|
1. Postquam
philosophus determinavit de loco, hic determinat de vacuo. Et circa
hoc duo facit: primo manifestat suam intentionem; secundo prosequitur
propositum, ibi: alii quidem igitur et cetera. Circa primum duo
facit: primo ostendit quod ad philosophum naturalem pertinet
determinare de vacuo; secundo ostendit quo ordine de vacuo
determinandum sit, ibi: incipere autem et cetera. Dicit ergo primo,
quod sicut ad philosophum naturalem pertinet determinare de loco an sit
et quid sit, ita et de vacuo: quia per similes rationes aliqui
crediderunt et discrediderunt esse locum et vacuum. Illi enim qui
dicunt esse vacuum, ponunt ipsum ut quemdam locum et quoddam vas: quod
quidem vas vel locus videtur esse plenum, cum habet intra se aliquam
molem alicuius corporis; sed quando non habet, dicitur esse vacuum:
ac si idem subiecto sit locus et vacuum et plenum, sed differant solum
secundum rationem.
2. Deinde cum
dicit: incipere autem oportet etc., ostendit quo ordine determinandum
sit de vacuo. Et dicit quod oportet incipere ab hoc, quod ponamus
rationes eorum qui dicunt vacuum esse; et iterum eorum qui dicunt
vacuum non esse; et iterum communes opiniones de vacuo, quid scilicet
ad rationem vacui pertineat.
3. Deinde cum
dicit: alii quidem igitur tentantes monstrare etc., prosequitur quod
dictum est. Et primo praemittit ea quae sunt necessaria ad inquirendum
veritatem de vacuo; secundo incipit inquirere veritatem, ibi: quoniam
autem non est et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit rationes
ponentium et negantium esse vacuum; secundo ponit communem opinionem de
vacuo, ostendens quid sit de ratione vacui, ibi: ad quale autem et
cetera. Circa primum duo facit: primo ponit rationem negantium esse
vacuum; secundo rationes affirmantium, ibi: sed affirmantes et
cetera.
4. Dicit ergo
primo, quod aliqui antiquorum philosophorum, volentes monstrare non
esse vacuum, in hoc peccaverunt, quod non arguebant contra rationem
ponentium esse vacuum. Non enim ostendebant non esse vacuum, sed
inducebant rationes suas ad ostendendum quod plenum aere non est
vacuum, ut patet de Anaxagora et aliis similiter argumentantibus, qui
ad destruendum vacuum volebant demonstrare quod aer sit aliquid: et
ita, cum vacuum sit in quo nihil est, sequitur quod plenum aere non
sit vacuum. Quod autem aer sit aliquid, demonstrabant, litigantes
cum suis adversariis, per utres; qui cum sint inflati, possunt
aliquod pondus sustinere: quod non esset, nisi aer esset aliquid. Et
sic demonstrant quod aer est fortis. Et etiam per hoc quod accipiunt
aerem in clepsydris, idest in vasis furantibus aquam: in quibus cum
attractione aeris attrahitur aqua, vel etiam impeditur introitus
aquae, nisi exeat aer. Patet igitur quod isti non obiiciunt ad
positionem: quia omnes ponentes esse vacuum, volunt esse vacuum
spatium, in quo nullum corpus sensibile est: propter hoc quod omne
quod est, opinantur esse corpus sensibile, et sic ubi non est corpus
sensibile, credunt nihil esse. Unde cum aer sit corpus modicum
sensibile, opinantur quod ubi non est nisi aer, sit vacuum.
5. Ad destruendum
igitur eorum positionem, non sufficit ostendere quod aer sit aliquid:
sed oportet ostendere quod non sit aliquod spatium sine corpore
sensibili. Quod quidem dupliciter aliqui ponebant esse vacuum: uno
modo sicut separatum a corporibus, ut si diceremus spatium quod est
infra extremitates alicuius domus, esse vacuum; alio modo sicut actu
existens inter corpora, quod distinguit corpora ab invicem ut non sint
continua, ut dixerunt Democritus et Leucippus et multi aliorum
naturalium philosophorum. Imaginabantur enim quod si totum ens esset
continuum, omnia essent unum: non enim esset assignare quare magis
distinguerentur corpora plus hic quam ibi. Unde inter omnia corpora
distincta, ponebant interesse aliquod spatium vacuum, in quo nullum
ens esset. Et quia Democritus ponebat corpora componi ex multis
corporibus indivisibilibus, ponebat in intermedio illorum corporum
indivisibilium esse quasdam vacuitates, quas dicebat poros; et sic
omnia corpora dicebat componi ex pleno et vacuo. Vel si etiam totum
corpus mundi sit continuum, et non sit inter partes universi aliqua
vacuitas, ponebant tamen vacuum esse extra totum mundum. Manifestum
est igitur quod praedicti philosophi volentes destruere vacuum, non
inducebant rationem ad quaestionem secundum positionem aliorum.
