|
1. Postquam
philosophus determinavit de contrarietate motuum et quietum, hic movet
quasdam dubitationes circa praemissa. Et circa hoc duo facit: primo
ponit dubitationes et solvit eas; secundo manifestat quaedam, quae in
illis dubitationibus possent esse dubia, ibi: dubitabit autem quis et
cetera. Prima pars dividitur in tres, secundum tres dubitationes quas
movet; et patent partes in littera. Circa primum duo facit: primo
movet dubitationem; secundo solvit, ibi: at si est quod violentia fit
et cetera.
2. Movet ergo
primo dubitationem, quare in genere motus localis inveniuntur quidam
motus et quaedam quietes secundum naturam, et quaedam extra naturam,
et in aliis generibus hoc non invenitur: puta quod una alteratio sit
secundum naturam, et alia extra naturam; quia non videtur magis esse
sanatio secundum naturam vel extra naturam, quam aegrotatio, cum
utrumque procedat a principio naturali intrinseco. Et similiter est in
dealbatione et denigratione, et in augmento et decremento: quia neque
isti duo motus sic contrariantur ad invicem, ut unus sit secundum
naturam et alter extra naturam, cum utrumque naturaliter proveniat.
Neque augmentum sic contrariatur augmento, ut quoddam sit secundum
naturam et quoddam extra naturam. Et eadem ratio est de generatione et
corruptione: non enim potest dici quod generatio sit secundum naturam
et corruptio extra naturam; quia senescere, quod est via in
corruptionem, accidit secundum naturam. Neque etiam videmus quod una
generatio sit secundum naturam et alia extra naturam.
3. Videtur autem
quod hic dicitur esse contrarium ei, quod dicitur in II de caelo,
quod senium, et omnis defectus et corruptio est contra naturam. Sed
dicendum est, quod senium et corruptio et decrementum est quodammodo
contra naturam, et quodammodo secundum naturam. Si enim consideretur
propria natura alicuius rei, quae dicitur natura particularis,
manifestum est quod omnis corruptio et defectus et decrementum est
contra naturam: quia uniuscuiusque natura intendit conservationem
proprii subiecti; contrarium autem accidit ex defectu seu debilitate
naturae. Si autem consideretur natura in universali, tunc omnia
huiusmodi proveniunt ex aliquo principio naturali intrinseco, sicut
corruptio animalis ex contrarietate calidi et frigidi; et eadem ratio
est in aliis.
4. Deinde cum
dicit: at si est quod violentia etc., solvit propositam quaestionem
per interemptionem. Et circa hoc duo facit: primo ostendit quod in
quolibet genere motus invenitur secundum naturam et extra naturam;
secundo ostendit quomodo haec duo in motibus et quietibus
contrarientur, ibi: omnino quidem et cetera. Circa primum duo
facit: primo determinat veritatem; secundo removet obiectionem, ibi:
erunt igitur corruptiones et cetera. Dicit ergo primo, quod cum illud
quod fit ex violentia, sit extra naturam (quia violentum est cuius
principium est extra, nihil conferente vim passo; naturale autem est,
cuius principium est intra), sequitur quod corruptio violenta sit
corruptioni naturali contraria, sicut corruptio extra naturam ei quae
est secundum naturam. Et per eandem rationem concludit quod quaedam
generationes sunt violentae, et non fatatae, idest non procedentes
secundum ordinem naturalium causarum (quia ipse ordo causarum
naturalium fatum dici potest), sicut patet cum aliquis facit nasci
rosas aut aliquos fructus per aliqua artificia, temporibus non suis;
et similiter etiam aliquo artificio procuratur generatio ranarum, aut
aliquorum huiusmodi naturalium. Unde cum hae generationes sint
violentae, per consequens sunt extra naturam, quibus contrariantur
generationes quae sunt secundum naturam. Idem etiam ostendit
consequenter in augmento et decremento. Sunt enim quaedam augmenta
violenta et extra naturam; sicut patet in illis qui velocius debito ad
pubertatem perveniunt, propter teneritudinem vel propter alimentum,
idest propter hoc, quod delitiose et abundanti alimento nutriuntur.
