|
1. Postquam
philosophus ostendit quomodo se habeat tempus ad ea quae sunt in
tempore, hic ostendit quomodo per comparationem ad nunc diversimode
aliqua secundum tempus nominantur. Et circa hoc duo facit: primo
ponit significationem ipsius nunc; secundo quorumdam aliorum quae
determinantur secundum nunc, ibi: ipsum autem tunc et cetera. Circa
primum duo facit: primo ponit propriam et principalem significationem
ipsius nunc; secundo ponit secundariam significationem, ibi: aliud
autem et cetera.
2. Circa primum
tria dicit de nunc. Quorum primum est, quod nunc continuat tempus
praeteritum futuro, inquantum est terminus temporis, principium quidem
futuri, finis autem praeteriti: licet hoc non sit sic manifestum in
nunc, sicut in puncto. Nam punctum stans est; et ideo potest bis
accipi, semel ut principium et semel ut finis: quod non accidit in
nunc, ut supra dictum est. Secundo ibi: dividit autem potentia
etc., dicit quod tempus etiam dividitur secundum nunc, sicut et linea
dividitur secundum punctum. Sed tamen nunc dividit tempus inquantum
consideratur ut multa in potentia: prout scilicet accipitur seorsum ut
principium huius temporis, et seorsum ut finis alterius. Et inquantum
sic accipitur, accipitur ut alterum et alterum nunc: sed secundum quod
accipitur ut copulans tempus et continuans, accipitur ut idem. Et hoc
manifestat per simile in lineis mathematicis, in quibus magis est
manifestum. Non enim in lineis mathematicis punctum quod signatur in
medio lineae, semper intelligitur ut idem: quia secundum quod
dividitur linea, intelligitur aliud punctum quod est ultimum unius
lineae, et aliud secundum quod est ultimum alterius; quia lineae
secundum quod sunt divisae actu, intelliguntur ut contiguae, contigua
autem sunt quorum ultima sunt simul. Sed secundum quod punctum
continuat partes lineae, sic est unum et idem: quia continua sunt
quorum terminus est idem. Et sic est etiam de nunc respectu temporis:
quia uno modo potest accipi ut divisio temporis secundum potentiam;
alio modo secundum quod est terminus communis duorum temporum, uniens
et continuans ea. Tertio ibi: est autem idem etc., dicit quod nunc
dividens et continuans tempus est unum et idem subiecto, sed differt
ratione, ut ex dictis patet. Uno igitur modo sic dicitur nunc.
3. Deinde cum
dicit: aliud autem, etc., ponit secundariam significationem ipsius
nunc. Et dicit quod alio modo dicitur nunc, non terminus temporis
continuans praeteritum futuro, sed ipsum tempus propinquum praesenti
nunc, sive sit praeteritum sive sit futurum: sicut dicimus veniet
nunc, quia veniet hodie, et veniet nunc, quia venit hodie. Sed non
dicimus quod bellum Troianum sit factum nunc, neque quod diluvium
factum sit nunc: quia licet totum tempus sit continuum, non tamen est
propinquum praesenti nunc.
4. Deinde cum
dicit: ipsum autem tunc etc., exponit quaedam quae determinantur per
nunc. Et primo quid significet ipsum tunc. Circa quod duo facit:
primo ponit significationem eius; secundo movet quaestionem, ibi: si
vero neque tempus et cetera. Dicit ergo primo quod hoc quod dico
tunc, significat tempus determinatum per aliquod prius nunc, sive
propinquum sive remotum. Possumus enim dicere quod tunc destructa est
Troia, et tunc factum est diluvium. Oportet enim quod id quod
dicitur factum tunc, includatur ad aliquod nunc vel instans
praecedens. Oportebit enim dicere quod sit aliquod tempus determinatae
quantitatis ab hoc tempore praesenti in illud nunc, quod erat in
praeterito. Et sic patet quod hoc quod dico tunc, differt a secunda
significatione nunc in duobus: quia tunc semper est ad praeteritum, et
indifferenter se habet ad propinquum et remotum; sed nunc se habet ad
propinquum, sed indifferenter ad praeteritum et futurum.
5. Deinde cum
dicit: si vero neque tempus est etc., movet quandam dubitationem ex
praemissis, et solvit eam. Dixerat enim quod tempus quod dicitur
tunc, includitur intra praeteritum nunc et praesens: unde omne tempus
quod dicitur tunc oportet esse finitum: sed non est aliquod tempus,
quod non possit dici tunc: ergo omne tempus erit finitum. Sed omne
tempus finitum deficit: videtur ergo dicendum quod tempus deficiat.