Debuissent enim ostendere quod nullo illorum modorum sit vacuum.
6. Deinde cum
dicit: sed affirmantes esse etc., ponit rationes ponentium esse
vacuum. Et primo eorum qui locuti sunt de vacuo naturaliter; secundo
eorum qui locuti sunt non naturaliter, ibi: esse autem affirmaverunt
et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit rationem eorum qui
ponebant vacuum esse quoddam spatium a corporibus separatum; secundo
eorum qui ponebant vacuum in corporibus, ibi: alio vero modo et
cetera. Circa primum duo facit: primo ponit rationem ponentium esse
vacuum; secundo ponit quomodo Melissus e converso illa ratione
utebatur, ibi: Melissus quidem igitur et cetera.
7. Dicit ergo
primo, quod illi qui affirmabant vacuum esse, magis inducebant
rationes ad propositum. Quarum una erat, quod motus secundum locum,
qui est loci mutatio et augmentatio, ut supra dictum est, non esset si
vacuum non esset. Quod sic ostendebant. Si enim aliquid movetur
secundum locum, non potest moveri in plenum; quia locus plenus uno
corpore, non potest recipere aliud. Quia si reciperet, sequeretur
duo corpora esse in eodem loco; et eadem ratione sequeretur de
quocumque: non enim potest assignari differentia quare duo corpora sint
in eodem loco et non plura. Et si hoc contingit, scilicet quod
quotcumque corpora sint in eodem loco, sequetur quod parvissimus locus
possit recipere maximum corpus; quia multa parva constituunt unum
magnum. Unde si multa parva aequalia sint in uno loco, et multa
inaequalia. Sic ergo probata hac conditionali, quod si motus est,
vacuum est, arguebant a positione antecedentis: motus est; ergo
vacuum est.
8. Deinde cum
dicit: Melissus quidem igitur etc., ostendit quod Melissus,
supposita eadem conditionali, argumentabatur e contra a destructione
consequentis: quia si motus est, vacuum est; sed vacuum non est;
ergo motus non est: ergo totum ens est immobile. Iste est igitur unus
modus quo aliqui probabant vacuum esse quasi separatum.
9. Deinde cum
dicit: alio vero modo, quia videntur etc., ponit tres rationes
ponentium vacuum esse in corporibus. Quarum prima est ex his quae
condensantur. Videntur enim eorum quae inspissantur, partes coire vel
convenire in invicem, et se invicem calcare et comprimere, ita quod
sicut fertur, dolia tantum de vino recipiunt cum utribus, quantum
etiam sine utribus, et praecipue si utres sint subtiles; propter hoc
quod vinum in utribus condensari videtur. Hanc autem condensationem
fieri existimabant ac si densato corpore, partes subintrarent in
quasdam vacuitates.
10. Secundam
rationem ponit ibi: amplius autem et augmentum etc.: quae sumitur ex
augmento. Augentur enim corpora per alimentum, quod corpus quoddam
est. Duo autem corpora non possunt esse in eodem loco; ergo oportet
esse aliquas vacuitates in corpore augmentato, in quibus recipiatur
alimentum. Et sic necesse est esse vacuum ad hoc quod recipiatur
alimentum.
11. Tertiam
rationem ponit ibi: testimonium autem et cetera. Quae sumitur ex vase
pleno cinere, quod tantum recipit de aqua, quantum si esset vacuum:
quod non esset nisi essent aliquae vacuitates inter partes cineris.
12. Deinde cum
dicit: esse autem affirmaverunt etc., ponit opiniones non naturalium
de vacuo. Et dicit quod etiam Pythagorici affirmaverunt esse vacuum:
quod quidem ingrediebatur infra partes mundi a caelo, propter vacuum
infinitum, quod ponebant esse extra caelum quasi quendam aerem vel
spiritum infinitum: ut sicut ille qui respirat, dividit suo flatu
aliqua faciliter divisibilia, ut aquam aut huiusmodi, ita ex aliquo
quasi respirante, ingrederetur distinctio in res; quam non
intelligebant fieri nisi per vacuum, sicut de Democrito dictum est:
ac si vacuum nihil esset aliud quam distinctio rerum. Et quia prima
distinctio et pluralitas invenitur in numeris, ideo vacuum primo
ponebant in numeris: ut per naturam vacui una unitas distingueretur ab
alia, ne numerus sit continuus, sed habeat naturam discretam. Sed
quia isti quasi aequivoce loquebantur de vacuo, appellantes rerum
distinctionem vacuum, propter hoc infra de hac opinione non
prosequitur. Ultimo autem quasi epilogando concludit, dictum esse
propter quid quidam dicunt esse vacuum, et quidam non dicunt.
|
|