|
1. Postquam
philosophus determinavit de motu et de his quae consequuntur motum in
communi, hic iam accedit ad dividendum motum. Et dividitur in partes
duas. In prima agit de divisione motus secundum quod dividitur in
species; in secunda de divisione motus in partes quantitativas, et hoc
in sexto libro, ibi: si autem est continuum et cetera. Prima autem
pars dividitur in duas. In prima agit de divisione motus in suas
species; in secunda agit de unitate et oppositione motus, ibi: post
haec autem dicamus quid est simul et cetera. Prima dividitur in duas.
In prima distinguit motum per se a motu per accidens; in secunda
dividit motum per se in suas species, ibi: quoniam autem omnis mutatio
et cetera. Prima dividitur in duas. In prima distinguit motum per se
a motu per accidens; in secunda praetermittendum docet motum per
accidens, et determinandum esse de motu per se, ibi: secundum quidem
igitur accidens et cetera. Circa primum duo facit: primo distinguit
motum per se a motu per accidens; secundo epilogat praedicta, ibi:
quomodo quidem et cetera. Distinguit autem in prima parte motum per se
a motu per accidens, tripliciter: primo quidem ex parte mobilis;
secundo ex parte moventis, ibi: est autem et in movente etc.; tertio
ex parte termini, ibi: quoniam autem est aliquid et cetera.
2. Dicit ergo primo
quod omne transmutans, idest transmutatum, tribus modis dicitur
transmutari. Uno enim modo dicitur aliquid transmutari per accidens,
sicut cum dicimus musicum ambulare, quoniam hic homo, cui accidit esse
musicum, ambulat. Alio modo dicitur aliquid transmutari simpliciter,
quia aliqua pars eius mutatur, sicut omnia quae dicuntur mutari
secundum partes. Et ponit exemplum in motu alterationis: dicitur enim
sanari corpus animalis, quia sanatur oculus aut thorax, idest pectus,
quae sunt partes totius corporis. Tertio modo dicitur aliquid moveri,
quod neque secundum accidens movetur, neque secundum partem, sed ex eo
quod ipsum movetur primo et per se; ut per hoc quod dicit primo,
excludatur motus secundum partem; per id quod dicit secundum se,
excludatur motus per accidens. Hoc autem per se mobile variatur
secundum diversas species motus; sicut alterabile est mobile secundum
alterationem, et augmentabile secundum augmentum. Et iterum in specie
alterationis differt sanabile, quod movetur secundum sanationem, et
calefactibile, quod movetur secundum calefactionem.
3. Deinde cum
dicit: est autem et in movente etc., distinguit motum per se a motu
per accidens ex parte moventis. Et dicit quod similiter praedicta
distinctio, quae posita est ex parte mobilis, potest attendi in
movente. Tripliciter enim dicitur aliquid movere. Uno modo per
accidens, sicut musicus aedificat. Alio modo secundum partem,
inquantum aliqua pars eius movet, sicut homo dicitur percutere quia
manus eius percutit. Tertio modo dicitur aliquid movere primo et per
se, sicut medicus sanat.
4. Deinde cum
dicit: quoniam autem est aliquid etc., procedit ad dividendum motum
eodem modo ex parte termini. Et primo praemittit quaedam praeambula;
secundo ponit divisionem, ibi: est autem et in illis et cetera.
Circa primum tria facit: primo ponit quot requirantur ad motum;
secundo comparat ea ad invicem, ibi: alterum enim est quod etc.,
tertio solvit quandam dubitationem, ibi: quid quidem igitur et
cetera. Dicit ergo primo quod ad motum requiruntur quinque. Primo
requiritur primum movens, a quo scilicet est principium motus.
Secundo requiritur mobile quod movetur. Tertio, tempus in quo est
motus. Et praeter ista tria requiruntur duo termini; unus scilicet ex
quo incipit motus; et alius in quem motus procedit: omnis enim motus
est a quodam in quiddam.
5. Deinde cum
dicit: alterum enim etc., comparat praemissa ad invicem. Et primo
mobile ad duos terminos motus; secundo duos terminos motus ad invicem,
ibi: magis autem in quod et cetera. Dicit ergo primo quod id quod
primo et per se movetur, alterum est a termino in quem tendit motus,
et a termino a quo motus incipit; sicut patet in istis tribus,
lignum, calidum et frigidum. In motu enim calefactionis, lignum
quidem est subiectum mobile, aliud vero, scilicet calidum, est
terminus ad quem, aliud autem, scilicet frigidum, est terminus a
quo. Dicit autem id quod movetur primum esse alterum ab utroque
termino, quia nihil prohibet id quod movetur per accidens, esse
alterum terminorum: subiectum enim, ut lignum, est id quod calefit
per se; privatio vero et contrarium, ut frigidum, est quod calefit
per accidens, ut in primo dictum est. Quod autem mobile sit alterum
ab utroque termino, consequenter probat per hoc quod motus est in
subiecto, sicut in ligno; non autem est in altero terminorum, neque
in specie albi neque in specie nigri. Et hoc patet per hoc, quod
illud in quo est motus, movetur: terminus autem motus neque movet
neque movetur: sive terminus motus sit species, idest qualitas, ut in
alteratione: sive sit locus, ut in motu locali; sive sit quantum, ut
in motu augmenti et decrementi. Sed movens movet subiectum quod
movetur, in quod movetur, idest in terminum ad quem. Quia ergo motus
est in subiecto quod movetur, non autem in termino, manifestum est
quod subiectum mobile est aliud a termino motus.
