|
1. Praemissis his
quae sunt necessaria ad investigandum definitionem loci, hic investigat
loci definitionem. Et circa hoc tria facit: primo investigat
particulas definitionis; secundo concludit definitionem, ibi: quare
terminus etc., tertio ostendit eam bene assignatam, ibi: et propter
hoc medium et cetera. Circa primum duo facit: primo investigat genus
loci; secundo differentiam completivam definitionis eius, ibi:
videtur autem magnum aliquid et cetera. Ad investigandum autem genus
loci utitur divisione quadam. Unde circa hoc tria facit: primo
proponit divisionem; secundo excludit tria membra divisionis, ibi:
horum autem, quod non contingat etc.; tertio concludit quartum,
ibi: si igitur nihil horum et cetera.
2. Dicit ergo primo
quod iam ex praemissis potest esse manifestum quid sit locus. Videtur
enim secundum ea quae consueverunt de loco dici, quod locus sit unum de
quatuor; scilicet vel materia, vel forma, vel aliquod spatium inter
extrema continentis; vel si nullum spatium est inter extrema
continentis, quod habeat aliquas dimensiones, praeter magnitudinem
corporis quod ponitur infra corpus continens, oportebit dicere
quartum, scilicet quod extrema corporis continentis sit locus.
3. Deinde cum
dicit: horum autem, quod non contingat etc., excludit tria membra
praedictae divisionis. Et primo proponit quod intendit, dicens
manifestum esse per sequentia, quod non contingit locum esse aliquod
horum trium. Secundo prosequitur, ibi: sed propter id quod
continet, videtur forma etc.: et primo de forma; secundo de spatio,
ibi: sed ex eo quod mutatur etc.; tertio de materia, ibi: et
materia etiam videtur et cetera.
4. Circa primum duo
facit: primo ponit quare forma videatur esse locus: quia scilicet
forma continet; quod videtur esse proprium loci. Extrema vero
corporis continentis et contenti sunt simul, cum continens et contentum
sint contigua ad invicem: et sic terminus continens, qui est locus,
non videtur separatus esse a termino corporis contenti; et sic videtur
locus non differre a forma.
5. Secundo, ibi:
sunt quidem igitur utraque etc., ostendit quod forma non sit locus.
Quia quamvis locus et forma in hoc conveniant, quod utrumque eorum est
quidam terminus, non tamen unius et eiusdem; sed forma est terminus
corporis cuius est forma, locus autem non est terminus corporis cuius
est locus, sed corporis continentis ipsum; et licet sint simul termini
continentis et contenti, non tamen sunt idem.
6. Deinde cum
dicit: sed ex eo quod mutatur etc., prosequitur de spatio, et primo
ponit quare spatium videtur esse locus; secundo ostendit quod non sit
locus, ibi: hoc autem non est et cetera. Dicit ergo primo, quod
quia multoties mutatur corpus contentum a loco et divisum ab eo, de
loco in locum, et succedunt sibi corpora invicem in eodem loco, ita
quod continens remanet immobile, eo modo quo aqua exit a vase; propter
hoc videtur quod locus sit aliquod spatium medium inter extremitates
corporis continentis; ac si aliquid esset ibi praeter corpus quod
movetur de uno loco ad alium. Quia si non esset ibi aliud praeter
illud corpus, sequeretur quod vel locus non esset aliud a locato, vel
quod id quod est medium inter extremitates continentis, non posset esse
locus. Sicut autem oportet locum esse aliquid praeter corpus
contentum, ita videtur quod oporteat locum esse aliquid praeter corpus
continens; ex eo quod locus manet immobilis, corpus autem continens,
et omne quod est in eo, contingit transmutari. Nihil autem aliud
potest intelligi esse praeter corpus continens et contentum, nisi
dimensiones spatii in nullo corpore existentes. Sic igitur ex hoc quod
locus est immobilis, videtur quod spatium sit locus.
7. Deinde cum
dicit: hoc autem non est etc., ostendit quod spatium non sit locus,
duabus rationibus. Circa quarum primam dicit, quod hoc non est
verum, quod aliquid sit ibi infra extremitates corporis continentis,
praeter corpus contentum, quod transfertur de loco in locum: sed infra
illas extremitates corporis continentis incidit aliquod corpus,
quodcumque illud esse contingat, ita tamen quod sit de numero corporum
mobilium, et iterum de numero eorum quae sunt apta nata tangere corpus
continens. Sed si posset esse aliquod spatium continens medium,
praeter dimensiones corporis contenti, quod semper maneret in eodem
loco, sequeretur hoc inconveniens, quod infinita loca simul essent.
