|
1. Postquam
philosophus inquisivit disputative an locus sit et quid sit, hic
accedit ad determinandum veritatem. Et primo praemittit quaedam quae
sunt necessaria ad considerationem veritatis; secundo determinat
veritatem, ibi: quid autem forte et cetera. Circa primum tria
facit: primo ostendit quot modis dicitur aliquid esse in aliquo;
secundo inquirit utrum aliquid possit esse in seipso, ibi: dubitabit
autem aliquis etc., tertio solvit quaedam prius dubitata, ibi: quod
autem Zeno opposuit et cetera.
2. Ponit ergo octo
modos quibus aliquid in aliquo dicitur esse. Quorum primus est, sicut
digitus dicitur esse in manu, et universaliter quaecumque alia pars in
suo toto. Secundus modus est, prout totum dicitur esse in partibus.
Et quia iste modus non est adeo consuetus sicut primus, ad eius
manifestationem subiungit quod totum non est praeter partes, et sic
oportet ut intelligatur esse in partibus. Tertius modus est, sicut
homo dicitur esse in animali, vel quaecumque alia species in suo
genere. Quartus modus est, sicut genus dicitur esse in speciebus.
Et ne iste modus extraneus videatur, rationem innuit quare hoc dicit:
nam genus est pars definitionis speciei, et etiam differentia; unde
quodammodo et genus et differentia dicuntur esse in specie sicut partes
in toto. Quintus modus est, sicut sanitas dicitur esse in calidis et
frigidis, quorum contemperantia constituit sanitatem; et universaliter
quaecumque alia forma in materia vel subiecto, sive sit accidentalis
sive substantialis. Sextus modus, sicut res Graecorum dicuntur esse
in rege Graeciae, et universaliter omne quod movetur est in primo
motivo. Per hunc etiam modum dicere possum aliquid esse in me, quia
est in potestate mea ut faciam illud. Septimo modo dicitur aliquid
esse in aliquo, sicut in quodam optimo diligibili et desiderabili, et
universaliter sicut in fine. Et per hunc modum dicitur esse cor
alicuius in aliqua re quam desiderat et amat. Octavo modo dicitur esse
aliquid in aliquo sicut in vase, et universaliter sicut locatum in
loco. Videtur autem praetermittere modum quo aliquid est in aliquo
sicut in tempore: sed hic reducitur ad hunc octavum modum; nam sicut
locus est mensura mobilis, ita tempus est mensura motus.
3. Dicit autem quod
secundum hunc octavum modum maxime proprie dicitur esse aliquid in
aliquo. Unde oportet secundum regulam quam tradit in IV et V
Metaphys. quod omnes alii modi reducantur aliquo modo ad hunc modum
quo aliquid est in aliquo sicut in loco. Quod sic patet. Locatum
enim continetur, sive includitur a loco, et in eo habet quietem et
fixionem. Propinquissime igitur ad hunc modum pars dicitur esse in
toto integrali, in quo actu includitur: unde etiam infra dicetur quod
locatum est sicut pars separata, et pars est sicut quoddam locatum
coniunctum. Totum autem quod est secundum rationem, ad similitudinem
huius totius sumitur: unde consequenter dicitur id quod est in ratione
alicuius, esse in eo; ut animal in homine. Contingit autem sicut
partem totius integralis includi in toto secundum actum, ita partem
totius universalis includi in toto secundum potentiam: nam genus ad
plura se extendit in potentia quam species, licet species habeat plura
in actu: unde consequenter dicitur esse etiam species in genere. Et
quia sicut species continetur in potentia generis, ita forma in
potentia materiae, ulterius dicitur forma esse in materia. Et quia
totum habet rationem formae respectu partium, ut dictum est in
secundo; consequenter etiam totum dicitur esse in partibus. Sicut
autem forma includitur sub potentia passiva materiae, ita effectus
includitur sub potentia activa agentis: unde et dicitur aliquid esse in
primo motivo. Deinde autem manifestum est quod appetitus quiescit in
bono desiderato et amato, et in eo figitur, sicut et locatum in loco:
unde etiam dicitur affectus amantis esse in amato. Et sic patet quod
omnes alii modi derivantur ab ultimo, qui est maxime proprius.
4. Deinde cum
dicit: dubitabit autem aliquis etc., inquirit utrum aliquid possit
esse in seipso: nam Anaxagoras supra dixit infinitum esse in seipso.