Idem etiam apparet in augmento tritici: quandoque enim frumenta
augentur innaturaliter propter abundantiam humorum, et non
constringuntur, ut sint spissa et solida, per debitam digestionem.
Et similiter apparet in alterationibus. Sunt enim quaedam
alterationes violentae, et quaedam naturales, ut patet maxime in
sanatione. Quidam enim dimittuntur a febribus, non in criticis
diebus; et isti alterantur extra naturam: alii vero in criticis
diebus; et isti alterantur secundum naturam.
5. Deinde cum
dicit: erunt igitur corruptiones etc., obiicit contra praedicta.
Cum enim id quod est extra naturam, contrarietur ei quod est secundum
naturam, si inveniatur quaedam generatio secundum naturam et quaedam
contra naturam, et corruptio similiter, sequetur quod corruptiones
sint contrariae ad invicem, et non generationi: quia unum non potest
esse duobus contrarium. Et hoc solvit, dicens quod nihil prohibet
generationem generationi esse contrariam, et corruptionem corruptioni.
Sic enim verum est hoc, etiam remota contrarietate eius quod est
secundum naturam et eius quod est extra naturam: quia si est quaedam
generatio et corruptio dulcis, et alia tristis, oportet generationem
generationi esse contrariam, et corruptionem corruptioni. Dicitur
autem generatio et corruptio dulcis, quando ex minus nobili corrupto,
generatur magis nobile, sicut si ex aere corrupto generetur ignis;
generatio autem et corruptio tristis, quando ex magis nobili corrupto,
generatur minus nobile, ut si ex igne generetur aer. Non tamen
sequitur, si corruptio opponitur corruptioni, quod non opponatur
generationi: quia corruptio opponitur generationi secundum rationem sui
generis; corruptio autem corruptioni, secundum rationem propriae
speciei: sicut avaritia contrariatur largitati secundum contrarietatem
vitii ad virtutem, prodigalitati vero secundum propriae speciei
rationem. Et hoc est quod concludit, quod corruptio non est contraria
corruptioni simpliciter, idest in universali: sed corruptionum haec
quidem est talis, illa vero talis, idest violenta et extra naturam,
vel dulcis et tristis.
6. Deinde cum
dicit: omnino quidem igitur contrarii etc., ostendit quomodo sit
contrarietas in motu et quiete per id quod est extra naturam et secundum
naturam. Et dicit quod non solum generatio est contraria generationi
et corruptioni per id quod est secundum naturam et extra naturam, sed
etiam universaliter motus et quietes sunt hoc modo contrarii. Sicut
motus qui est sursum, est contrarius motui qui est deorsum (quia
sursum et deorsum sunt contrarietates loci), et uterque istorum motuum
est naturalis alicui corporum; ignis enim naturaliter fertur sursum,
terra vero deorsum. Et iterum utriusque horum motuum est accipere
contrarias differentias has, scilicet quod est secundum naturam et
extra naturam. Et hoc est quod dicit, et contrariae ipsorum,
scilicet motuum differentiae sunt. Vel potest intelligi quod ipsorum
corporum quae moventur, sunt contrariae differentiae motuum, scilicet
secundum naturam et extra naturam: motus enim sursum est quidem
naturalis igni, sed moveri deorsum est ei extra naturam. Et sic patet
quod motus qui est secundum naturam, est contrarius ei qui est extra
naturam. Et similiter est de quietibus. Quia quies quae est sursum,
est contraria motui qui est de sursum in deorsum. Sed illa quies est
terrae innaturalis: sed motus qui est deorsum est ei secundum naturam.
Unde patet secundum praemissa, quod quies quae est extra naturam, est
contraria motui naturali eiusdem corporis: quia etiam in eodem corpore
motus sic contrariantur ad invicem, quod scilicet motus naturalis unius
corporis est contrarius motui non naturali eiusdem corporis. Et sic
est etiam de quiete: quia alia quietum contrariarum erit secundum
naturam, ut sursum igni et deorsum terrae; alia vero extra naturam,
ut deorsum igni, sursum terrae.