Et hoc ideo, quia cum aqua et aer habeant proprias distantias, et
quodlibet corpus, et quaelibet pars corporis; omnes partes idem
facient in toto quod tota aqua facit in vase. Secundum vero eorum
positionem qui tenent sententiam de spatio, dum tota aqua est in vase,
sunt ibi aliae dimensiones spatii praeter dimensiones aquae. Omnis
autem pars continetur a toto sicut locatum a vase: nec differt nisi
solum quantum ad hoc, quod pars non est divisa, locatum autem est
divisum. Si ergo pars dividatur in actu, sequetur quod sint ibi aliae
dimensiones totius continentis praeter dimensiones partis. Non potest
autem dici quod divisio faceret ibi esse de novo aliquas dimensiones:
non enim divisio causat dimensionem, sed praeexistentem dividit. Ergo
antequam pars esset divisa a toto, erant aliae propriae dimensiones
partis, praeter dimensiones totius penetrantes etiam partem. Quot
ergo partes est accipere per divisionem in aliquo toto, ita quod una
contineat aliam, tot dimensiones ab invicem distinctae erunt ibi,
quarum quaedam alias penetrabunt. Est autem accipere in infinitum in
aliquo toto continuo partes, quae alias continent, propter hoc quod
continuum in infinitum dividitur. Relinquitur igitur quod sint
infinitae dimensiones se invicem penetrantes. Si igitur dimensiones
corporis continentis penetrantes locatum sunt locus, sequitur quod sint
infinita loca simul, quod est impossibile.
8. Deinde cum
dicit: simul autem erit et locus etc., ponit secundam rationem, quae
talis est. Si dimensiones spatii quod est inter extremitates corporis
continentis, sint locus, sequitur quod locus transmutetur: manifestum
est enim quod transmutato aliquo corpore, ut puta amphora,
transmutatur illud spatium quod est infra extremitates amphorae, cum
nusquam sit nisi ubi est amphora. Omne autem quod transmutatur in
aliquem locum, penetratur secundum eorum positionem, a dimensionibus
spatii in quod transmutatur. Sequitur ergo quod aliquae aliae
dimensiones subintrant dimensiones illius spatii amphorae; et sic loci
erit alius locus, et multa loca erunt simul.
9. Hoc ergo
inconveniens accidit quia ponitur alius esse locus corporis contenti,
ut aquae, et vasis, ut amphorae. Nam secundum illorum opinionem,
locus aquae est spatium quod est infra extremitates amphorae: locus
autem totius amphorae est spatium, quod est infra extremitates corporis
continentis amphoram. Sed nos non dicimus quod alius sit locus
partis, in quo movetur pars, cum totum vas transmutatur secundum idem
(dicit autem hic partem, corpus contentum in vase, ut aquam contentam
in amphora): quia secundum Aristotelem aqua movetur per accidens vase
transmutato, et non mutat locum nisi inquantum amphora locum mutat.
Unde non oportet quod locus in quem vadit, sit locus partis per se;
sed solum inquantum est locus amphorae. Sed secundum tenentes
opinionem de spatio, sequitur quod ille locus per se respondeat aquae,
sicut et amphorae; et quod per se etiam respondeat spatio: et per se
loquendo spatium illud movebitur et habebit locum, et non solum per
accidens. Et licet corpus continens quandoque moveatur, non tamen
sequitur secundum opinionem Aristotelis, quod locus moveatur, aut
quod loci sit locus. Contingit quidem enim aliquod corpus continens,
in quo est aliquid contentum, moveri, sicut aer vel aqua aut aliquae
partes aquae: ut puta si navis est in fluvio, partes aquae quae
inferius continent navem moventur; sed tamen locus non movetur. Et
hoc est quod subdit, sed non in quo fiunt loco, idest sed non illud in
quo aliqua fiunt sicut in loco, movetur. Et quomodo hoc sit verum,
ostendit per hoc quod subdit, qui est pars loci qui est locus totius
caeli. Licet enim hoc continens moveatur prout est hoc corpus, tamen
prout consideratur secundum ordinem quem habet ad totum corpus caeli non
movetur: nam aliud corpus quod succedit, eundem ordinem vel situm
habet per comparationem ad totum caelum, quem habuit corpus quod prius
effluxerat. Hoc est ergo quod dicit, quod licet aqua vel aer
moveatur, non tamen movetur locus prout consideratur ut pars quaedam
loci totius caeli, habens determinatum situm in universo.