Primo ergo movet dubitationem: utrum scilicet aliquid unum et idem
possit esse in seipso, vel nihil; sed omnia vel nusquam sint, vel
sint in aliquo alio.
5. Secundo, ibi:
dupliciter autem hoc est etc., solvit. Et primo ostendit quomodo
possit esse aliquid in seipso; secundo quomodo non possit, ibi:
primum autem non contingit et cetera. Dicit ergo primo quod dupliciter
potest intelligi aliquid esse in seipso: uno modo primo et per se;
alio modo secundum alterum, idest secundum partem. Et isto secundo
modo potest dici aliquid esse in seipso. Cum enim alicuius totius duae
partes ita se habeant quod una sit in quo est aliquid, et alia sit quod
est in illa, sequitur quod totum dicatur et in quo est ratione unius
partis, et quod est in hoc ratione alterius: et sic totum dicetur esse
in seipso. Invenimus enim quod aliquid dicitur de aliquo secundum
partem, sicut aliquis dicitur albus quia superficies eius est alba, et
homo dicitur sciens quia scientia est in parte ratiocinativa. Si
igitur accipiatur amphora plena vino sicut quoddam totum cuius partes
sunt amphora et vinum, neutra partium eius erit in seipsa, idest neque
amphora neque vinum, sed hoc totum, scilicet amphora vini, erit in
seipsa, inquantum utrumque est pars eius, scilicet et vinum quod est
in amphora, et amphora in qua est vinum. Per hunc igitur modum
contingit aliquid idem esse in seipso.
6. Deinde cum
dicit: primum autem non contingit etc., ostendit quod non contingit
aliquid esse primo in seipso. Et primo proponit quod intendit,
distinguens utrumque modum quo aliquid est in seipso, et quo non est;
secundo probat propositum, ibi: neque igitur inductive considerantibus
et cetera. Dicit ergo quod non contingit aliquid esse primo in
seipso. Et manifestat quid sit aliquid esse primo in seipso, per
oppositum. Album enim dicitur esse in corpore, quia superficies est
in corpore: unde non est primo in corpore, sed in superficie. Et
similiter scientia primo dicitur esse in anima, non autem in homine,
in quo est per animam. Et secundum hoc, scilicet secundum animam et
superficiem, sunt appellationes quibus nominatur homo albus vel
sciens, cum anima et superficies sint sicut partes in homine: non quod
superficies sit pars, sed quia se habet ad modum partis, inquantum est
aliquid hominis, ut terminus corporis. Si autem accipiatur vinum et
amphora seorsum ab invicem, non sunt partes: unde neutri competit esse
in seipso. Sed cum sunt simul, utpote cum amphora est plena vino,
propter hoc quod et amphora et vinum sunt partes, idem erit in seipso,
ut expositum est, non primo, sed per partes: sicut album non primo
est in homine, sed per corpus, et in corpore per superficiem. In
superficie autem non est per aliquid aliud: unde primo dicitur esse in
superficie. Nec est idem id in quo est aliquid primo, et quod est in
eo, sicut album et superficies: quia altera sunt secundum speciem
superficies et album, et alia est natura et potentia utriusque.
7. Deinde cum
dicit: neque igitur inductive etc., ostensa differentia inter hoc
quod est esse primo in aliquo et non primo, ostendit iam quod nihil est
primo in seipso. Et primo ostendit quod non sit aliquid primo in
seipso per se; secundo quod non sit aliquid primo in seipso per
accidens, ibi: at vero neque secundum accidens et cetera. Primum
ostendit dupliciter, scilicet inductive et ratione. Dicit ergo primo
quod considerando per inductionem in singulis modis supra determinatis
quibus dicitur aliquid esse in aliquo, apparet quod nihil est in seipso
primo et per se: neque enim aliquid est totum sui ipsius, neque pars
neque genus, et sic de aliis. Ponit autem hoc concludendo ex
praemissis, quia sicut manifestum est in albo et in superficie, quae
se habent ut forma et materia, quod sunt aliud secundum speciem et
virtutem, ita etiam potest in omnibus aliis modis considerari.