Sed si semper est motus, et tempus est numerus motus, sequitur quod
tempus non deficiat. Oportebit igitur dicere, si omne tempus est
finitum, quod vel semper sit aliud et aliud tempus, vel quod idem
tempus multoties reiteretur. Et hoc oportet esse in tempore, sicut
est in motu. Si enim unus sit semper et idem motus, oportebit unum et
idem tempus esse. Si autem non est unus et idem motus, non erit unum
et idem tempus.
6. Secundum igitur
opinionem eius, motus nunquam incepit, neque deficiet, ut in octavo
patebit; et ita reiteratur quidem unus et idem motus specie, sed non
numero. Non enim eadem est circulatio quae nunc est, cum illa quae
fuit, numero, sed specie. Et tamen totus motus est unus
continuitate, quia una circulatio continuatur alteri, ut in octavo
probabitur. Et similiter oportet esse de tempore sicut de motu. Unde
consequenter ostendit quod tempus nunquam deficiet. Patet enim ex
praemissis, quod nunc est principium et finis, sed non respectu
eiusdem; sed finis respectu praeteriti, et principium respectu
futuri. Unde sic se habet de nunc, sicut se habet de circulo, in quo
concavum et convexum sunt idem subiecto, sed differunt ratione per
respectum ad diversa. Nam convexum circuli attenditur secundum
comparationem ad exteriora, concavum autem per respectum ad interiora.
Et quia nihil est accipere de tempore nisi nunc, ut supra dictum est,
sequitur quod tempus semper sit in principio et in fine. Et propter
hoc tempus videtur esse alterum et alterum: quia nunc non est
principium et finis eiusdem temporis, sed diversorum temporum;
alioquin opposita inessent eidem secundum idem. Principium enim et
finis habent oppositas rationes: si ergo idem esset principium et finis
respectu eiusdem, opposita inessent eidem secundum idem. Ulterius
concludit ex praemissis, quod quia nunc est principium et finis
temporis, tempus nunquam deficiet: quia tempus non potest accipi sine
nunc, ut supra dictum est, et nunc est principium temporis: unde
tempus semper est in sui principio. Quod autem est in sui principio
non deficit: unde tempus non deficiet. Et eadem ratione potest
probari quod tempus non incepit secundum quod nunc est finis temporis.
Sed haec ratio procedit supposito quod motus semper sit, ut ipse
dicit. Hoc enim supposito, necesse est dicere quod quodlibet nunc
temporis sit principium et finis. Si autem dicatur quod motus incepit
aut finietur, sequetur quod aliquod nunc erit principium temporis et
non finis, et aliquod erit finis et non principium, sicut et in linea
accidit. Si enim esset linea infinita, quodlibet punctum signatum in
ea, esset principium et finis. In linea autem finita est accipere
aliquod punctum, quod est principium tantum vel finis tantum. Sed de
hoc magis inquiretur in octavo.
7. Deinde cum
dicit: ipsum autem iam etc., ostendit quid significet hoc quod dico
iam; et habet eandem significationem quam habet nunc, secundo modo
acceptum. Illud enim dicitur iam, quod est propinquum praesenti
indivisibili nunc, sive sit pars futuri, sive sit pars praeteriti.
Pars quidem futuri, sicut cum dico, quando ibit? Iam; quia
scilicet tempus in quo est hoc futurum, propinquum est. Pars autem
praeteriti, sicut cum quaeritur, quando vadis? Et respondetur iam
ivi. Sed de iis quae sunt procul, non dicimus iam; sicut non dicimus
quod Troia iam sit destructa, quia hoc est multum remotum a praesenti
nunc.
8. Deinde cum
dicit: ipsum autem modo prope etc., exponit quaedam alia ad tempus
pertinentia. Et dicit quod hoc quod dico modo, significat quod
praeteritum est propinquum praesenti nunc: sicut si quaeratur, quando
venit talis? Respondetur modo, si tempus praeteritum sit proximum
praesenti nunc. Sed olim dicimus, quando est remotum a praesenti nunc
in praeterito. Repente autem aliquid fieri dicitur, quando tempus in
quo fit, est insensibile propter parvitatem.
|
|