|
1. Postquam
philosophus divisit mutationem in generationem et corruptionem et
motum, hic subdividit motum in suas partes. Et quia oppositorum est
eadem scientia, primo assignat species motus; secundo ostendit quot
modis immobile dicatur, ibi: immobile autem et cetera. Circa primum
duo facit: primo ponit quandam conditionalem, per quam accipitur
divisio motus in suas partes; secundo manifestat conditionalem
praemissam, ibi: secundum substantiam autem et cetera.
2. Concludit ergo ex
praemissis, quod cum motus sit de subiecto in subiectum, subiecta
autem sint in aliquo genere praedicamentorum; necesse est quod species
motus distinguantur secundum genera praedicamentorum, cum motus
denominationem et speciem a termino trahat, ut supra dictum est. Si
ergo praedicamenta sunt divisa in decem rerum genera, scilicet
substantiam et qualitatem etc., ut dictum est in libro
praedicamentorum et in V Metaphys.; et in tribus illorum inveniatur
motus; necesse est esse tres species motus, scilicet motus qui est in
genere quantitatis, et motus qui est in genere qualitatis, et motus
qui est in genere ubi, qui dicitur secundum locum. Qualiter autem
motus sit in istis generibus, et qualiter pertineat motus ad
praedicamentum actionis et passionis, in tertio dictum est. Unde nunc
breviter dicere sufficiat, quod quilibet motus est in eodem genere cum
suo termino, non quidem ita quod motus qui est ad qualitatem sit
species qualitatis, sed per reductionem. Sicut enim potentia
reducitur ad genus actus, propter hoc quod omne genus dividitur per
potentiam et actum: ita oportet quod motus, qui est actus
imperfectus, reducatur ad genus actus perfecti. Secundum autem quod
motus consideratur ut est in hoc ab alio, vel ab hoc in aliud, sic
pertinet ad praedicamentum actionis et passionis.
3. Deinde cum
dicit: secundum substantiam autem etc., manifestat conditionalem
praemissam. Et primo ostendit quod in aliis generibus a tribus
praedictis, non potest esse motus; secundo ostendit quomodo in istis
tribus generibus motus sit, ibi: quoniam autem neque substantiae et
cetera. Circa primum tria facit: primo ostendit quod in genere
substantiae non est motus; secundo quod nec in genere ad aliquid,
ibi: neque est in ad aliquid etc.; tertio quod nec in genere actionis
et passionis, ibi: neque agentis neque patientis et cetera.
Praetermittit autem tria praedicamenta, scilicet quando et situm et
habere. Quando enim significat in tempore esse; tempus autem mensura
motus est: unde per quam rationem non est motus in actione et
passione, quae pertinent ad motum, eadem ratione nec in quando.
Situs autem ordinem quendam partium demonstrat; ordo vero relatio
est: et similiter habere dicitur secundum quandam habitudinem corporis
ad id quod ei adiacet: unde in his non potest esse motus, sicut nec in
relatione. Quod ergo motus non sit in genere substantiae, sic
probat. Omnis motus est inter contraria, sicut supra dictum est: sed
substantiae nihil est contrarium: ergo secundum substantiam non est
motus.
4. Habet autem
dubitationem quod hic dicitur, propter hoc quod idem philosophus dicit
in libro de generatione, quod ignis est contrarius aquae. Et in libro
de caelo dicitur, quod caelum non est generabile nec corruptibile,
quia non habet contrarium: unde videtur relinquere, quod ea quae
corrumpuntur, vel sint contraria vel ex contrariis composita. Dicunt
autem quidam ad hoc, quod una substantia potest esse alteri contraria,
ut ignis aquae, secundum suam formam, non secundum suum subiectum.
