|
1. Postquam
philosophus inquisivit disputative an locus sit, hic inquirit quid
sit. Et primo ponit rationes disputativas ad ostendendum locum esse
formam vel materiam; secundo ponit rationes in contrarium, ibi: at
vero quod impossibile sit et cetera. Circa primum tria facit: primo
ponit rationem ad ostendendum locum esse formam; secundo ad ostendendum
locum esse materiam, ibi: secundum autem quod videtur esse locus
etc.; tertio inducit corollarium ex his, ibi: merito autem ex his et
cetera.
2. Dicit ergo
primo: quod sicut in entibus quoddam est per se ens, et aliquod
dicitur ens per accidens; similiter considerandum est circa locum,
quod quidam locus est communis, in quo omnia corpora sunt, et alius
est locus proprius, qui primo et per se dicitur locus. Locus autem
communis non dicitur locus nisi per accidens et per posterius. Quod
sic manifestat. Possum enim dicere quod tu es in caelo, quia es in
aere, qui est in caelo; et quod tu es in aere et in caelo, quia es in
terra; et in terra diceris esse, quia es in loco, qui nihil continet
plus quam te.
3. Sic ergo illud
quod primo et per se continet unumquodque, est per se locus eius;
huiusmodi autem est terminus ad quem res terminatur; sequitur ergo quod
locus proprie et per se sit terminus rei. Forma autem est terminus
uniuscuiusque: quia per formam terminatur materia uniuscuiusque ad
proprium esse, et magnitudo ad determinatam mensuram: quantitates enim
rerum consequuntur formas earum. Videtur igitur secundum hanc
considerationem, quod locus sit forma. Sed sciendum est quod in hac
ratione est sophisma consequentis: syllogizatur enim in secunda figura
ex duabus affirmativis.
4. Deinde cum
dicit: secundum autem quod videtur esse locus etc., ponit rationem
Platonis, per quam sibi videbatur quod locus esset materia. Ad cuius
evidentiam sciendum est quod antiqui putaverunt locum esse spatium quod
est inter terminos rei continentis, quod quidem habet dimensiones
longitudinis, latitudinis et profunditatis. Non tamen huiusmodi
spatium videbatur esse idem cum aliquo corporum sensibilium: quia
recedentibus et advenientibus diversis corporibus sensibilibus, remanet
idem spatium. Secundum hoc ergo sequitur quod locus sit dimensiones
separatae.
5. Et ex hoc volebat
syllogizare Plato quod locus esset materia. Et hoc est quod dicit,
quod secundum quod locus videtur aliquibus esse distantia magnitudinis
spatii, separata a quolibet corpore sensibili, videbatur quod locus
esset materia. Ipsa namque distantia vel dimensio magnitudinis,
altera est a magnitudine. Nam magnitudo significat aliquid terminatum
aliqua specie, sicut linea terminatur punctis, et superficies linea,
et corpus superficie, quae sunt species magnitudinis: sed dimensio
spatii est contenta sub forma et determinata, sicut corpus determinatur
plano, idest superficie, ut quodam termino. Id autem quod continetur
sub terminis, videtur esse in se non determinatum. Quod autem est in
se non determinatum, sed determinatur per formam et terminum, est
materia, quae habet rationem infiniti: quia si ab aliquo corpore
sphaerico removeantur passiones sensibiles et termini quibus figuratur
dimensio magnitudinis, nihil relinquitur nisi materia. Unde
relinquitur quod ipsae dimensiones ex se indeterminatae, quae per aliud
determinantur, sint ipsa materia. Et hoc praecipue sequebatur
secundum radices Platonis, qui ponebat numeros et quantitates esse
substantias rerum.
6. Quia igitur locus
est dimensiones, et dimensiones sunt materia, dicebat Plato in
Timaeo, quod idem est locus et materia. Omne enim receptivum
alicuius dicebat esse locum, non distinguens inter receptibilitatem
loci et materiae: unde cum materia sit receptivum formarum, sequitur
quod materia sit locus. Tamen sciendum est quod de receptivo
diversimode Plato loquebatur: quia in Timaeo dixit receptivum esse
materiam; in dogmatibus autem dictis et non scriptis, idest cum
verbotenus docebat in scholis, dicebat receptivum esse magnum et
parvum, quae etiam ex parte materiae ponebat, ut supra dictum est.
Tamen, cuicumque attribueret esse receptivum, semper dicebat quod
receptivum et locus sint idem. Sic igitur, cum multi dicerent locum
esse aliquid, solus Plato conatus est assignare quid sit locus.
