|
1. Postquam
philosophus ostendit quid sit locus, hic ex definitione data solvit
dubitationes supra positas de loco. Fuerunt autem supra positae sex
rationes ad ostendendum locum non esse; quarum duas praetermittit,
illam scilicet in qua inquirebatur utrum locus esset elementum vel ex
elementis, et iterum illam in qua ostendebatur quod ad nullum genus
causae locus reducatur: non enim a ponentibus locum, sic ponitur quasi
elementum vel causa rerum. Unde facit mentionem solum de quatuor
residuis.
2. Quarum una erat,
quod cum locus non deesset corpori nec corpus loco, videbatur sequi
quod augmentato corpore, augmentetur locus. Sed hoc sequitur si
supponatur quod locus sit spatium quoddam coextensum dimensionibus
corporis, ut intelligatur illud spatium crescere, crescente corpore.
Sed hoc non est necesse secundum definitionem praedictam de loco, quod
sit terminus continentis.
3. Alia ratio fuit,
quod si locus corporis est aliud a corpore, quod etiam locus puncti sit
aliud a puncto: quare non videbatur possibile quod locus sit aliud a
corpore, cum locus puncti non sit aliud a puncto. Sed haec etiam
ratio procedit secundum imaginationem eorum qui opinabantur locum esse
spatium coaequatum dimensionibus corporis: unde oportebat quod cuilibet
dimensioni corporis responderet dimensio spatii, et similiter cuilibet
puncto corporis. Sed hoc non oportet dicere, si ponamus locum esse
terminum continentis.
4. Alia ratio fuit,
quod si locus est aliquid, oportet quod sit corpus, cum habeat tres
dimensiones; et sic sequetur duo corpora esse in eodem loco. Sed
secundum eos qui ponunt locum esse terminum corporis continentis, non
oportet dicere, neque quod duo corpora sint in eodem loco, neque quod
sit aliquod spatium corporeum medium inter extremitates corporis
continentis: sed quod sit ibi quoddam corpus.
5. Item alia ratio
fuit, quod si omne quod est, est in loco, sequetur quod etiam locus
sit in loco. Quae quidem ratio de facili solvitur, supposito quod
locus sit terminus continentis. Manifestum est enim secundum hoc,
quod locus est in aliquo, scilicet in corpore continente; non tamen
sicut in loco, sed sicut terminus in aliqua re finita, ut punctum in
linea et superficies in corpore. Non enim necessarium est quod omne
quod est, sit in aliquo sicut in loco; sed hoc necesse est solum de
corpore mobili: motus enim induxit ad distinguendum inter locatum et
locum.
6. Deinde cum
dicit: et fertur igitur in sui etc., assignat ex praedicta
definitione rationem proprietatum loci. Et primo quantum ad hoc, quod
corpus naturaliter fertur ad proprium locum; secundo quantum ad hoc,
quod corpus naturaliter quiescit in suo loco, ibi: et manet igitur
natura et cetera. Dicit ergo primo, quod si ponatur locus esse
terminus continentis, rationabiliter assignari potest causa, quare
unumquodque corpus feratur ad proprium locum: quia illud corpus
continens, ad quod consequenter se habet corpus contentum et locatum,
et quod ab eo tangitur terminis simul existentibus, et hoc non per
violentiam, est proximum ei secundum naturam. Ordo enim situs in
partibus universi attenditur secundum ordinem naturae. Nam corpus
caeleste, quod est supremum, est nobilissimum: post quod inter alia
corpora secundum nobilitatem naturae est ignis; et sic deinceps usque
ad terram. Unde manifestum est quod corpus inferius, quod se habet
consequenter secundum situm ad corpus superius, est proximum sibi in
ordine naturae. Et ideo addit non vi, ut ostendat naturalem ordinem
situs, cui respondet ordo naturarum, et excludat ordinem situs
violentum, sicut aliquando per violentiam corpus terrestre est super
aerem vel aquam. Et huiusmodi duo corpora se consequentia in naturali
ordine situs, et in ordine naturarum simul apta nata esse, sunt
impassibilia: idest, cum continuantur ad invicem et fiunt unum, ad
quod aptitudinem habent propter propinquitatem naturae, tunc sunt
impassibilia. Sed dum tanguntur distincta existentia, propter
contrarietatem qualitatum activarum et passivarum, sunt activa et
passiva ad invicem. Sic igitur proximitas naturae, quae est inter
corpus continens et contentum, est causa quare corpus naturaliter
movetur ad suum locum: quia oportet quod gradus naturalium locorum
respondeat gradui naturarum, ut dictum est. Sed haec ratio non potest
assignari si ponatur locus esse spatium: quia in dimensionibus spatii
separatis nullus ordo naturae considerari potest.
7. Deinde cum
dicit: et manet igitur natura etc., assignat causam quare corpora
naturaliter quiescant in suis locis. Et dicit quod hoc accidit
rationabiliter, si ponamus locum esse terminum corporis continentis:
quia secundum hoc corpus locatum se habet ad corpus continens sicut
quaedam pars ad totum, divisa tamen. Et hoc manifestius apparet in
corporibus quae sunt facilis divisionis, sicut est aer vel aqua: horum
enim partes possunt moveri ab aliquo in toto, sicut locatum movetur in
loco. Et hoc etiam non solum verum est secundum figuram continendi
unum sub alio, sed etiam secundum proprietatem naturae. Aer enim se
habet ad aquam ut totum, quia aqua est ut materia, aer autem ut
forma; nam aqua est quasi materia aeris, et aer est sicut forma eius.
Quod ex hoc apparet, quia aqua est in potentia ad aerem simpliciter.
Sed verum est quod etiam aer est quodam alio modo in potentia ad
aquam, ut determinabitur posterius in libro de generatione: sed ad
praesens tempus necesse est hoc accipere ad ostensionem propositi. Sed
hic non declaratur per certitudinem, sed in libro de generatione
declarabitur certius. Ibi enim dicetur quod cum ex aqua generatur
aer, est corruptio secundum quid, et generatio simpliciter, propter
hoc quod perfectior forma introducitur, et imperfectior abiicitur.
Cum autem ex aere generatur aqua, est corruptio simpliciter et
generatio secundum quid, quia perfectior forma abiicitur, et
imperfectior introducitur. Sic igitur aqua simpliciter est in potentia
ad aerem, sicut imperfectum ad perfectum: aer autem est in potentia ad
aquam, sicut perfectum ad imperfectum. Unde aer se habet ut forma et
ut totum, quod habet rationem formae: aqua vero se habet ut materia et
ut pars, quae pertinet ad rationem materiae. Quamvis igitur idem sit
et materia et actus, quia aqua in se continet utrumque; sed tamen hoc
quidem est in potentia proprie loquendo, scilicet aqua, sicut
imperfectum: illud vero, scilicet aer, in actu ut perfectum. Unde
habebit se aqua ad aerem quodammodo sicut pars ad totum. Et ideo his,
scilicet aeri et aquae, cum sint duo distincta, inest tactus: sed cum
ex utrisque fit unum, uno transeunte in naturam alterius, tunc fit
copulatio, idest continuatio. Sicut igitur pars naturaliter quiescit
in toto, ita et naturaliter corpus quiescit in suo loco naturali.
Considerandum tamen est quod philosophus hic loquitur de corporibus
secundum formas substantiales, quas habent ex influentia corporis
caelestis, quod est primus locus, et dans virtutem locativam omnibus
aliis corporibus: secundum autem qualitates activas et passivas est
contrarietas inter elementa, et unum est corruptivum alterius. Ultimo
autem epilogando concludit, quod dictum est de loco et quod est et quid
est.
|
|