Sed secundum hoc probatio Aristotelis non valeret: sufficeret enim ad
hoc quod motus sit in substantia, quod formae substantiales sint
contrariae. Est enim motus de forma in formam, quia et in alteratione
subiectum non est contrarium subiecto, sed forma formae. Et ideo
aliter dicendum, quod ignis est contrarius aquae secundum qualitates
activas et passivas, quae sunt calidum et frigidum, humidum et
siccum; non autem secundum formas substantiales. Non enim potest dici
quod calor sit forma substantialis ignis, cum in aliis corporibus sit
accidens de genere qualitatis. Quod enim est de genere substantiae,
non potest esse alicui accidens. Sed haec etiam responsio
difficultatem patitur. Manifestum est enim quod propriae passiones
causantur ex principiis subiecti, quae sunt materia et forma. Si
igitur propriae passiones ignis et aquae sunt contrariae, cum
contrariorum sint contrariae causae, videtur quod formae substantiales
sint contrariae. Item in X Metaphys. probatur quod omne genus
dividitur per contrarias differentias: differentiae autem sumuntur a
formis, ut in VIII eiusdem libri habetur: videtur ergo quod sit
contrarietas in formis substantialibus.
5. Dicendum est
igitur quod contrarietas differentiarum, quae est in omnibus
generibus, attenditur secundum communem radicem contrarietatis, quae
quidem est excellentia et defectus, ad quam oppositionem omnia
contraria reducuntur, ut in primo huius habitum est. Omnes enim
differentiae dividentes aliquod genus, hoc modo se habent, quod una
earum est ut abundans, et alia ut deficiens respectu alterius.
Propter quod Aristoteles dicit in VIII Metaphys., quod
definitiones rerum sunt sicut numeri, quorum species variantur per
additionem et subtractionem unitatis. Non tamen oportet quod in
quolibet genere sit contrarietas secundum propriam rationem huius et
illius speciei; sed solum secundum communem rationem excellentiae et
defectus. Quia enim contraria sunt quae maxime distant, oportet quod
in quocumque genere invenitur contrarietas, quod inveniantur duo
termini maxime distantes, inter quos cadunt omnia quae sunt illius
generis. Nec hoc sufficeret ad hoc quod in illo genere esset motus,
nisi de uno extremo in aliud contingeret continue pervenire. In
quibusdam ergo generibus hae duae conditiones desunt, ut patet in
numeris. Quamvis enim omnes species numerorum differant secundum
excellentiam et defectum; tamen non est accipere duo extrema maxime
distantia in illo genere: est enim accipere minimum numerum, scilicet
dualitatem, non tamen maximum. Similiter inter species numerorum non
est continuitas; quia quaelibet species numerorum formaliter perficitur
per unitatem, quae indivisibilis est, et alteri unitati non continua.
Et similiter etiam est in genere substantiae. Sunt enim formae
diversarum specierum ab invicem differentes secundum excellentiam et
defectum, inquantum una forma est nobilior alia; et propter hoc ex
diversis formis possunt causari diversae passiones, ut obiectum est:
tamen una forma speciei secundum propriam suam rationem non habet
contrarietatem ad aliam. Primo quidem quia in formis substantialibus
non attenditur maxima distantia inter aliquas duas formas, ita quod ab
una earum non veniatur ordinatim nisi per media: sed materia dum
exuitur una forma, potest indifferenter recipere diversas formas absque
ordine. Unde Aristoteles dicit in II de generatione, quod cum ex
terra fit ignis, non oportet quod fiat transitus per media elementa.
Secundo quia, cum esse substantiale cuiuslibet rei sit in aliquo
indivisibili, non potest aliqua continuitas attendi in formis
substantialibus, ut motus continuus possit esse de una forma in aliam
secundum remissionem unius formae et intensionem alterius. Unde
probatio Aristotelis, qua probat in substantia non esse motum quia non
est ibi contrarietas, est demonstrativa, et non probabilis tantum, ut
Commentator innuere videtur. Licet possit et alia ratione probari
quod motus non est in substantia, quam supra posuit: quia scilicet
subiectum formae substantialis est ens in potentia tantum.
6. In qualitatibus
autem tertiae speciei manifeste apparet contrarietas secundum utramque
rationem: et quia qualitates possunt intendi et remitti, ut sic possit
esse continuus motus de qualitate in qualitatem; et quia invenitur
maxima distantia in uno genere inter duo determinata extrema, sicut in
coloribus inter album et nigrum, in saporibus inter dulce et amarum.
