|
1. Postquam
philosophus distinxit motum per se a motu per accidens, hic dividit
mutationem et motum per se in suas species. Ubi considerandum est quod
Aristoteles supra in tertio ubi motum definivit, accepit nomen motus
secundum quod est commune omnibus speciebus mutationis. Et hoc modo
accipit hic nomen mutationis: motum autem accipit magis stricte, pro
quadam mutationis specie. Dividitur ergo pars ista in partes duas: in
prima dividit mutationem in suas species, quarum una est motus; in
secunda subdividit motum in suas species, ibi: si igitur praedicamenta
et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit divisionem
mutationis; secundo manifestat partes divisionis, ibi: ex non
subiecto quidem et cetera. Circa primum tria facit: primo praemittit
quaedam necessaria ad divisionem mutationis; secundo concludit ex
praemissis mutationis divisionem, ibi: quare necesse est etc.;
tertio excludit quandam obiectionem, ibi: quae enim est ex non
subiecto et cetera.
2. Dicit ergo primo
quod cum omnis mutatio sit a quodam in quiddam, ut manifestatur ex ipso
mutationis nomine, quod denotat aliquid esse post aliud, et aliud esse
prius et aliud posterius; necesse est his suppositis, quod omne quod
mutatur, quatuor modis mutetur. Aut enim uterque terminus est
affirmatus; et sic dicitur aliquid mutari ex subiecto in subiectum.
Aut terminus a quo est affirmatus, et terminus ad quem est negatus;
et sic dicitur aliquid moveri ex subiecto in non subiectum. Aut e
converso terminus a quo est negatus, et terminus ad quem est
affirmatus; et sic dicitur aliquid moveri ex non subiecto in
subiectum. Aut uterque terminus est negatus; et sic dicitur aliquid
mutari ex non subiecto in non subiectum. Non enim accipitur hic
subiectum eo modo quo sustinet formam; sed omne illud quod affirmative
significatur, dicitur hic subiectum.
3. Deinde cum
dicit: quare necesse est etc., concludit ex praemissis divisionem
mutationis. Et dicit quod necessario ex praemissis sequitur, quod
tres sint mutationis species: quarum una est ex subiecto in subiectum,
sicut cum aliquid mutatur de albo in nigrum; alia autem est ex subiecto
in non subiectum, sicut cum aliquid mutatur de esse in non esse;
tertia est e converso ex non subiecto in subiectum, sicut cum aliquid
mutatur de non esse in esse.
4. Deinde cum
dicit: quae enim est ex non subiecto etc., excludit quandam
obiectionem. Posset enim aliquis obiicere, quod cum praemiserit
quatuor modis aliquid mutari, debuisset concludere quatuor esse species
mutationis, et non tres tantum. Sed hanc obiectionem excludit
dicens, quod non potest esse aliqua mutationis species de non subiecto
in non subiectum; quia omnis mutatio est inter opposita; duae autem
negationes non sunt oppositae. Neque enim dici potest quod sint
contraria, neque quod sint contradictoria. Et huius etiam signum
est, quia quascumque negationes contingit simul esse veras de aliquo
uno et eodem, sicut lapis nec est sanus nec aeger. Unde cum mutatio
per se sit solum in contrariis et in contradictione, ut supra dictum
est, sequitur quod ex negatione in negationem non sit mutatio per se,
sed solum sic mutatur aliquid per accidens. Cum enim aliquid fit de
albo nigrum, fit etiam per accidens de non nigro non album. Et per
hunc modum dixit aliquid mutari ex non subiecto in non subiectum. Quod
autem est per accidens in aliquo genere, non potest esse species illius
generis. Et ideo ex non subiecto in non subiectum non potest esse
aliqua mutationis species.
5. Deinde cum
dicit: ex non subiecto quidem etc., manifestat partes positae
divisionis. Et circa hoc tria facit: primo manifestat duas partes
divisionis; secundo ostendit quod neutra earum est motus, ibi: si
igitur quod non est etc.; tertio concludit quod residua pars
divisionis est motus, ibi: quoniam autem motus et cetera. Circa
primum duo facit: primo manifestat unam partem divisionis; secundo
aliam, ibi: quae vero ex subiecto in non et cetera.
6. Dicit ergo primo
quod illa mutatio quae est ex non subiecto in subiectum, est inter
opposita secundum contradictionem, et vocatur generatio, quae est
mutatio de non esse in esse. Sed haec est duplex: quaedam enim est
simplex generatio, qua aliquid simpliciter generatur; alia vero est
generatio quaedam, qua aliquid secundum quid generatur. Et ponit
exemplum de utraque generatione. Et primo de secunda, dicens quod cum
aliquid mutatur de non albo in album, est generatio huius et non
simpliciter. Et secundo de prima; et dicit quod illa generatio, quae
est ex non esse simpliciter in ens quod est substantia, est generatio
simpliciter, secundum quam simpliciter dicimus aliquid fieri et non
fieri. Cum enim generatio sit mutatio de non esse in esse, secundum
illum modum dicitur aliquid generari, quo ex non esse in esse mutatur.
