|
1. Postquam
philosophus comparavit tempus et nunc ad ea quae sunt in tempore, hic
manifestat quaedam quae superius tacta sunt. Et primo quomodo
corruptio attribuitur tempori; secundo quomodo omnis motus et mutatio
sit in tempore, ibi: his autem nobis et cetera. Circa primum duo
facit: primo manifestat propositum per rationem; secundo per signum,
ibi: signum autem sufficiens et cetera.
2. Dicit ergo
primo quod omnis mutatio de sui ratione removet rem quae mutatur, a
naturali dispositione sua: sed tam generatio quam corruptio fit in
tempore. Et ideo quidam attribuebant generationes rerum tempori, ut
disciplinam et huiusmodi, dicentes tempus esse sapientissimum, propter
hoc quod generatio scientiae fit in tempore. Sed quidam philosophus,
Paro nomine, de secta Pythagoricorum, posuit e converso, quod
tempus est penitus indisciplinabile, quia scilicet per longitudinem
temporis accidit oblivio. Et in hoc rectius dixit: quia, ut prius
dictum est, tempus per se magis est causa corruptionis quam
generationis. Et hoc ideo, quia tempus est numerus motus: mutatio
autem per se est destructiva et corruptiva. Sed causa generationis et
ipsius esse non est nisi per accidens. Ex hoc enim ipso quod aliquid
movetur, recedit a dispositione quam prius habebat. Sed quod
perveniat ad aliquam dispositionem, hoc non importatur in ratione motus
inquantum est motus, sed inquantum est finitus et perfectus: quam
quidem perfectionem habet motus ex intentione agentis, quod movet ad
determinatum finem. Et ideo corruptio magis potest attribui mutationi
et tempori: sed generatio et esse agenti et generanti.
3. Deinde cum
dicit: signum autem sufficiens etc., manifestat idem per signum: et
dicit signum sufficiens esse eius quod dictum est, quod nihil invenitur
fieri, nisi appareat aliquid agens et movens ipsum; sed tamen aliquid
corrumpitur, cum non appareat manifeste aliquid quod moveat ipsum ad
corruptionem. Et talem corruptionem solemus attribuere tempori, sicut
cum aliquis senio deficit ex causa intrinseca corrumpente non
manifesta: cum autem aliquis occiditur gladio, corruptio eius non
attribuitur tempori. In generatione autem semper est generans
manifestum, quia nihil a seipso generatur: et ideo generatio non
attribuitur tempori, sicut corruptio. Non tamen corruptio sic
attribuitur tempori, quod tempus faciat ipsam: sed quia fit in
tempore, et corrumpens latet. Ultimo ibi: quod quidem igitur tempus
etc., epilogat dictum esse quod tempus est, et quid sit, et quot
modis dicitur nunc, et quid significet tunc et modo et iam et olim et
repente.
4. Deinde cum
dicit: his autem nobis sic determinatis etc., ostendit quod omnis
mutatio sit in tempore, duabus rationibus. Quarum prima talis est.
In omni mutatione invenitur velocius et tardius: haec autem
determinantur tempore; quia velocius dicitur mutari, quod transmutatur
prius ad determinatum terminum secundum idem spatium. Ita tamen quod
eadem sit regula utriusque motus, ut in loci mutatione sit utraque
mutatio circularis, aut utraque recta. Si autem una esset circularis
et alia recta, non propter hoc velocius moveretur quod prius veniret ad
terminum. Et similiter intelligendum in aliis generibus mutationum.
Sequitur igitur quod omnis mutatio sit in tempore.
5. Secundam
rationem ponit ibi: at vero prius in tempore est etc.; et ad hoc
probandum utitur tali propositione: prius et posterius sunt in
tempore. Quod quidem manifestat hoc modo. Prius et posterius dicitur
aliquid per distantiam ad ipsum nunc, quod est terminus praeteriti et
futuri: sed ipsa nunc sunt in tempore: ergo et prius et posterius sunt
in tempore; quia in eodem oportet quod sit nunc et distantia ipsius
nunc, sicut in eodem est punctum et distantia quae accipitur per
respectum ad punctum; utrumque enim est in linea. Et quia dixerat
quod prius et posterius determinantur per distantiam ad ipsum nunc,
ostendit quomodo hoc sit e converso in praeteritis et futuris: quia in
praeterito dicitur prius quod est remotius ab ipso nunc, posterius
autem quod est propinquius; in futuro autem est e converso. Si ergo
prius et posterius sunt in tempore, ad omnem autem motum sequitur prius
et posterius, necesse est quod omnis motus sit in tempore.
|
|