10. Deinde cum
dicit: et materia etiam videtur etc., prosequitur de materia. Et
primo ostendit quare materia videtur esse locus; secundo ostendit quod
non sit locus, ibi: sed materia quidem et cetera. Dicit ergo primo
quod materia videtur esse locus, si aliquis consideret transmutationem
corporum succedentium sibi in eodem loco, in aliquo uno subiecto
quiescente secundum locum; et non habeatur respectus ad hoc quod locus
est separatus, sed attendatur solummodo transmutatio in aliquo uno
continuo. Aliquod enim corpus continuum et quietum secundum locum,
cum alteratur, unum et idem numero nunc quidem est album, nunc autem
nigrum, et nunc est durum et prius molle. Et propter istam
transmutationem formarum circa subiectum, dicimus quod materia est
aliquid, quae manet una, facta transmutatione secundum formam. Et
per talem etiam apparentiam videtur locus esse aliquid: quia in eo
permanente succedunt sibi diversa corpora. Sed tamen alio modo
loquendi utimur in utroque. Nam ad designandum materiam vel
subiectum, dicimus quod id quod nunc est aqua, prius erat aer: ad
designandum autem unitatem loci, dicimus quod ubi nunc est aqua, ibi
prius erat aer.
11. Deinde cum
dicit: sed materia quidem, sicut dictum est etc., ostendit quod
materia non sit locus: quia sicut supra dictum est, materia non est
divisa a re cuius est materia, neque continet eam: quorum utrumque
competit loco. Locus igitur non est materia.
12. Deinde cum
dicit: si igitur nihil horum trium etc., remotis tribus membris,
concludit quartum. Et dicit quod quia locus non est aliquod trium,
idest neque forma, neque materia, neque aliquod spatium quod sit
alterum praeter distantias rei locatae, necesse est quod locus sit
reliquum de quatuor supra nominatis, scilicet quod sit terminus
corporis continentis. Et ne aliquis intelligat contentum vel locatum
esse aliquod spatium medium, subiungit, quod corpus contentum dicitur
illud, quod est natum moveri secundum loci mutationem.
13. Deinde cum
dicit: videtur autem magnum aliquid etc., investigat differentiam
loci, scilicet quod sit immobilis. Et circa hoc duo facit: primo
ostendit quod ex hac differentia non debite considerata insurrexit
quidam error circa locum; secundo ostendit quomodo sit intelligenda
immobilitas loci, ibi: est autem sicut vas et cetera. Dicit ergo
primo, quod videtur magnum aliquid et difficile accipere quid sit
locus; tum propter hoc quod quibusdam videtur, quod locus sit materia
vel forma, quae habent altissimam considerationem, ut supra dictum
est; tum propter hoc quod mutatio eius quod fertur secundum locum, fit
in quodam quiescente et continente. Cum igitur nihil videatur esse
continens et immobile nisi spatium, videtur contingere quod locus sit
quoddam spatium medium, quod sit aliud a magnitudinibus quae moventur
secundum locum. Et ad credulitatem huius opinionis multum proficit,
quod aer videtur esse incorporeus: quia ubi est aer, videtur quod non
sit corpus, sed quoddam spatium vacuum. Et sic videtur locus non
solum esse terminus vasis, sed quoddam medium, tanquam vacuum.
