|
1. Postquam
philosophus definivit locum, hic ostendit qualiter aliquid sit in
loco. Et circa hoc duo facit: primo ostendit qualiter aliquid
simpliciter sit in loco, et qualiter non; secundo ostendit quomodo
illud quod non est simpliciter in loco, secundum quid in loco sit,
ibi: unde et si aqua fiat et cetera.
2. Concludit ergo
primo ex praemissis, quod cum locus sit terminus continentis,
cuicumque corpori adiacet aliquod corpus continens ipsum exterius, hoc
est in loco simpliciter et per se: cui vero corpori non adiacet aliquod
corpus exterius continens ipsum, minime est in loco. Tale autem
corpus in mundo non est nisi unum, scilicet ultima sphaera, quaecumque
sit illa. Unde secundum hanc determinationem sequitur quod ultima
sphaera non sit in loco.
3. Sed hoc videtur
impossibile: quia ultima sphaera movetur in loco; nihil autem movetur
in loco, quod non sit in loco. Huius igitur dubitationis difficultas
non accidit iis qui tenent sententiam de spatio. Non est enim eis
necesse dicere quod ad hoc quod sphaera ultima sit in loco, quod habeat
corpus continens; sed spatium quod intelligitur penetrare totum mundum
et omnes partes eius, est locus totius mundi et cuiuslibet partium
eius, secundum eos. Sed haec positio est impossibilis: quia vel
oportet dicere quod locus non sit aliquid praeter locatum, vel quod
sint aliquae dimensiones spatii per se existentes, et tamen
subintrantes dimensiones corporum sensibilium: quae sunt impossibilia.
4. Unde Alexander
dixit quod ultima sphaera nullo modo est in loco: non enim omne corpus
de necessitate est in loco, cum locus non cadat in definitione
corporis. Et propter hoc dixit quod ultima sphaera non movetur in
loco, neque secundum totum, neque secundum partes. Sed quia oportet
omnem motum in aliquo genere motus poni, Avicenna eum secutus, dixit
quod motus ultimae sphaerae non est motus in loco, sed motus in situ,
contra Aristotelem, qui dicit in quinto huius, quod motus est tantum
in tribus generibus, scilicet in quantitate, qualitate et ubi. Sed
hoc non potest stare: impossibile est enim quod motus sit per se
loquendo in aliquo genere cuius specierum ratio in indivisibili
consistit. Propter hoc enim in substantia non est motus, quia ratio
cuiuslibet speciei substantiae consistit in indivisibili, eo quod
species substantiae non dicuntur secundum magis et minus: et propter
hoc, cum motus habeat successionem, non producitur in esse forma
substantialis per motum, sed per generationem, quae est terminus
motus. Secus autem est de albedine et similibus, quae participantur
secundum magis et minus. Quaelibet autem species situs habet rationem
in indivisibili consistentem; ita quod si aliquid additur vel
minuitur, non est eadem species situs. Unde impossibile est quod in
genere situs sit motus. Et praeterea, remanet eadem difficultas.
Nam situs, secundum quod ponitur praedicamentum, importat ordinem
partium in loco: licet secundum quod ponitur differentia quantitatis,
non importet nisi ordinem partium in toto. Omne igitur quod movetur
secundum situm, oportet quod moveatur secundum locum.
5. Quidam autem alii
dixerunt, scilicet Avempace, quod aliter assignandus est locus
corpori quod movetur circulariter, et aliter corpori quod movetur motu
recto. Quia enim linea recta est imperfecta, additionem recipiens,
corpus quod movetur motu recto requirit locum exterius continentem:
quia vero linea circularis in seipsa perficitur, corpus quod
circulariter movetur non requirit locum exterius continentem, sed locum
circa quem revolvatur: unde et motus circularis dicitur esse motus
circa medium. Sic igitur dicunt quod superficies convexa sphaerae
contentae, est locus primae sphaerae. Sed hoc est contra
suppositiones communes prius de loco positas: scilicet quod locus sit
continens, et quod locus sit aequalis locato.
6. Et ideo Averroes
dixit quod ultima sphaera est in loco per accidens. Ad cuius
evidentiam considerandum est, quod omne illud quod habet fixionem per
alterum, dicitur esse per accidens in loco, ex hoc quod id per quod
figitur, in loco est; ut patet de clavo infixo navi et de homine
quiescente in navi. Manifestum est autem quod corpora circulariter
mota habent fixionem per immobilitatem centri: unde ultima sphaera
dicitur esse in loco per accidens, inquantum centrum circa quod
revolvitur, habet esse in loco. Quod autem aliae sphaerae inferiores
habent per se locum in quo continentur, hoc accidit, et non est de
necessitate corporis circulariter moti. Sed contra hoc obiicitur
quia, si ultima sphaera sit in loco per accidens, sequitur quod
moveatur in loco per accidens, et sic motus per accidens est prior motu
per se. Sed ad hoc respondetur quod ad motum circularem non requiritur
quod id quod movetur per se circulariter, sit per se in loco:
requiritur autem ad motum rectum. Sed hoc videtur esse contra
definitionem Aristotelis, quam supra posuit, de eo quod est in loco
per accidens. Dixit enim aliqua esse vel moveri in loco per accidens,
ex hoc quod movetur id in quo sunt: non autem dicitur aliquid esse in
loco per accidens, ex hoc quod aliquid quod est omnino extrinsecum ab
ipso, est in loco. Cum igitur centrum sit omnino extrinsecum a
sphaera ultima, ridiculum videtur dicere quod sphaera ultima sit in
loco per accidens ex hoc quod centrum est in loco.