In quantitate autem et loco, alterum istorum manifeste invenitur,
scilicet continuitas: sed aliud, scilicet maxima distantia
determinatorum extremorum, non invenitur in eis, si secundum communem
rationem quantitatis et loci accipiantur; sed solum secundum quod
accipiuntur in aliqua re determinata; sicut in aliqua specie animalis
vel plantae est aliqua minima quantitas, a qua incipit motus augmenti,
et aliqua maxima, ad quam terminatur. Similiter etiam in loco
inveniuntur duo termini maxime distantes per comparationem ad motum
aliquem, a quorum uno incipit motus, et in aliud terminatur, sive sit
motus naturalis sive violentus.
7. Deinde cum
dicit: neque est in ad aliquid etc., ostendit quod non est motus in
genere ad aliquid. In quocumque enim genere est per se motus, nihil
illius generis de novo invenitur in aliquo, absque eius mutatione;
sicut novus color non invenitur in aliquo colorato absque eius
alteratione. Sed contingit de novo verum esse aliquid relative dici ad
alterum altero mutato, ipso tamen non mutato. Ergo motus non est per
se in ad aliquid, sed solum per accidens, inquantum scilicet ad
aliquam mutationem consequitur nova relatio; sicut ad mutationem
secundum quantitatem sequitur aequalitas vel inaequalitas, et ex
mutatione secundum qualitatem similitudo vel dissimilitudo.
8. Hoc autem quod
hic dicitur, in quibusdam non videtur habere difficultatem, in
quibusdam autem sic. Sunt enim quaedam relationes quae non sunt
aliquid realiter in eo de quo praedicantur. Quod quidem quandoque
contingit ex parte utriusque extremi, sicut cum dicitur idem eidem
idem: haec enim identitatis relatio in infinitum multiplicaretur, si
quaelibet res esset sibi eadem per relationem additam: manifestum est
enim quod quodlibet sibi ipsi est idem. Est ergo haec relatio secundum
rationem tantum, inquantum scilicet unam et eandem rem ratio accipit ut
duo extrema relationis. Et similiter est in multis aliis. Quaedam
vero relationes sunt, quarum una realiter est in uno extremo, et alia
secundum rationem tantum in altero, sicut scientia et scibile: scibile
enim relative dicitur, non quia ipsum refertur per aliquam relationem
in ipso existentem, sed quia aliud refertur ad ipsum, ut patet per
philosophum in V Metaphys. Et similiter est cum columna dicitur
dextra animali: dextrum enim et sinistrum sunt relationes reales in
animali, quia in eis inveniuntur determinatae virtutes, in quibus
huiusmodi relationes fundantur: in columna autem non sunt secundum
rem, sed secundum rationem tantum, quia non habet praedictas
virtutes, quae sunt fundamenta harum relationum. Quaedam vero
relativa sunt, in quibus ex parte utriusque extremi invenitur relatio
realiter existens, sicut in aequalitate et similitudine: in utraque
enim invenitur quantitas vel qualitas, quae est huius relationis
radix. Et simile etiam apparet in multis aliis relationibus. In
illis igitur relationibus quae non ponunt rem aliquam nisi in uno
extremorum, non videtur difficile quod mutato illo extremo, in quo
relatio realiter existit, de novo dicatur aliquid relative de altero,
absque sui mutatione, cum nihil ei realiter adveniat. Sed in illis in
quibus relatio invenitur realiter in utroque extremorum, videtur
difficile quod aliquid relative dicatur de uno per mutationem alterius
absque mutatione sui: cum nihil de novo adveniat alicui absque
mutatione eius cui advenit. Unde dicendum est quod si aliquis per suam
mutationem efficiatur mihi aequalis, me non mutato, ista aequalitas
primo erat in me quodammodo, sicut in sua radice, ex qua habet esse
reale: ex hoc enim quod habeo talem quantitatem, competit mihi quod
sim aequalis omnibus illis, qui eandem quantitatem habent. Cum ergo
aliquis de novo accipit illam quantitatem, ista communis radix
aequalitatis determinatur ad istum: et ideo nihil advenit mihi de novo
per hoc quod incipio esse alteri aequalis per eius mutationem.
