|
1. Postquam
philosophus determinavit de tempore, hic removet quasdam dubitationes
circa tempus. Et primo circa existentiam temporis; secundo circa
temporis unitatem, ibi: dubitabit autem aliquis et cetera. Circa
primum duo facit: primo movet duas dubitationes; secundo solvit eas,
ibi: aut quia motus et cetera. Dicit ergo primo quod hae dubitationes
indigent diligenti consideratione: scilicet quomodo tempus se habeat ad
animam; et iterum quare tempus videatur esse ubique, scilicet in
terra, in mari et in caelo.
2. Deinde cum
dicit: aut quia motus etc., solvit praemissas quaestiones. Et primo
secundam, quae facilior est; secundo primam, ibi: utrum autem cum
non sit et cetera. Dicit ergo quod tempus est quoddam accidens motus,
quia est numerus eius (accidens autem consuevit nomine habitus et
passionis nominari): unde ubicumque est motus oportet quod sit
tempus. Omnia autem corpora sunt mobilia, etsi non aliis motibus,
saltem motu locali; quia omnia sunt in loco. Et quia posset aliquis
dicere quod licet sint mobilia, non tamen omnia moventur, sed quaedam
quiescunt, et sic tempus non videtur in omnibus esse: ad hoc
excludendum subiungit quod tempus est simul cum motu, sive motus
accipiatur secundum actum sive secundum potentiam. Quaecumque enim
sunt possibilia moveri et non moventur actu, quiescunt. Tempus autem
non solum mensurat motum, sed etiam quietem, ut supra dictum est.
Unde relinquitur quod ubicumque est motus, vel actu vel potentia,
quod ibi sit tempus.
3. Deinde cum
dicit: utrum autem cum non sit anima etc., solvit primam
quaestionem. Et circa hoc tria facit: primo movet dubitationem;
secundo obiicit ad quaestionem, ibi: impossibile enim etc.; tertio
solvit, ibi: sed aut hoc et cetera. Est ergo dubitatio, utrum non
existente anima esset tempus, aut non.
4. Secundo ibi:
impossibile enim cum sit etc., obiicit ad ostendendum quod non. Quia
si impossibile esset esse aliquod potens numerare, impossibile esset
esse aliquod numerabile, potens scilicet numerari. Sed si non est
numerabile, non est numerus; quia numerus non est nisi in eo quod
numeratur actu, vel quod est numerabile in potentia. Relinquitur ergo
quod si non est aliquod potens numerare, quod non sit numerus. Sed
nihil aliud natum est numerare quam anima, et inter partes animae non
alia quam intellectus; quia numeratio fit per collationem numeratorum
ad unam primam mensuram, conferre autem rationis est. Si igitur non
est anima intellectiva, non est numerus. Tempus autem est numerus,
ut dictum est. Si ergo non est anima intellectiva, non est tempus.
5. Deinde cum
dicit: sed aut hoc etc., solvit dubitationem. Et dicit quod aut
oportet dicere quod tempus non sit, si non est anima; aut oportet hoc
dicere verius, quod tempus est utcumque ens sine anima, ut puta si
contingit motum esse sine anima. Sicut enim ponitur motus, ita
necesse est poni tempus: quia prius et posterius in motu sunt; et
haec, scilicet prius et posterius motus, inquantum sunt numerabilia,
sunt ipsum tempus. Ad evidentiam autem huius solutionis considerandum
est, quod positis rebus numeratis, necesse est poni numerum. Unde
sicut res numeratae dependent a numerante, ita et numerus earum. Esse
autem rerum numeratarum non dependet ab intellectu, nisi sit aliquis
intellectus qui sit causa rerum, sicut est intellectus divinus: non
autem dependet ab intellectu animae. Unde nec numerus rerum ab
intellectu animae dependet: sed solum ipsa numeratio, quae est actus
animae, ab intellectu animae dependet. Sicuti ergo possunt esse
sensibilia sensu non existente, et intelligibilia intellectu non
existente, ita possunt esse numerabilia et numerus, non existente
numerante. Sed forte conditionalis quam primo posuit, est vera,
scilicet quod si est impossibile esse aliquem numerantem, impossibile
est esse aliquod numerabile: sicut haec est vera, si impossibile est
esse aliquem sentientem, impossibile est esse aliquid sensibile. Si
enim est sensibile, potest sentiri, et si potest sentiri, potest esse
aliquod sentiens; licet non sequatur quod si est sensibile, quod sit
sentiens. Et similiter sequitur quod si est aliquid numerabile, quod