14. Deinde cum
dicit: est autem sicut vas etc., ostendit quomodo intelligenda sit
immobilitas loci, ut excludatur opinio praedicta. Et dicit quod vas
et locus in hoc differre videntur, quod vas transmutatur, locus autem
non. Unde sicut vas potest dici locus transmutabilis, ita locus
potest dici vas immobile. Et ideo, cum aliquid movetur in aliquo
corpore quod movetur, sicut navis in flumine, utitur isto in quo
movetur magis sicut vase, quam sicut loco continente: quia locus vult
esse immobilis, idest de aptitudine et natura loci est quod sit
immobilis; et propter hoc magis potest dici quod totus fluvius sit
locus navis, quia totus fluvius est immobilis. Sic igitur fluvius
totus inquantum est immobilis, est locus communis. Cum autem locus
proprius sit pars loci communis, oportet accipere proprium locum navis
in aqua fluminis, inquantum habet ordinem ad totum fluvium ut est
immobilis. Est igitur accipere locum navis in aqua fluente, non
secundum hanc aquam quae fluit, sed secundum ordinem vel situm quem
habet haec aqua fluens ad totum fluvium: qui quidem ordo vel situs idem
remanet in aqua succedente. Et ideo licet aqua materialiter
praeterfluat, tamen secundum quod habet rationem loci, prout scilicet
consideratur in tali ordine et situ ad totum fluvium, non mutatur. Et
per hoc similiter accipere debemus quomodo extremitates corporum
mobilium naturalium sint locus, per respectum ad totum corpus
sphaericum caeli, quod habet fixionem et immobilitatem propter
immobilitatem centri et polorum. Sic igitur, licet haec pars aeris
quae continebat, vel haec pars aquae effluat et moveatur inquantum est
haec aqua; tamen secundum quod habet haec aqua rationem loci, scilicet
situs et ordinis ad totum sphaericum caeli, semper manet. Sicut etiam
dicitur idem ignis manere quantum ad formam, licet secundum materiam
varietur consumptis et additis quibusdam lignis.
15. Et per hoc
cessat obiectio quae potest fieri contra hoc quod ponimus locum esse
terminum continentis: quia cum continens sit mobile, et terminus
continentis erit mobilis; et sic aliquod quietum existens, habebit
diversa loca. Sed hoc non sequitur: quia terminus continentis non
erat locus inquantum est haec superficies istius corporis mobilis, sed
secundum ordinem vel situm quem habet in toto immobili. Ex quo patet
quod tota ratio loci in omnibus continentibus est ex primo continente et
locante, scilicet caelo.
16. Deinde cum
dicit: quare terminus continentis etc., concludit ex praemissis
definitionem loci, scilicet quod locus est terminus immobilis
continentis primum. Dicit autem primum, ut designet locum proprium,
et excludat locum communem.
17. Deinde cum
dicit: et propter hoc medium caeli etc., ostendit definitionem esse
bene assignatam, per hoc quod ea quae dicuntur de loco, congruunt
secundum hanc definitionem. Et ponit tria. Quorum primum est, quod
propter hoc quod locus est continens immobile, medium caeli, idest
centrum, et ultimum circularis loci mutationis, idest corporum
circulariter motorum, ultimum dico versus nos, scilicet superficies
orbis lunae, videtur hoc quidem esse sursum, scilicet ultimum
praedictum, illud vero esse deorsum, scilicet medium. Et hoc maxime
proprie videtur dici inter omnia: quia centrum sphaerae semper manet.
Illud autem quod est ultimum in corporibus circulariter motis versus
nos, licet moveatur circulariter, tamen manet inquantum similiter se
habet, idest in eadem elongatione ad nos. Et quia ad propria loca
moventur corpora naturalia, inde est quod levia naturaliter moventur
sursum et gravia deorsum: quia ipsum medium et terminus continens
versus medium, vocatur deorsum; et similiter ipsum ultimum, et quod
est versus ultimum, dicitur esse sursum. Utitur autem tali modo
loquendi, quia terrae, quae est simpliciter gravis, locus est
medium; aquae autem locus est versus medium. Et similiter locus
ignis, qui est simpliciter levis, est ultimum; locus autem aeris est
versus ultimum. Secundum ponit ibi: et propter hoc planum videtur et
cetera. Et dicit quod quia locus est terminus, propter hoc locus
videtur esse sicut quaedam superficies, et sicut quoddam vas
continens: non autem sicut spatium vasis continentis. Tertium ponit
ibi: amplius, simul cum re et cetera. Et dicit quod quia locus est
terminus, propter hoc simul est locus et locatum: quia simul est finis
locati et terminus continentis, qui est locus; quia tangentium ultima
simul sunt. Et secundum hoc etiam intelligitur quod locus aequatur
locato: quia scilicet aequantur secundum extrema.
|
|