9. Deinde cum
dicit: neque agentis etc., probat quod non sit motus in genere
actionis et passionis. Actio enim et passio non differunt subiecto a
motu, sed addunt aliquam rationem, ut in tertio dictum est. Unde
idem est dicere quod motus sit in agere et pati, et quod motus sit in
motu. Circa hoc ergo tria facit: primo proponit quod intendit;
secundo probat propositum, ibi: primum quidem enim contingit etc.;
tertio ponit quandam distinctionem ad propositi manifestationem, ibi:
omnino autem quoniam movetur et cetera. Dicit ergo primo quod sicut
motus non est eius quod est ad aliquid, ita etiam non est agentis et
patientis, neque etiam, ut absolute loquamur, est moventis aut moti:
quia non potest esse quod aliquis motus sit alicuius motus, neque quod
generatio sit generationis, quae sunt species mutationis; neque etiam
quod mutationis sit mutatio, quae est genus eorum et etiam
corruptionis.
10. Deinde cum
dicit: primum quidem enim contingit etc., probat quod mutationis non
possit esse mutatio; et hoc per sex rationes. Quarum prima est, quia
si mutationis sit mutatio, hoc potest intelligi dupliciter. Uno modo
ut mutatio sit mutationis sicut subiecti quod movetur: sicut aliqua
mutatio est hominis, quia homo movetur, puta de albedine in
nigredinem. Sic ergo potest intelligi quod motus aut mutatio sit
mutationis aut motus ut subiecti, ita scilicet quod motus aut mutatio
moveatur; puta quod calescat aut infrigidetur vel moveatur secundum
locum aut secundum augmentum et diminutionem. Sed hoc est
impossibile, quia mutatio non est de numero subiectorum, cum non sit
substantia per se subsistens. Non ergo potest esse mutatio mutationis
ut subiecti.
11. Alio modo
potest intelligi ut sit mutatio mutationis ut termini, ita scilicet
quod aliquod subiectum moveatur ex una specie mutationis in alteram,
sicut ex calefactione in infrigidationem aut sanationem ut duae
mutationes intelligantur duo termini unius mutationis, sicut aegritudo
et sanitas intelliguntur duo termini mutationis, cum homo mutatur a
sanitate in aegritudinem. Sed non est possibile quod aliquod subiectum
moveatur per se de mutatione in mutationem, sed solum per accidens.
Et quod hoc non sit possibile per se, probat dupliciter. Primo
quidem sic. Omnis enim motus est mutatio ab una specie determinata in
aliam speciem determinatam. Et similiter generatio et corruptio, quae
condividuntur motui, habent determinatos terminos: sed est differentia
intantum quod generatio et corruptio sunt in terminum oppositum sic,
idest secundum contradictionem; sed motus est in terminum oppositum non
similiter, sed secundum contrarietatem. Si igitur aliquod subiectum
mutetur de mutatione in mutationem, puta de aegrotatione in
dealbationem, simul dum mutatur subiectum de sanitate in aegritudinem,
mutabitur etiam ex hac mutatione in aliam. Dum enim subiectum adhuc
est partim in termino a quo, movetur in terminum ad quem, sicut dum
aliquis aliquid habet de sanitate, movetur ad aegritudinem. Si igitur
motus de sanitate in aegritudinem sit terminus a quo alicuius motus,
dum adhuc durat ista mutatio, qua scilicet aliquis mutatur de sanitate
in aegritudinem, simul mutabitur subiectum de hac mutatione in aliam,
quae succedit in subiecto huic mutationi. Manifestum est autem quod
quando prima mutatio fuerit terminata, scilicet cum iam quis ex
sanitate mutatus est in aegritudinem, poterit deinceps succedere sibi
quaecumque alia mutatio. Nec hoc est mirum; quia contingit terminata
prima mutatione, subiectum quiescere et nulla mutatione mutari; et
eadem ratione contingit quod mutetur alia quacumque mutatione. Si
igitur est aliquis motus de prima mutatione in secundam mutationem,
quae succedit in subiecto, sequetur quod motus sit de prima mutatione
in quamcumque aliam indeterminate. Et hoc est contra rationem motus
per se: quia omnis motus est de determinato ad determinatum terminum:
non enim corpus movetur per se de albo in quodcumque, sed in nigrum aut
medium. Patet ergo quod duae mutationes non sunt per se termini
mutationis alicuius.