7. Deinde cum
dicit: habet autem dubitationem etc., movet secundam dubitationem:
utrum scilicet omnis quietis, quae non semper fuit, sit aliqua
generatio, et generatio quietis vocatur stare; ut per stare non
intelligamus idem quod quiescere, sed stare sit idem quod pervenire ad
quietem; quod forte in Graeco magis proprie sonat. Et videtur
determinare in partem negativam per duas rationes. Quarum prima est,
quod si omnis quietis quae non semper fuit, est generatio, sequetur
quod quietis quae est extra naturam (sicut quando terra quiescit
sursum), sit aliqua generatio. Quies autem generari non potest nisi
per motum praecedentem: motus autem praecedens quietem innaturalem est
violentus. Sic ergo sequitur quod cum terra per violentiam ferebatur
sursum, quod tunc stetit, idest quod tunc generabatur eius quies.
Sed hoc non potest esse, quia semper quod stat videtur ferri
velocius, idest dum generatur quies per motum, semper quanto magis
appropinquat ad quietem, tanto est motus velocior. Cum enim res
generata sit perfectio generationis; unumquodque autem quanto est
propinquius suae perfectioni, tanto est virtuosius et intensius;
sequitur quod motus per quem generatur quies, tanto sit velocior,
quanto magis appropinquat ad quietem, ut apparet manifeste in motibus
naturalibus. Sed in his quae moventur per violentiam, accidit
contrarium: quia semper invenitur remissior, quanto magis appropinquat
ad quietem. Non ergo quies violenta habet generationem. Et hoc est
quod dicit, quod erit aliquid quiescens violente, sed non factum
quiescens, idest absque hoc quod sua quies generetur.
8. Secundam
rationem ponit ibi: amplius videtur ipsum stare etc., quae talis
est: quia stare, idest generari quietem, aut omnino est idem cum motu
naturali quo aliquid fertur in proprium locum, aut simul cum eo
accidit. Et manifestum est quod sunt idem subiecto, sed differunt
ratione. Terminus enim motus naturalis est esse in loco naturali:
esse autem in loco naturali et quiescere in eo, sunt idem subiecto:
unde et motus naturalis et generatio quietis sunt idem subiecto, sed
differunt ratione tantum. Manifestum est autem quod quies violenta non
generatur per motum naturalem: ergo quies violenta non habet
stationem, seu generationem.
9. Deinde cum
dicit: habet autem dubitationem si contraria etc., movet tertiam
quaestionem de hoc quod supra dictum est, quod quies quae est in aliquo
termino, contrariatur motui quo receditur ab illo termino. Sed hoc
videtur esse falsum: quia cum aliquis moveatur ex hoc termino sicut ex
loco, aut abiiciatur ille terminus, sicut qualitas vel quantitas,
adhuc dum movetur, videtur habere illud quod abiectum est vel
derelictum. Non enim subito deserit aliquid totum locum, sed
successive; et similiter successive amittit albedinem. Ergo dum
movetur, adhuc remanet in termino a quo. Si igitur quies qua aliquid
manet in termino a quo, contrariatur motui quo inde recedit, sequitur
quod duo contraria sint simul; quod est impossibile.
10. Solvit autem
hanc dubitationem cum dicit: aut aliquo modo quiescit et cetera. Et
dicit quod illud quod movetur recedendo a termino, quiescit in termino
a quo recedit, non simpliciter sed secundum quid, scilicet secundum
quod adhuc manet in illo non totaliter, sed partim: quia hoc est
universaliter verum, quod semper eius quod movetur, una pars est ibi,
scilicet in termino a quo, et alia in termino ad quem. Nec est
inconveniens quod unum contrariorum secundum quid permisceatur alteri;
sed quanto est magis impermixtum, tanto est magis contrarium. Et ideo
motus est magis contrarius motui, cum nunquam ei permisceatur, quam
quies, quae quodammodo permiscetur. Et ultimo epilogat quod dictum
est de motu et quiete, quomodo in eis sit unitas et contrarietas.
