., probat idem ex secundo prius positorum. Et
dicit quod signum huius, quod ea quae sunt semper non sunt in tempore,
est, quod non patiuntur a tempore, quasi non existentia in tempore.
Non enim tabescunt, neque senescunt, sicut dictum est de illis quae
sunt in tempore.
7. Deinde cum
dicit: quoniam autem tempus etc., quia ostenderat quod ea quae sunt
semper non sunt in tempore, ea autem quae quiescunt, eodem modo se
habent; posset aliquis credere quod quiescentia, inquantum huiusmodi,
non mensurarentur tempore. Et ideo ad hoc excludendum, ostendit quod
tempus est etiam quietis mensura. Et circa hoc quinque facit. Primo
enim proponit quod intendit: et dicit quod quia tempus est mensura
motus per se, erit etiam et per accidens mensura quietis; quia omnis
quies est in tempore, sicut et omnis motus.
8. Secundo ibi:
non enim sicut etc., excludit quoddam, per quod videri posset quod
quies non mensuretur tempore. Quia enim tempus est mensura motus,
posset aliquis credere quod quiescens, quia non est in motu, non sit
in tempore. Et ideo ad hoc excludendum dicit, quod non est necesse
moveri omne quod est in tempore, sicut necesse est moveri omne quod est
in motu: quia tempus non est motus, sed numerus motus. Contingit
autem esse in numero motus non solum quod movetur, sed etiam quod
quiescit.
9. Tertio ibi:
non enim omne immobile etc., probat propositum, scilicet quod
quiescens sit in numero motus, ita quod tempore mensuretur. Et ad hoc
probandum inducit, quod non omne immobile, idest non omne quod non
movetur, quiescit; sed quiescens est privatum motu, quod tamen aptum
natum est moveri; sicut supra dictum est in tertio, quod movetur illud
cuius immobilitas quies est; quies enim non est negatio motus, sed
privatio ipsius. Et sic patet quod esse quiescentis est esse rei
mobilis. Unde cum esse rei mobilis sit in tempore et mensuretur
tempore, esse etiam rei quiescentis tempore mensuratur. Hic autem
dicimus esse in tempore aliquid sicut in numero, quia est aliquis
numerus ipsius rei, et quia esse ipsius mensuratur numero temporis.
Unde manifestum est quod quiescens est in tempore, et mensuratur
tempore, non inquantum est quiescens, sed inquantum est mobile. Et
propter hoc praemisit quod tempus est mensura motus per se, quietis
autem per accidens.
10. Quarto ibi:
mensurabit autem tempus etc., ostendit secundum quid mobile et
quiescens mensurantur a tempore. Et dicit quod tempus mensurat illud
quod movetur et quiescit, non inquantum est lapis vel homo, sed
inquantum est motum et quiescens. Mensuratio enim proprie debetur
quantitati: cuius ergo quantitas tempore mensuratur, illud proprie
tempore mensuratur. Ex mensuratione autem temporis cognoscitur quantus
sit motus, et quanta sit quies; non autem quantum sit id quod
movetur. Unde quod movetur, non simpliciter mensuratur tempore
secundum propriam quantitatem, sed secundum quantitatem sui motus. Ex
quo patet quod tempus proprie sit mensura motus et quietis: sed motus
per se, quietis autem per accidens.
11. Quinto ibi:
quare quaecumque neque moventur etc., inducit quoddam corollarium ex
praemissis. Si enim nihil mensuratur tempore nisi secundum quod
movetur et quiescit, sequitur quod quaecumque non moventur neque
quiescunt, ut substantiae separatae, non sunt in tempore: quia hoc
est esse in tempore, mensurari a tempore. Tempus autem est mensura
motus et quietis, ut ex dictis patet.
12. Deinde cum
dicit: manifestum igitur quoniam etc., ostendit quod non omnia non
entia sunt in tempore. Et dicit manifestum esse ex praemissis, quod
neque etiam omne non ens est in tempore, sicut ea quae non contingit
aliter esse, ut diametrum esse commensurabilem lateri quadrati: hoc
enim est impossibile, quia nunquam contingit esse verum. Huiusmodi
autem non mensurantur tempore. Et hoc sic probat. Tempus primo et
per se est mensura motus, alia autem non mensurantur nisi per
accidens: quaecumque ergo mensurantur tempore, eis contingit moveri et
quiescere. Unde et generabilia et corruptibilia et omnia quae
quandoque sunt et quandoque non sunt, quia sunt in moveri et
quiescere, sunt in tempore: quia quoddam tempus est maius eis, quod
excellit durationem ipsorum, et propter hoc mensurat substantias
eorum, non secundum id quod sunt, sed secundum esse vel durationem
ipsorum. Sed inter ea quae non sunt, et tamen continentur a tempore,
quaedam aliquando erant, ut Homerus; quaedam aliquando erunt, ut
aliquod futurum; vel si continentur a tempore praeterito et futuro,
erunt et erant. Ea vero quae nullo modo continentur a tempore, neque
sunt neque fuerunt neque erunt. Et talia sunt ea quae semper non
sunt, et quorum opposita semper sunt; sicut diametrum esse
incommensurabilem lateri, semper est; unde non mensuratur tempore.
Et propter hoc neque contrarium eius, quod est diametrum esse
symmetrum, idest commensurabilem lateri, mensuratur tempore: ideo
enim semper non est, quia est contrarium ei quod semper est.
Quorumcumque autem contrarium non semper est, haec possunt esse et non
esse, et habent generationem et corruptionem: et talia mensurantur
tempore.
|
|