12. Secundo autem
probat idem per aliam rationem. Quia si mutatio quaedam per se est de
mutatione praecedente in mutationem subsequentem, non oportet quod
semper sit mutatio in mutationem contingentem, idest quam contingat
simul esse cum mutatione praecedente: sicut dealbatio simul potest esse
cum aegrotatione, sed sanatio non potest simul esse cum aegrotatione,
quia sunt contrariae mutationes. Contingit tamen quod aegrotationi
succedat in eodem subiecto sicut dealbatio, ita et sanatio. Et hoc
est quod dicit, quod mutatio quae ponitur esse de una mutatione in
aliam, non semper erit in mutationem contingentem, cum quandoque
succedat non contingens. Et illa etiam mutatio non contingens est ex
quodam in quoddam alterum, idest inter duos alios terminos. Quare
ista mutatio non contingens, in quam aliquis mutatur de aegrotatione,
erit sanatio opposita aegrotationi. Quod autem hoc sit inconveniens,
patet ex propositione supra inducta, scilicet quod simul dum est prima
mutatio, mutabitur in secundam: simul ergo dum aliquis movetur ad
aegritudinem, mutabitur ad sanationem. Sanationis autem terminus est
sanitas: est enim de quodam in quoddam aliud, ut dictum est. Unde
relinquitur quod simul dum aliquid movetur ad aegritudinem, moveatur
etiam ad sanitatem: quod est moveri ad duo contraria simul, et
intendere ea simul; quod est impossibile. Sic igitur manifestum est
quod nulla mutatio est per se de una mutatione in aliam. Sed quod hoc
contingat esse per accidens, ut praemisit, manifestat subdens quod per
accidens hoc contingit, sicut quando subiectum nunc mutatur una
mutatione et postmodum alia: puta si dicatur aliquid mutari per
accidens de recordatione in oblivionem, vel in quamcumque aliam
mutationem: quia subiectum mutationis quandoque mutatur in scientiam,
quandoque in aliquid aliud, puta in sanitatem.
13. Secundam
rationem ponit ibi: amplius autem in infinitum etc., et praemittit
duas conditionales. Quarum prima est, quod si mutatio est mutationis
vel generatio generationis, quocumque modo necesse est procedere in
infinitum: quia eadem ratione generatio secunda habebit aliam
generationem, et sic in infinitum. Secunda conditionalis est, quod
si ordinentur hoc modo generationes et mutationes, quod mutatio sit
mutationis et generatio generationis, si ultima mutatio vel generatio
erit, necesse est quod prima sit. Hanc autem secundam conditionalem
sic probat. Sit enim aliquid quod generetur simpliciter, puta ignis:
si generationis est generatio, oportet dicere quod etiam ista
simpliciter generatio aliquando generabatur, et hoc ipsum fieri
fiebat. Cum autem fiebat ipsa generatio, nondum erat illud quod
generatur simpliciter, scilicet ignis; quia aliquid non est dum fit,
sed quando iam factum est, tunc primo est. Quamdiu ergo fiebat
generatio ignis, ignis nondum erat factus: nondum ergo erat. Et
iterum ipsa generatio suae generationis eadem ratione aliquando fiebat:
et sicut quando fiebat generatio ignis, nondum erat ignis, ita
sequitur quod quamdiu fiebat generatio generationis ignis, nondum esset
generatio ignis. Ex quo manifestum est quod generatio ignis esse non
potest, nisi completa sua generatione: et eadem ratione nec illa,
nisi fuerit praecedens; et sic usque ad primam. Si igitur non fuerit
prima generatio, non erit ultima, quae est generatio ignis. Sed si
procedatur in generationibus in infinitum, non est accipere primam
mutationem vel generationem, quia in infinitis non est primum. Unde
sequitur quod neque sit habitum, idest consequenter se habens, in
generationibus et mutationibus. Si autem non sit aliqua generatio nec
mutatio, nihil fit neque movetur. Si igitur generationis sit
generatio, et mutationis sit mutatio, nihil fit neque movetur. Est
autem attendendum, quod haec ratio non excludit quin mutatio possit
sequi mutationem per accidens in infinitum: quod oportet dicere
secundum opinionem Aristotelis, qui posuit motum aeternum. Sed
intendit ostendere, sicut prius dictum est, quod mutatio non sit
mutationis per se in infinitum. Sic enim postrema dependeret ex
infinitis praecedentibus, et nunquam finiretur.