possit esse aliquid numerans. Unde si impossibile est esse aliquod
numerans, impossibile est esse aliquid numerabile: non tamen sequitur
quod si non est numerans, quod non sit numerabile, ut obiectio
philosophi procedebat. Si ergo motus haberet esse fixum in rebus,
sicut lapis vel equus, posset absolute dici quod sicut etiam anima non
existente est numerus lapidum, ita etiam anima non existente esset
numerus motus, qui est tempus. Sed motus non habet esse fixum in
rebus, nec aliquid actu invenitur in rebus de motu, nisi quoddam
indivisibile motus, quod est motus divisio: sed totalitas motus
accipitur per considerationem animae, comparantis priorem dispositionem
mobilis ad posteriorem. Sic igitur et tempus non habet esse extra
animam, nisi secundum suum indivisibile: ipsa autem totalitas temporis
accipitur per ordinationem animae numerantis prius et posterius in
motu, ut supra dictum est. Et ideo signanter dicit philosophus quod
tempus, non existente anima, est utcumque ens, idest imperfecte;
sicut et si dicatur quod motum contingit esse sine anima imperfecte.
Et per hoc solvuntur rationes supra positae ad ostendendum quod tempus
non sit, quia componitur ex partibus non existentibus. Patet enim ex
praedictis, quod non habet esse perfectum extra animam, sicut nec
motus.
6. Deinde cum
dicit: dubitabit autem aliquis etc., movet quaestionem de unitate
temporis, sive de comparatione temporis ad motum. Et circa hoc tria
facit: primo movet dubitationem; secundo solvit, ibi: aut cuiuslibet
etc., tertio manifestat quoddam quod supposuerat, ibi: dicitur autem
recte et cetera. Dicit ergo primo quod dubitatio est, cum tempus sit
numerus motus, cuius vel qualis motus sit numerus. Deinde cum dicit:
aut cuiuslibet etc., solvit dubitationem. Et primo excludit falsam
solutionem; secundo ponit veram, ibi: quoniam autem est loci mutatio
et cetera. Circa primum tria facit: primo ponit solutionem falsam;
secundo improbat eam ducendo ad inconveniens, ibi: sed est nunc moveri
etc.; tertio ostendit illud inconveniens esse impossibile, ibi: aut
non: omne namque et cetera.
7. Est ergo prima
solutio, quod tempus sit numerus cuiuslibet motus. Et ad hoc
probandum inducit quod omnis motus est in tempore; scilicet et
generatio et augmentum et alteratio et loci mutatio. Quod autem
convenit omni motui, convenit motui secundum quod ipsum: esse autem in
tempore est numerari tempore. Sic igitur videtur quod quilibet motus,
inquantum huiusmodi, habet numerum: unde cum tempus sit numerus
motus, videtur sequi quod tempus sit numerus motus continui
universaliter, et non alicuius determinati motus.
8. Deinde cum
dicit: sed est nunc moveri etc., improbat praedictam solutionem.
Contingit enim aliqua duo simul moveri: si ergo cuiuslibet motus
tempus sit numerus, sequetur quod duorum motuum simul existentium sit
alterum et alterum tempus: et sic ulterius sequetur quod duo tempora
aequalia sint simul, utpote duo dies vel duae horae. Duo autem
tempora inaequalia simul esse, non est admirabile, ut diem et horam.
9. Deinde cum
dicit: aut non: omne namque tempus etc., ostendit hoc esse
impossibile, scilicet duo tempora aequalia simul esse: quia omne
tempus quod est simul et similiter, idest aequaliter, est unum
tantum: sed tempus quod non est simul, non est unum numero; sed
species eius est una, sicut dies cum die, et annus cum anno. Et hoc
manifestat per simile in aliis numeratis. Si enim sunt septem equi et
septem canes, non differunt secundum numerum, sed differunt secundum
speciem rerum numeratarum. Et similiter omnium motuum qui simul
terminantur et secundum principium et secundum finem, est idem tempus:
sed motus differunt secundum proprias rationes, inquantum forte unus
est velox et alius tardus, et unus est loci mutatio et alius
alteratio. Sed tempus est idem, si alterationis et loci mutationis
sit aequalis numerus, supposito quod sint simul. Et propter hoc
oportet quod motus sint alteri et divisi ab invicem, sed tempus in
omnibus est idem: quia unus et idem numerus est eorum quae sunt
aequalia et simul, ubicumque sint.