11. Deinde cum
dicit: dubitabit autem quis etc., ponit quaedam ad manifestationem
praemissorum, quae tamen in exemplaribus Graecis dicuntur non haberi;
et Commentator etiam dicit quod in quibusdam exemplaribus Arabicis non
habentur: unde magis videntur esse assumpta de dictis Theophrasti vel
alicuius alterius expositoris Aristotelis. Tria tamen ponuntur hic ad
manifestationem praecedentium. Quorum primum pertinet ad quaestionem
quam supra movit de generatione quietis non naturalis. Unde dicit quod
dubitabit aliquis de ipso stare, quod est generari quietem: quia si
omnes motus qui sunt praeter naturam, habent quietem oppositam,
scilicet non naturalem, utrum et illa quies habeat stare, idest
generari? Quia si dicatur quod non sit aliqua statio quietis
violentae, sequetur inconveniens. Manifestum est enim quod id quod
per violentiam movetur, quandoque manebit, idest quiescet, et hoc per
violentiam. Quare sequetur quod aliquid erit quiescens non semper,
sine hoc quod fiat quiescens: quod videtur impossibile. Sed palam est
quod erit quandoque quies violenta. Sicut enim movetur aliquid praeter
naturam, ita et quiescit aliquid praeter naturam. Est autem hic
attendendum, quod hoc quod hic dicitur, videtur esse contrarium ei
quod supra dictum est. Unde Averroes dicit quod dubitatio superius
mota, hic solvitur. Sed melius est ut dicatur quod id quod supra
positum est, est magis verum: licet et quod hic dicitur quodammodo sit
verum. Quies enim violenta non habet generationem proprie, sicut
procedentem ab aliqua causa per se factiva quietis, sicut quies
naturalis generatur: sed habet generationem per accidens, per defectum
virtutis factivae: quia quando cessat violentia moventis vel
impeditur, tunc fit quies violenta. Et propter hoc motus violentus in
fine remittitur; naturalis autem in fine intenditur. Sciendum tamen
est quod alia littera invenitur in hoc loco, quam oportet ad aliam
intentionem referre. Dicit enim sic: quod quaeret aliquis utrum motui
extra naturam contrarietur aliqua quies non secundum naturam. Non quod
quies quae est contra naturam, opponatur motui qui est contra naturam
proprie, ut supra Aristoteles docuit: sed hic dicitur large et
improprie, secundum communem oppositionem quietis ad motum. Et dicit
quod irrationabile videtur, si non inveniatur quaedam quies non
naturalis. Manifestum est enim quod violentia moventis remanebit,
idest cessabit quandoque: et nisi quies aliqua fiat consequenter,
motus non perveniet ad statum. Unde manifestum est quod motibus
violentis opponitur quies violenta: quia quod extra naturam movetur,
habet etiam extra naturam quiescere.
12. Deinde cum
dicit: quoniam autem est quibusdam etc., ponit secundum, ad
explanationem eius quod dictum est de contrarietate motus naturalis et
violenti. Et dicit quod, cum in quibusdam sit motus secundum naturam
et praeter naturam, sicut ignis, qui movetur sursum secundum naturam
et deorsum praeter naturam: quaeritur utrum motui naturali ignis
sursum, sit contrarius motus violentus ignis deorsum, vel motus
terrae, quae naturaliter movetur deorsum. Et solvit quod ambo ei
contrariantur, sed non eodem modo: sed motus terrae deorsum
contrariatur motui ignis sursum, sicut naturalis naturali; motus autem
ignis deorsum contrariatur motui ignis sursum, sicut violentus
naturali. Et eadem ratio est de contrarietate quietum.
13. Deinde cum
dicit: forte autem quieti etc., ponit tertium, ad manifestandum id
quod dictum est de contrarietate quietis ad motum. Et dicit quod forte
quieti motus aliquatenus opponitur, et non simpliciter. Cum enim
aliquis movetur ex hoc in quo quieverat, et abiiciat illud, videtur
adhuc habere illud quod abiicitur. Unde si quies quae est hic, sit
contraria motui qui est hinc in contrarium, sequitur quod simul sint
contraria. Sed adhuc aliquatenus quiescit dum manet in termino a quo;
et universaliter eius quod movetur, aliquid est in termino a quo, et
aliquid in termino ad quem: unde quies minus opponitur motui quam motus
contrarius, sicut supra expositum est. Et ultimo recapitulat, ut per
se manifestum est. Ex hoc autem ipso quod eadem verba repetuntur,
quae supra dicta sunt, manifestum esse potest, quod non sunt verba
Aristotelis, sed alicuius expositoris.
|
|