|
1. Praemissa
disputatione de loco an sit et quid sit, et solutis quibusdam
dubitationibus, hic accedit ad determinandum veritatem de loco. Et
primo praemittit quasdam suppositiones de loco, quibus utetur
determinando de loco; secundo ostendit qualis debeat esse definitio
danda de loco, ibi: oportet autem tentare etc.; tertio incipit
determinare de loco, ibi: primum quidem igitur et cetera.
2. Dicit ergo primo
quod manifestum fiet ex sequentibus quid sit locus: sed oportet prius
accipere quasi quasdam suppositiones et principia per se nota, illa
scilicet quae videntur per se inesse loco. Quae quidem sunt quatuor.
Omnes enim reputant hoc esse dignum: primo quidem quod locus contineat
id cuius est locus; ita tamen quod locus non sit aliquid locati. Quod
quidem dicit ad excludendum continentiam formae, quae est aliquid rei,
et alio modo continet quam locus. Secunda suppositio est, quod primus
locus, idest in quo aliquid primo est, est aequalis locato, non maior
neque minor. Tertia suppositio est, quod locus non deficit unicuique
locato, quin omne locatum habeat locum; non tamen ita quod unus et
idem locus nunquam deficiat eidem locato; quia locus est separabilis a
locato: sed quando locus unus deficit alicui locato, tunc locatum fit
in alio loco. Quarta suppositio est, quod in omni loco invenitur,
quasi differentia loci, sursum et deorsum: et quod naturaliter
unumquodque corpus, cum est extra proprium locum, fertur ad ipsum, et
cum est in eo, manet in ipso. Propria autem loca naturalium corporum
sunt sursum et deorsum, ad quae naturaliter moventur, et in quibus
manent. Sed hoc dicit secundum eorum opinionem qui non ponebant
aliquod corpus praeter naturam quatuor elementorum: nondum enim
probaverat corpus caeleste esse neque grave neque leve, sed postea hoc
probabit in primo libro de caelo. Ex his autem nunc suppositis,
procedetur ad considerationem aliorum.
3. Deinde cum
dicit: oportet autem tentare etc., ostendit qualis debeat esse
definitio danda de loco. Et dicit quod in definiendo locum, intentio
nostra debet ad quatuor attendere, quae quidem necessaria sunt ad
definitionem perfectam. Primo quidem, ut ostendatur quid sit locus:
nam definitio est oratio indicans quid est res. Secundo, ut solvantur
quaecumque opposita sunt circa locum: nam cognitio veritatis est
solutio dubitatorum. Tertium est, quod ex definitione data
manifestentur proprietates loci, quae insunt ei: quia definitio est
medium in demonstratione, qua propria accidentia demonstrantur de
subiectis. Quartum est, quod ex definitione loci erit manifesta
causa, quare aliqui discordaverunt circa locum; et omnium quae sunt
opposita circa ipsum. Et sic pulcherrime definitur unumquodque.
4. Deinde cum
dicit: primum quidem igitur oportet etc., determinat de loco. Et
primo ostendit quid sit locus; secundo solvit dubitationes prius
positas, ibi: manifestum autem ex his etc.: tertio assignat causam
naturalium proprietatum loci, ibi: et fertur igitur in sui ipsius et
cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit quid sit locus;
secundo quomodo aliquid sit in loco, ibi: cui quidem igitur et
cetera. Circa primum duo facit: primo praemittit quaedam quae sunt
necessaria ad investigandum definitionem loci; secundo incipit
investigare loci definitionem, ibi: iam igitur manifestum ex et
cetera.
5. Circa primum
quatuor praemittit. Quorum primum est, quod nunquam fuisset
inquisitum de loco, nisi esset aliquis motus secundum locum. Ex hoc
enim necesse fuit ponere locum aliud a locato, quia inveniuntur in
eodem loco successive duo corpora, et similiter unum corpus in duobus
locis; sicut etiam transmutatio formarum circa unam materiam, induxit
in cognitionem materiae. Et propter hoc maxime opinantur aliqui quod
caelum sit in loco, quia semper movetur. Sed motuum aliquis est
secundum locum per se, scilicet loci mutatio: alius autem ex
consequenti, scilicet augmentum et decrementum; quia augmentata
quantitate vel diminuta, corpus accipit maiorem vel minorem locum.