7. Et ideo magis
approbo sententiam Themistii, qui dixit quod ultima sphaera est in
loco per suas partes. Ad cuius evidentiam considerandum est, quod
sicut Aristoteles supra dixit, non quaereretur locus nisi propter
motum, qui demonstrat locum ex hoc quod corpora succedunt sibi in uno
loco. Unde, licet locus non sit de necessitate corporis, est tamen
de necessitate corporis quod movetur secundum locum. Sic igitur alicui
corpori moto localiter, necesse est assignare locum, secundum quod in
illo motu consideratur successio diversorum corporum in eodem loco. In
his igitur quae moventur motu recto, manifestum est quod duo corpora
succedunt sibi in loco secundum totum; quia totum unum corpus dimittit
totum locum, et in ipsum totum subintrat aliud corpus. Unde necesse
est quod corpus quod movetur motu recto, sit in loco secundum se
totum. In motu autem circulari, licet totum fiat in diversis locis
ratione, non tamen totum mutat locum subiecto: semper enim remanet
idem locus subiecto, sed diversificatur ratione tantum, ut in sexto
huius dicetur. Sed partes mutant locum non solum ratione, sed
subiecto. Attenditur ergo in motu circulari successio in eodem loco,
non totorum corporum, sed partium eiusdem corporis. Non igitur
corpori quod movetur circulariter, debetur ex necessitate locus
secundum totum, sed secundum partes.
8. Sed contra hoc
esse videtur quod partes corporis continui non sunt in loco, neque
moventur secundum locum: sed totum movetur, et totum est in loco.
Manifestum est autem quod ultima sphaera est corpus continuum: partes
igitur eius nec sunt in loco, nec moventur secundum locum. Et sic non
videtur verum quod ultimae sphaerae debeatur locus ratione partium.
Sed ad hoc dicendum est quod partes totius continui, licet non sint in
loco in actu, sunt tamen in loco in potentia, secundum quod continuum
est divisibile. Pars enim, si sit divisa, erit in toto sicut in
loco: unde per hunc modum partes continui moventur in loco. Et hoc
maxime apparet in continuis humidis, quae sunt facilis divisionis,
sicut in aqua, cuius partes inveniuntur moveri infra totam aquam. Sic
igitur, quia aliquid dicitur de toto ratione partium, inquantum partes
ultimae sphaerae sunt in loco in potentia, tota ultima sphaera est in
loco per accidens ratione partium: et sic esse in loco sufficit ad
motum circularem.
9. Si quis autem
obiiciat quod id quod est in actu, est prius eo quod est in potentia;
et sic videtur inconveniens quod primus motus localis sit corporis
existentis in loco per partes, quae sunt in potentia in loco: dicendum
est ergo quod hoc optime congruit primo motui. Necesse est enim quod
gradatim ab uno immobili descendatur ad diversitatem quae est in
mobilibus. Minor est autem variatio quae est secundum partes
existentes in loco in potentia, quam quae est secundum tota existentia
in loco in actu. Unde primus motus, qui est circularis, minus habet
de difformitate, et plus retinet de uniformitate, propinquior existens
substantiis immobilibus. Multo autem convenientius est dicere quod
ultima sphaera sit in loco propter partes suas intrinsecas, quam
propter centrum, quod est omnino extra substantiam eius; et magis
consonat opinioni Aristotelis, ut patet inspicienti sequentia, in
quibus philosophus manifestat quomodo caelum sit in loco, ibi: unde et
si aqua fiat et cetera.
10. Circa hoc enim
duo facit: primo enim manifestat quomodo sphaera ultima est in loco;
secundo infert conclusionem ex dictis, ibi: unde movetur circulariter
et cetera. Circa primum tria facit: primo manifestat quod ultima
sphaera est in loco per partes; secundo quomodo partes eius sunt in
loco, ibi: sicut autem dictum est, alia quidem etc.; tertio quomodo
ex partibus competat toti esse in loco, ibi: et alia quidem per se et
cetera.
11. Quia ergo
dixerat quod cui non est aliquod extra continens, non est in loco per
se, concludit quod si aliquod huiusmodi corpus quod non continetur ab
alio, sicut est ultima sphaera, sit aqua (in qua magis apparet quod
dicitur propter facilem divisionem partium), partes eius movebuntur,
inquantum continentur sub invicem, sic quodammodo in loco existentes.