10. Deinde cum
dicit: quoniam autem est loci mutatio etc., ponit veram solutionem.
Et circa hoc tria facit: primo praemittit, quaedam quae sunt
necessaria ad solutionem; secundo ex praemissis solutionem concludit,
ibi: si igitur quod primum etc.; tertio manifestat solutionem per
dicta aliorum, ibi: unde et videtur et cetera. Circa primum
praemittit tria. Quorum primum est, quod inter alios motus, primus
et magis simplex et regularis est motus localis; et inter alios motus
locales, motus circularis, ut in octavo probabitur. Secundum est
quod unumquodque numeratur uno quodam proximo, idest sui generis,
sicut unitates unitate, et equi equo, ut patet in X Metaphys.:
unde oportet quod tempus quodam determinato tempore mensuretur, sicut
videmus quod omnia tempora mensurantur per diem. Tertium quod
praemittit est, quod tempus mensuratur motu et motus tempore, ut supra
dictum est: et hoc ideo est, quia aliquo determinato motu, et aliquo
determinato tempore, mensuratur quantitas cuiuslibet motus et
temporis.
11. Deinde cum
dicit: si igitur quod primum mensura est etc., concludit ex
praemissis, quod si aliquid quod est primum, est mensura omnium
proximorum, idest omnium quae sunt sui generis, necesse est quod
circulatio, quae est maxime regularis, sit mensura omnium motuum.
Dicitur autem motus regularis, qui est unus et uniformis. Haec autem
regularitas non potest inveniri in alteratione et augmento, quia non
sunt usquequaque continui nec aequalis velocitatis. Sed in loci
mutatione inveniri potest regularitas, quia potest esse aliquis motus
localis continuus et uniformis; et talis est solus motus circularis,
ut in octavo probabitur. Et inter alios motus circulares, maxime
uniformis et regularis est primus motus, qui revolvit totum firmamentum
motu diurno: unde illa circulatio, tanquam prima et simplicior et
regularior, est mensura omnium motuum. Oportet autem motum regularem
esse mensuram seu numerum aliorum, quia omnis mensura debet esse
certissima; et talia sunt quae uniformiter se habent. Ex hoc igitur
colligere possumus, quod si prima circulatio mensurat omnem motum, et
motus mensurantur a tempore, inquantum mensurantur quodam motu;
necesse est dicere quod tempus sit numerus primae circulationis,
secundum quam mensuratur tempus, et ad quem mensurantur omnes alii
motus temporis mensuratione.
12. Deinde cum
dicit: unde et videtur tempus etc., approbat praedictam solutionem
per opiniones aliorum. Et primo per opinionem errantium, qui moti
fuerunt ad dicendum quod motus sphaerae caelestis sit tempus, propter
hoc quod hoc motu mensurantur omnes alii motus, et tempus mensuratur
hoc motu: manifestum est enim quod dicimus diem vel annum completum,
attendentes ad motum caeli. Secundo ex usu communiter loquentium,
ibi: propter hoc autem et cetera. Et dicit quod propter hoc,
scilicet quod tempus est numerus circulationis primae, accidit quod
consuevit dici, scilicet quod quidam circulus sit in rebus humanis, et
in aliis quae moventur naturaliter et generantur et corrumpuntur. Quod
ideo est, quia omnia huiusmodi mensurantur tempore, et accipiunt
principium et finem in tempore, ac si tempus secundum quandam
circulationem sit: quia et ipsum tempus videtur esse quidam circulus.