6. Secundum ponit
ibi: est autem quod movetur aliud et cetera. Et dicit quod aliquid
movetur per se in actu, sicut quodcumque corpus; aliud vero secundum
accidens. Quod quidem contingit dupliciter. Quaedam enim moventur
secundum accidens, quae tamen sunt possibilia moveri per se; sicut
partes alicuius corporis, dum sunt in toto, moventur per accidens;
sed quando separantur, moventur per se; ut clavus, quando est infixus
navi, movetur per accidens, sed quando extrahitur, movetur per se.
Quaedam vero non possunt moveri per se, sed semper moventur per
accidens; sicut albedo et scientia, quae mutant locum inquantum
mutatur illud in quo sunt. Hoc autem induxit, quia hoc modo aliquid
per se vel per accidens, actu vel potentia natum est esse in loco,
sicut et moveri.
7. Tertium ponit
ibi: quoniam autem dicimus esse et cetera. Et dicit quod aliquis
dicitur esse in caelo sicut in loco, propter hoc quod est in aere, qui
quidem est in caelo. Nec tamen dicimus quod in toto aere sit aliquis
primo et per se; sed propter ultimam extremitatem aeris, quae continet
aliquem, dicitur aliquis esse in aere; quia si totus aer esset locus
alicuius, puta hominis, non esset aequalis locus et locatum; quod est
contra suppositionem prius positam. Sed id in quo est aliquid primo,
videtur esse extremum corporis continentis, et sic est huiusmodi,
scilicet aequale.
8. Quartum ponit
ibi: cum quidem igitur non divisum et cetera. Et primo ponit;
secundo probat, ibi: et cum continuum et cetera. Dicit ergo primo
quod cum continens non est divisum a contento, sed est ei continuum,
non dicitur esse in illo sicut in loco, sed sicut pars in toto;
utpote, si dicamus unam partem aeris contineri a toto aere. Et hoc
concludit ex praemissis, quia ubi est continuum, ibi non est accipere
ultimum in actu, quod supra dixit requiri ad locum. Sed cum continens
est divisum, et contiguum contento, tunc, contentum scilicet, est in
loco, existens in ultimo continentis primo et per se: illud inquam
continens, quod non est pars eius, neque est maius neque minus
secundum dimensionem, sed aequale. Et quomodo possint esse continens
et contentum aequalia, ostendit per hoc quod ultima contingentium se
sunt simul; unde oportet eorum ultima esse aequalia.
9. Deinde cum
dicit: et cum continuum quidem sit etc., probat istud quartum duabus
rationibus. Quarum prima est, quod contentum continuum continenti,
non movetur in continente, sed simul cum illo, sicut pars simul cum
toto: sed quando est divisum contentum a continente, tunc potest
moveri in illo, sive continens moveatur sive non; homo enim movetur in
navi, vel quiescente vel mota. Cum ergo aliquid moveatur in loco,
sequitur quod locus sit continens divisum.
10. Secundam
rationem ponit ibi: amplius, cum non divisum sit et cetera. Et dicit
quod cum contentum non sit divisum a continente sed continuum ei, tunc
dicitur esse in eo sicut pars in toto; ut visus est sicut pars formalis
in oculo, et manus sicut pars organica in corpore: sed cum divisum est
contentum a continente, tunc dicitur esse in eo ut in vase, sicut aqua
in cado et vinum in scypho: quorum haec est differentia, quod manus
movetur cum corpore sed non in corpore, sed aqua movetur in cado. Cum
ergo supra dictum sit quod esse in loco sit sicut esse in vase, non
autem sicut pars in toto, sequitur quod locus sit sicut continens
divisum.
|
|