Sed tota aqua quodammodo movebitur, et quodammodo non. Non enim sic
movebitur quod tota simul mutet locum, quasi translata in alium locum
subiecto diversum: sed movebitur circulariter; qui quidem motus
requirit locum partium, et non totius. Et non movebitur sursum et
deorsum, sed circulariter: quaedam autem movebuntur sursum et
deorsum, mutantia locum secundum totum, scilicet corpora rara et
densa, vel gravia et levia.
12. Deinde cum
dicit: sicut autem dictum est etc., ostendit quomodo partes ultimae
sphaerae sunt in loco. Et dicit quod sicut supra dictum est, quaedam
sunt in loco in actu, quaedam secundum potentiam. Unde cum aliquod
sit continuum similium partium, partes eius sunt in loco secundum
potentiam, sicuti est in ultima sphaera: sed quando partes sunt
separatae, et solum contiguae, sicut accidit in collectione lapidum,
tunc partes sunt in loco secundum actum.
13. Deinde cum
dicit: et alia quidem per se sunt etc., ostendit quomodo ex hoc
sequitur totam sphaeram esse in loco. Et dicit quod quaedam sunt per
se in loco, sicut omne corpus quod per se movetur in loco, vel
secundum loci mutationem vel secundum augmentum, ut supra dictum est.
Sed caelum, idest ultima sphaera, non est hoc modo in loco, sicut
dictum est, cum nullum corpus contineat ipsum: sed secundum quod
movetur circulariter, partibus sibi invicem succedentibus, sic et
locus debetur partibus eius in potentia, ut dictum est, inquantum
scilicet una pars eius est habita, idest consequenter se habens, ad
aliam. Quaedam vero secundum accidens sunt in loco, sicut anima et
omnes formae: et hoc etiam modo caelum, idest ultima sphaera, est in
loco, inquantum omnes eius partes sunt in loco, ex eo quod unaquaeque
pars eius continetur sub alia secundum circulationem. In corpore enim
non circulari pars extrema remanet non contenta, sed continens tantum:
sed in corpore circulari quaelibet pars est continens et contenta, in
potentia tamen. Unde ratione omnium partium suarum corpus circulare
est in loco. Et hoc accipit esse per accidens, scilicet per partes,
sicut supra, cum dixit quod partes corporis moventur per accidens in
loco.
14. Deinde cum
dicit: unde movetur circulariter etc., inducit quandam conclusionem
ex praedictis. Quia enim dixerat quod corpus quod circulariter
movetur, non oportet esse in loco secundum totum, sed solum per
accidens, ratione partium, concludit quod corpus supremum movetur
solum circulariter, propter hoc quod ipsum totum non est alicubi; quia
quod est alicubi, ipsum est aliquid, et habet aliquid extra se a quo
continetur; sed extra totum nihil est. Et propter hoc omnia dicuntur
esse in caelo sicut in ultimo continente, quia caelum fortassis est
quod est totum continens. Dicit autem fortassis, quia nondum probatum
est quod extra caelum nihil sit. Non est autem sic intelligendum,
quod ipsum corpus caeli sit locus: sed quaedam superficies ultima eius
versus nos; et est sicut terminus tangens corpora mobilia quae in ipso
sunt. Et propter hoc dicimus quod terra est in aqua, quae est in
aere, qui est in aethere, idest igne, qui est in caelo, quod non est
ulterius in alio.
15. Secundum vero
intentionem Averrois, littera ista aliter exponenda est. Nam
exemplum de aqua quod primo inducit, non est referendum secundum ipsum
ad ultimam sphaeram, sed ad totum universum: quod quidem movetur
inquantum partes eius moventur, quaedam quidem circulariter, ut
corpora caelestia, quaedam vero motu sursum vel deorsum, ut inferiora
corpora. Quod vero postmodum inducitur, quod quaedam sunt in loco
actu, quaedam potentia, non est referendum ad prius dicta, sed
oportet ut propter se dictum accipere. Quia enim dixerat quod quaedam
sunt in loco secundum partes, quaedam secundum totum, consequenter
adiungit quod quaedam sunt in loco secundum actum, quaedam secundum
potentiam: et ulterius, quod quaedam sunt in loco per se, quaedam per
accidens. Ubi notandum est quod caelum secundum ipsum dupliciter
accipitur hic: nam primo caelum accipitur pro universitate corporum,
et maxime caelestium; secundo pro ultima sphaera. Dicit ergo quod per
se sunt in loco, quae moventur secundum locum, sive secundum totum
sive secundum partes, ut caelum, idest universum: per accidens autem
sunt in loco, ut anima et caelum, idest ultima sphaera. Quia oportet
dicere quod omnes partes universi sint aliquo modo in loco, ultima
quidem sphaera per accidens, alia vero corpora per se, inquantum ab
exteriori corpore continentur. Et hoc manifestat usque in finem.
|
|