Cum autem ex non albo fit album, non mutatur aliquid ex non esse
simpliciter in esse simpliciter. Quod enim mutatur proprie, subiectum
est; subiectum autem albi est aliquod ens actu. Unde cum subiectum
maneat in tota mutatione, etiam in principio mutationis erat ens actu,
simpliciter loquendo; non tamen erat ens actu hoc, scilicet album: et
ideo non dicitur fieri simpliciter sed fieri hoc, scilicet album.
Subiectum vero formae substantialis non est aliquod ens actu, sed ens
in potentia tantum, scilicet materia prima, quae in principio
generationis est sub privatione, in fine autem sub forma: et ideo
secundum generationem substantiae fit aliquid simpliciter. Et ex hoc
haberi potest, quod secundum nullam formam quae praesupponit aliam
formam in materia, attenditur generatio simpliciter, sed solum
secundum quid; quia quaelibet forma facit ens actu.
7. Deinde cum
dicit: quae vero ex subiecto etc., manifestat aliam partem
divisionis. Et dicit quod illa mutatio quae est ex subiecto in non
subiectum, vocatur corruptio. Sed quaedam est corruptio simpliciter,
quae scilicet est ex esse substantiali in non esse: quaedam vero est in
oppositam negationem cuiuscumque affirmationis, sicut de albo in non
album, quae est corruptio huius, sicut etiam de generatione dictum
est.
8. Deinde cum
dicit: si igitur quod non est etc., ostendit quod neutra praedictarum
partium est motus. Et primo quod generatio non sit motus; secundo
quod neque corruptio, ibi: neque iam corruptio et cetera. Primum
probat duabus rationibus. Quarum prima talis est. Quod simpliciter
non est hoc aliquid, non potest moveri; quia quod non est, non
movetur: sed quod generatur simpliciter, non est hoc aliquid; est
enim non ens simpliciter: ergo quod generatur simpliciter, non
movetur: ergo generatio simplex non est motus. Ad manifestationem
autem primae propositionis, dicit quod non ens dicitur tripliciter; et
duobus modis dictum, non ens non movetur; tertio modo dictum, movetur
per accidens. Uno modo dicitur ens et non ens secundum compositionem
et divisionem propositionis, prout sunt idem cum vero et falso: et sic
ens et non ens sunt in mente tantum, ut dicitur in VI Metaphys.;
unde non competit eis motus. Alio modo dicitur non ens quod est in
potentia, secundum quod esse in potentia opponitur ei quod est esse in
actu simpliciter: et hoc etiam non movetur. Tertio modo dicitur non
ens quod est in potentia, quae non excludit esse in actu simpliciter,
sed esse actu hoc, sicut non album dicitur non ens, et non bonum: et
huiusmodi non ens contingit moveri, sed per accidens, secundum quod
huiusmodi non ens accidit alicui existenti in actu, cui competit
moveri, sicut cum homo est non albus. Quod autem id quod simpliciter
non est hoc aliquid, nullo modo moveatur, nec per se nec per
accidens, patet ex hoc, quod impossibile est quod non est moveri.
Unde impossibile est generationem esse motum: illud enim quod non
est, fit sive generatur. Et quamvis, ut in primo huius dictum est,
ex non ente fiat aliquid per accidens, ex ente autem in potentia per
se; nihilominus tamen verum est dicere de eo quod fit simpliciter,
quod simpliciter non est: unde moveri non potest; et eadem ratione nec
quiescere. Unde generatio nec motus est, nec quies. Haec igitur
inconvenientia sequuntur, si quis ponat generationem esse motum,
scilicet quod non ens moveatur et quiescat.
9. Secundam rationem
ponit ibi: et si omne etc.: quae talis est. Omne quod movetur est
in loco: sed quod non est, non est in loco, quia posset de eo dici
quod alicubi esset: ergo quod non est, non movetur, et sic idem quod
supra. Veritas autem primae propositionis apparet ex hoc, quod cum
motus localis sit primus motuum, oportet quod omne quod movetur,
moveatur secundum locum, et ita sit in loco. Remoto enim priori,
removentur ea quae consequenter sunt.
10. Deinde cum
dicit: neque iam corruptio etc., probat quod corruptio non sit
motus, quia motui nihil contrariatur nisi motus vel quies: sed
corruptioni contrariatur generatio, quae neque est motus neque quies,
ut ostensum est: ergo corruptio non est motus.
11. Deinde cum
dicit: quoniam autem etc., concludit ex praemissis, quod residua
pars supra positae divisionis sit motus. Cum enim motus sit quaedam
mutationis species, quia in eo est aliquid post aliud, quod supra
dixit ad rationem mutationis pertinere; motus autem neque est generatio
neque corruptio, quae sunt mutationes secundum contradictionem;
relinquitur ex necessitate, cum non sint nisi tres species mutationis,
quod motus sit mutatio de subiecto in subiectum. Ita tamen quod per
duo subiecta, idest per duo affirmata, intelligamus contraria aut
media: quia etiam privatio quodammodo est contrarium, et quandoque
significatur affirmative; ut nudum, quod est privatio, et album et
nigrum, quae sunt contraria.
|
|