6. Deinde cum
dicit: magis autem in quod etc., comparat utrumque terminorum ad
invicem. Et dicit quod mutatio magis denominatur a termino ad quem,
quam a termino a quo: sicut corruptio dicitur mutatio in non esse,
quamvis illud quod corrumpitur mutetur ex esse; e contrario generatio
est mutatio in esse, quamvis incipiat a non esse. Nomen autem
generationis ad esse pertinet, corruptionis vero ad non esse. Huius
autem ratio est, quia per mutationem aufertur terminus a quo, et
acquiritur terminus ad quem: unde motus videtur repugnare termino a
quo, et convenientiam habere cum termino ad quem; et propter hoc ab eo
denominatur.
7. Deinde cum
dicit: quid quidem igitur motus sit etc., solvit quandam
dubitationem. Et circa hoc tria facit. Primo praemittit duo quae ex
praemissis sunt manifesta: quorum primum est quod in tertio dictum est
quid sit motus; secundum est quod in praecedentibus immediate dictum
est, quod species, idest qualitas, et locus et quaecumque passiones,
idest passibiles qualitates, quae sunt termini motus, non moventur,
cum in eis non sit motus, ut dictum est; ut patet in scientia, quae
est quaedam species, et calore, qui est quaedam passio vel passibilis
qualitas. Secundo ibi: et dubitabit aliquis etc., ponit tertium,
de quo est dubitatio. Et dicit quod aliquis dubitare potest, utrum
passiones, idest passibiles qualitates, ut calor et frigus et albedo
et nigredo, ex quo non moventur, sint quidam motus. Tertio ibi:
erit enim ad motum etc., ducit ad inconveniens, si hoc ponatur. Cum
enim albedo sit terminus in quem est motus, si albedo sit motus,
sequitur quod motus sit terminus motus, quod non potest esse, ut infra
probabitur. Et ex hoc determinat veritatem, et dicit quod albedo non
est motus, sed albatio. Addit autem fortassis, quia nondum probavit
quod motus non terminetur in motum.
8. Deinde cum
dicit: est autem et in illis etc., ex quo termini motus sunt aliud a
mobili et a movente, ut ostensum est, ostendit quod praeter divisionem
motus, quae accipitur ex parte moventis et mobilis, dividitur tertio
motus ex parte termini. Et quia terminus ad quem magis denominat motum
quam terminus a quo, ut dictum est, accipit divisionem motus non ex
parte termini a quo, sed ex parte termini ad quem. Et dicit quod
etiam ex parte illorum, scilicet terminorum, potest accipi in motu
aliquid quod est per accidens, et aliquid quod est secundum partem et
secundum aliud, et aliquid quod est primo et non secundum aliud. Per
accidens quidem, sicut si dicatur de eo quod fit album, quod mutatur
in id quod intelligitur vel cognoscitur ab aliquo, erit hoc per
accidens: accidit enim colori albo quod intelligatur. Si autem
dicatur de eo quod fit album, quod mutetur in colorem, hoc erit
secundum partem: dicitur enim mutari in colorem, quia mutatur in
albedinem, quae est pars coloris. Et simile est si dicam de aliquo
qui vadit Athenas, quod vadit in Europam; quia Athenae sunt pars
Europae. Si autem dicatur de eo quod fit album, quod mutatur in
album colorem, hoc erit primo et per se. Non autem dividit motum ex
parte temporis, quod videbatur residuum: quia tempus comparatur ad
motum ut mensura extrinseca.
9. Deinde cum
dicit: quomodo quidem igitur per se etc., epilogat quod dixerat: et
dicit quod manifestum est, quomodo aliquid per se movetur, et quomodo
secundum accidens, et quomodo secundum aliquid aliud, idest secundum
partem; et iterum, quomodo hoc quod dico primo et per se, invenitur
tam in movente quam in mobili. Dictum est enim quid est movens primo
et per se, et quid est quod movetur primo et per se. Et iterum dictum
est quod motus non est in specie, idest in qualitate, quae est
terminus motus; sed est in eo quod movetur, sive in mobili secundum
actum, quod idem est.
10. Deinde cum
dicit: secundum quidem igitur accidens etc., ostendit de quo motu sit
agendum. Et primo ostendit propositum; secundo manifestat quoddam
quod dixerat, ibi: ex medio autem et cetera. Dicit ergo primo quod
mutatio quae est per accidens, dimittenda est: sive per accidens
accipiatur ex parte moventis, sive ex parte mobilis, sive ex parte
termini. Et hoc ideo quia motus per accidens est indeterminatus: est
enim in omnibus sicut in terminis, et in omni tempore, et omnium
subiectorum vel moventium; quia uni infinita possunt accidere. Sed
mutatio quae non est secundum accidens, non est in omnibus; sed est
tantum in contrariis et mediis, quantum ad motum qui est in
quantitate, qualitate et ubi; et in contradictione, quantum ad
generationem et corruptionem, quorum termini sunt esse et non esse: et
hoc patet per inductionem. Sub arte autem non cadunt nisi ea quae sunt
determinata; nam infinitorum non est ars.
11. Deinde cum
dicit: ex medio autem mutatur etc., manifestat quoddam quod dixerat,
scilicet quod motus sit in mediis. Et dicit quod contingit mutari ex
medio ad utrumque extremorum et e converso, inquantum scilicet possumus
uti medio ut contrario respectu utriusque extremi. Medium enim
inquantum habet convenientiam cum utroque extremorum, est quodammodo
utrumque eorum; et ideo potest dici hoc ad illud, et illud ad hoc:
sicut si dicam quod media vox inter gravem et acutam est gravis ad
ultimam, idest per comparationem ad acutam, et subtilis, idest
acuta, per comparationem ad extremam, idest ad gravem; et fuscum est
album per comparationem ad nigrum, et e converso.
|
|