8. Deinde cum
dicit: et ratione manifestum est etc., probat idem ratione. Et
dicit manifestum esse per rationem quod impossibile est aliquid esse
primo et per se in seipso. Si enim aliquid primo et per se sit in
seipso, oportet quod eidem et secundum idem conveniat ratio eius in quo
est aliquid, et ratio eius quod est in eo. Unde oportet quod
utrumque, scilicet tam continens quam contentum, sit utrumque; ut
puta quod amphora sit vas et vinum, et vinum sit vinum et amphora, si
primo et per se contingit aliquid esse in seipso. Unde hoc posito,
scilicet quod vinum sit amphora et vinum, et amphora sit vinum et
amphora, si quis dicat quod alterum eorum sit in altero, ut puta vinum
in amphora, sequitur quod vinum recipiatur in amphora non inquantum
vinum est, sed inquantum vinum est illa, scilicet amphora. Quare,
si esse in amphora primo et per se convenit amphorae ex eo quod ponitur
aliquid primo et per se in seipso esse, sequitur quod nihil possit dici
esse in amphora, nisi inquantum ipsum est amphora. Et sic, si vinum
dicatur esse in amphora, sequitur quod esse in amphora competit vino,
non secundum quod vinum est vinum, sed secundum quod vinum est
amphora. Et eadem ratione, si amphora recipiat vinum, recipiet ipsum
non inquantum amphora est amphora, sed inquantum amphora est vinum.
Hoc autem est inconveniens. Unde manifestum est, quod secundum
alteram rationem est id in quo, et quod in hoc. Alia est enim ratio
eius quod est in aliquo, et eius in quo est aliquid. Non potest ergo
per se et primo aliquid esse in seipso.
9. Deinde cum
dicit: at vero neque secundum accidens etc., ostendit quod non sit
aliquid primo in seipso etiam secundum accidens. Dicitur enim aliquid
esse in aliquo secundum accidens, quando est in eo propter aliquid
aliud in eo existens; ut si dicamus hominem esse in mari, quia est in
navi, quae est in mari: in hac tamen primo dicitur esse, idest non
propter partem. Si igitur contingat aliquid esse in seipso primo, non
per se quidem, sed per accidens, sequitur quod sit in seipso propter
hoc quod aliquid aliud sit in ipso. Et sic sequitur quod duo corpora
sint in eodem, scilicet illud corpus quod est in eo, et ipsummet quod
est in seipso. Sic enim amphora erit in seipsa per accidens, si ipsa
amphora, cuius natura est ut recipiat aliquid, sit in seipsa, et
iterum illud cuius est receptivum, scilicet vinum: ergo in amphora
erit et amphora et vinum, si propter hoc quod vinum est in amphora,
sequitur amphoram esse in seipsa: et sic duo corpora essent in eodem.
Sic igitur patet quod impossibile est aliquid esse primo in seipso.
Sciendum tamen quod aliquando dicitur aliquid esse in seipso, non
secundum intellectum affirmativum, sicut hic reprobat philosophus, sed
secundum intellectum negativum, prout esse in seipso non significat
nisi non esse in alio.
10. Deinde cum
dicit: quod autem Zeno etc., solvit quaedam dubitata. Et primo
removet rationem Zenonis, quae inducebatur ad probandum quod locus non
sit, per hoc quia si est, oportet quod locus non sit, per hoc quia si
est, oportet quod sit in alio, et sic itur in infinitum. Sed hoc,
ut dicit, non est difficile solvere postquam iam sunt distincti modi
quibus aliquid dicitur esse in aliquo. Nihil enim prohibet dicere quod
locus est in aliquo: non tamen est in illo sicut in loco, sed per
quendam alium modum, sicut forma est in materia vel accidens in
subiecto; inquantum scilicet locus est terminus continentis. Et hoc
est quod subdit: sicut sanitas est in calidis ut habitus, et calor in
corpore ut passio vel accidens. Unde non necesse est quod procedatur
in infinitum.
11. Deinde cum
dicit: illud autem manifestum etc., solvit etiam dubitationes supra
positas de quidditate loci, an scilicet sit forma vel materia, ex hoc
quod ostensum est, quod nihil primo et per se est in seipso. Ex hoc
enim manifestum est quod nihil potest esse sicut vas vel locus eius quod
continetur in ipso sicut pars quae sit materia vel forma: oportet enim
primo et per se alterum esse, quod est in aliquo, et in quo est
aliquid, ut ostensum est. Unde sequitur quod neque forma neque
materia sit locus, sed aliquid alterum a locato sit locus: materia
enim et forma sunt aliquid locati sicut partes intrinsecae eius.
Ultimo autem concludit quod supra dicta per modum oppositionis dicta
sunt de loco: quarum quidem oppositionum aliquae iam solutae sunt,
aliquae vero solventur post manifestatam naturam loci.
|
|