7. Deinde cum
dicit: merito autem ex his intendentibus etc., concludit ex
praedictis, quod si locus est vel materia vel forma, rationabile
videtur quod difficile sit cognoscere quid sit locus: quia tam materia
quam forma habent altissimam speculationem et difficilem; et non est
facile etiam cognoscere unum eorum sine altero.
8. Deinde cum
dicit: at vero quod impossibile sit etc., ponit quinque rationes in
contrarium. Circa quarum primam dicit, quod non est difficile videre
locum non esse materiam vel formam: quia forma et materia non
separantur a re cuius sunt; sed locum contingit separari, quia in loco
in quo erat aer, postea est aqua; et etiam alia corpora ad invicem
transmutant locum. Unde manifestum est quod locus non est pars rei ut
materia vel forma. Neque est etiam habitus, seu quodcumque accidens:
quia partes et accidentia non sunt separabilia a re; sed locus est
separabilis. Et hoc manifestat per exemplum: quia locus videtur
comparari ad locatum sicut quoddam vas; sed in hoc tantum differt,
quod locus est immobilis, vas autem mobile, ut infra exponetur. Sic
igitur per hoc quod locus est separabilis, ostenditur quod locus non
sit forma. Sed quod locus non sit materia, ostenditur non solum per
hoc quod est separabilis, sed etiam per hoc quod continet: materia
autem non continet, sed continetur.
9. Secundam rationem
ponit ibi: videtur autem semper et cetera. Quia enim ostenderat quod
locus non est materia nec forma, per hoc quod locus separatur a
locato, vult ostendere quod etiam si locus nunquam separaretur a
locato, ex hoc ipso quod dicimus aliquid esse in loco, apparet quod
locus non est forma neque materia: quia omne quod dicitur esse
alicubi, videtur et ipsum esse aliquid, et alterum aliquid esse ab eo
in quo est. Unde cum aliquid dicitur esse in loco, sequitur quod
locus sit extra locatum. Materia autem et forma non sunt extra rem:
ergo neque materia neque forma est locus.
10. Tertiam
rationem ponit ibi: Platoni igitur dicendum est et cetera. Hic
arguit specialiter contra positionem Platonis digrediendo. Dictum est
enim supra in tertio, quod Plato posuit ideas et numeros non esse in
loco. Sequebatur autem, secundum eius sententiam de loco, quod
essent in loco: quia omne participatum est in participante; species
autem et numeros ponebat participari, sive a materia, sive a magno et
parvo. Sequitur ergo quod species et numeri sint in materia, sive in
magno et parvo. Si igitur materia, vel magnum et parvum est locus,
sequitur quod numeri et species sint in loco.
11. Quartam
rationem ponit ibi: amplius quomodo ferretur et cetera. Circa quam
dicit quod non poterit convenienter assignari quomodo aliquid moveatur
secundum locum, si materia et forma sint locus. Impossibile est enim
assignare locum in iis quae non moventur sursum vel deorsum, vel
quomodocumque aliter secundum locum; unde in illis quaerendus est
locus, quae secundum locum moventur. Sed si in ipso quod movetur est
locus quasi aliquid ei intrinsecum (quod oportet dicere si materia vel
forma sit locus), sequitur quod locus erit in loco: quia omne quod
transmutatur secundum locum, est in loco; sed ea quae sunt in re ut
species et infinitum, idest materia, moventur simul cum re, quia non
semper sunt in eodem loco, sed sunt ubi est res. Ergo oportet quod
materia et forma sint in loco. Si igitur alterum eorum sit locus,
sequitur quod locus sit in loco, quod est inconveniens.
12. Quintam
rationem ponit ibi: amplius cum ex aere fit aqua etc.: quae talis
est. Quandocumque aliquid corrumpitur, corrumpuntur aliquo modo
partes speciei ipsius; materia autem et forma sunt partes speciei;
ergo corrupta re, ad minus per accidens forma et materia corrumpuntur.
Si igitur materia et forma sit locus, sequitur quod locus
corrumpatur, si locus pertinet ad speciem: quia corpus quod generatur
non esset in eodem loco, si locus aeris pertineret ad speciem eius,
sicut cum aqua generatur ex aere. Sed non est assignare qualiter locus
corrumpatur: ergo non potest dici quod materia vel forma sit locus.
Ultimo autem epilogat, quod dictum est per quae videtur necessarium
esse quod sit locus, et per quae aliquis potest dubitare de substantia
eius.
|
|