Et hoc iterum videtur propter hoc, quod est mensura circulationis, et
etiam a tali circulatione mensuratur. Et ideo dicere quod eorum quae
fiunt in tempore, est quidam circulus, nihil est aliud quam dicere
temporis esse quendam circulum; quod accidit propter hoc quod tempus
mensuratur circulatione. Illud enim quod mensuratur, non videtur esse
aliud quam mensura: sed multae mensurae videntur facere unum totum,
sicut multae unitates unum numerum, et multae mensurae panni unam
quantitatem panni. Et hoc verum est, quando accipitur mensura unius
generis. Sic igitur patet quod tempus primo mensurat et numerat primum
motum circularem, et per eum mensurat omnes alios motus. Unde est
unum tempus tantum propter unitatem primi motus; et tamen quicumque
sentit quemcumque motum, sentit tempus, eo quod ex primo motu causatur
mutabilitas in omnibus mobilibus, ut supra dictum est.
13. Deinde cum
dicit: dicitur autem recte etc., manifestat quoddam, quod supra
dixerat, qualiter sit intelligendum. Dixerat enim quod idem est
numerus septem canum et septem equorum. Quomodo ergo hoc sit verum
ostendit: et dicit quod recte potest dici, si aequalis est numerus
aliquarum rerum diversarum, puta ovium et canum, quod idem sit numerus
utrorumque, ut puta si tam oves quam canes sint decem. Sed non potest
dici quod hoc ipsum quod est esse decem, sit idem canum et ovium: non
enim eadem decem sunt decem canes et decem oves. Et hoc ideo, quia
genus potest cum additione unitatis vel identitatis praedicari de
pluribus individuis existentibus in una specie, et similiter genus
remotum de pluribus speciebus existentibus sub uno genere propinquo;
neque tamen species de individuis, neque genus propinquum de speciebus
diversis potest praedicari cum additione unitatis vel identitatis. Et
huius consequenter ponit exemplum. Sunt enim duae species trianguli,
scilicet aequilaterus, idest habens tria latera aequalia, et
gradatus, idest habens tria latera inaequalia; figura autem est genus
trianguli. Non ergo possumus dicere quod aequilaterus et gradatus sit
idem triangulus; sed possumus dicere quod sunt eadem figura, quia
utrumque continetur sub triangulo, qui est una species figurae. Et
huius assignat rationem: quia cum idem et diversum seu differens
opponantur, ibi possumus identitatem dicere, ubi differentia non
invenitur; sed non possumus dicere identitatem, ubi invenitur
differentia. Manifestum est autem quod aequilaterus et gradatus
differunt ad invicem differentia trianguli, idest quae est proprie
trianguli divisiva; et hoc ideo quia sunt diversae species trianguli.
Sed aequilaterus et gradatus non differunt secundum differentiam
figurae, sed sub una et eadem differentia divisiva figurae
continentur. Et hoc sic patet. Si enim dividamus figuram in suas
species, quae per differentias constituuntur, invenietur quod alia
erit circulus, et alia triangulus, et sic de aliis speciebus figurae;
sed si dividamus triangulum, inveniemus quod alia species eius est
aequilaterus, et alia gradatus. Manifestum est igitur quod
aequilaterus et gradatus sunt una figura, quia continentur sub una
specie figurae, quae est triangulus: sed non sunt unus triangulus,
quia sunt diversae trianguli species. Et similiter est in proposito.
Numerus enim dividitur in diversas species, quarum una est decem.
Omnia ergo quae sunt decem, dicuntur habere unum numerum; quia non
differunt ad invicem secundum speciem numeri, cum contineantur sub una
numeri specie. Sed non potest dici quod sint eadem decem; quia ea
quibus applicatur numerus denarius, differunt, cum quaedam horum sint
canes et quaedam equi. Videtur autem hoc introduxisse Aristoteles,
ne aliquis ad sustinendam unitatem temporis sit contentus eo quod
dicitur unum numerum esse aequalium numero, licet diversorum: quia
licet sit idem denarius vel ternarius propter unitatem speciei, non
tamen est idem denarius vel ternarius propter diversitatem quae est
secundum numerum ex parte materiae. Unde secundum istam rationem
sequeretur quod tempus esset unum specie, sed non numero. Et ideo ad
accipiendam veram temporis unitatem, oportet recurrere ad unitatem
primi motus, qui primo mensuratur tempore, et quo etiam mensuratur
tempus. Ultimo autem epilogando concludit, dictum esse de tempore,
et de iis quae sunt propria ad considerationem temporis.
|
|