14. Tertiam
rationem ponit ibi: amplius eiusdem motus etc.: quae talis est.
Eidem motui contrariatur et motus et quies, sicut ascensioni
contrariatur descensus et quies in loco inferiori; et similiter
generatio et corruptio contrariantur: contraria autem nata sunt fieri
circa idem. Ergo quidquid generatur, potest corrumpi. Sed si
generationis est generatio, oportet quod generatio generetur: ergo
generatio corrumpitur. Sed quod corrumpitur oportet esse: sicut enim
generatur quod non est, ita corrumpitur quod est. Ergo oportet quod
cum fiat quod fit, idest cum generatur aliquid, generatione
existente, tunc ipsa generatio corrumpatur: non quidem statim cum
generatio desierit, neque iterum in posteriori tempore, sed simul;
quod videtur inconveniens. Est autem considerandum quod generatio est
ut terminus eius quod generatur sicut substantia, quia generatio est
transmutatio ad substantiam: quod autem est generationis subiectum,
non est id quod generatur, sed materia eius. Unde Aristoteles non
recedit a suo proposito, quo intendebat ostendere quod mutatio non est
mutationis ut termini.
15. Quartam
rationem ponit ibi: amplius oportet materiam etc.: quae talis est.
In omni generatione oportet esse aliquam materiam, ex qua fiat illud
quod generatur, sicut et in omni mutatione oportet esse aliquam
materiam vel subiectum; ut in alteratione subiectum est corpus quantum
ad corporales alterationes, et anima quantum ad animales. Si igitur
generatio generetur, oportet quod sit aliqua materia ipsius
generationis, quae scilicet in speciem generationis transeat, sicut
materia ignis generati transit in speciem ignis: et talem materiam non
est assignare. Ponit etiam sub eadem ratione aliud medium: quia
scilicet in qualibet generatione vel mutatione oportet esse aliquem
terminum, in quem aliquid movetur. Et huiusmodi terminum oportet esse
hoc aliquid demonstratum vel determinatum: huiusmodi autem non est
neque motus neque generatio. Non est ergo possibile quod generationis
aut motus sit aliqua generatio.
16. Quintam
rationem ponit ibi: similiter autem etc.: quae talis est. Sicut se
habet genus ad genus, sic et species ad speciem: si igitur
generationis sit generatio, oportebit quod etiam doctrinae generatio
sit doctrina. Sed hoc apparet manifeste falsum: doctrina enim est
generatio scientiae, et non generatio doctrinae. Ergo neque
generationis potest esse generatio.
17. Sextam rationem
ponit ibi: amplius, si tres species etc.: quae talis est. Si
mutationis sit mutatio vel sicut subiecti vel sicut termini, cum tres
sint species motus, ut dictum est, scilicet motus in ubi, in
quantitate et qualitate; sequetur quod una harum specierum possit esse
subiectum alterius et terminus, et etiam sui ipsius. Sequetur ergo
quod loci mutatio alteretur vel etiam feratur secundum locum. Quae
quidem evidentius apparent inconvenientia in speciali quam in communi.
Non ergo dicendum est quod mutationis sit mutatio, aut generationis
generatio.
18. Deinde cum
dicit: omnino autem etc., ostendit quomodo possit esse mutationis
mutatio. Et dicit quod cum tripliciter aliquid moveatur, ut supra est
dictum, vel secundum accidens vel secundum partem vel per se,
solummodo per accidens contingit mutari mutationem; inquantum scilicet
subiectum mutationis mutatur: puta si aliquis dum fit sanus, currat
aut discat; tunc enim sanatio curret aut discet per accidens, sicut
musicus aedificat. Sed de eo quod movetur per accidens, non
intendimus nunc tractare: hoc enim iam supra praetermisimus.
|
|