|
1. Ostenso quod non
est motus in substantia, neque in ad aliquid, neque in actione et
passione, concludit in quibus generibus sit motus. Et circa hoc tria
facit: primo inducit conclusionem intentam; secundo ostendit qualiter
sit motus in unoquoque trium generum, ibi: motus quidem igitur etc.;
tertio removet quandam dubitationem, ibi: quae autem est in eadem
specie et cetera. Dicit ergo primo quod cum motus non sit neque in
substantia, neque in ad aliquid, neque in facere et pati, ut ostensum
est; relinquitur quod motus sit solum in istis tribus generibus,
scilicet quantitate, qualitate et ubi: quia in unoquoque horum generum
contingit esse contrarietatem, quam requirit motus. Quare autem
praetermittat tria genera, scilicet quando, situm et habere; et
quomodo in istis tribus generibus in quibus est motus, sit
contrarietas, supra ostensum est.
2. Deinde cum
dicit: motus quidem igitur etc., ostendit qualiter sit motus in
praedictis generibus. Et primo qualiter sit in qualitate; secundo
qualiter in quantitate, ibi: qui vero secundum etc.; tertio qualiter
in ubi, ibi: qui autem est secundum locum et cetera. Dicit ergo
primo quod motus qui est in qualitate, vocatur alteratio. Huic enim
generi alludit hoc commune nomen, quod est alteratio: nam alterum
solet dici quod differt secundum qualitatem. Loquimur autem nunc de
qualitate, non secundum quod quale invenitur in genere substantiae,
secundum quod differentia substantialis dicitur praedicari in eo quod
quale: sed de quali passivo, quod continetur in tertia specie
qualitatis, secundum quod quale dicitur aliquid pati aut non pati, ut
calidum et frigidum, album et nigrum, et huiusmodi. In his enim
contingit esse alterationem, ut in septimo huius probabitur.
3. Deinde cum
dicit: qui vero secundum quantum etc., ostendit quomodo sit motus in
quantitate. Et dicit quod motus qui est in quantitate, non est
nominatus secundum suum genus, sicut alteratio; sed nominatur secundum
suas species, quae sunt augmentum et decrementum. Motus enim qui est
ab imperfecta magnitudine ad perfectam, vocatur augmentum; qui vero
est a perfecta magnitudine in imperfectam, vocatur decrementum.
4. Deinde cum
dicit: qui autem est secundum locum etc., ostendit qualiter sit motus
in ubi. Et dicit quod motus secundum locum non habet nomen commune
generis, neque nomina propria specierum; sed imponit ei nomen
commune, ut vocetur latio: quamvis hoc nomen non sit proprium omnino
motus localis in communi. Illa enim sola dicuntur proprie ferri, quae
sic moventur secundum locum, quod non est in potestate eorum quod
stent; et huiusmodi sunt illa, quae non moventur a seipsis secundum
locum, sed ab aliis. Ideo autem imponi potuit nomen commune motui in
qualitate, quia qualitates sunt contrariae secundum propriam rationem
suarum specierum, secundum quas continentur sub genere qualitatis.
Contrarietas autem in quantitate non est secundum rationem suarum
specierum, sed secundum perfectum et diminutum, ut supra dictum est;
et secundum hoc denominantur species. Sed in loco est contrarietas
solum per comparationem ad motum, respectu cuius duo termini maxime
distant: et ideo, quia ista contrarietas est secundum id quod omnino
extraneum est ab hoc genere, non potuit motus qui in hoc genere est,
habere nomen, neque in generali neque secundum partes.
5. Deinde cum
dicit: quae autem est in eadem specie etc., manifestat quoddam quod
poterat esse dubium, ostendens ad quam speciem motus reducatur mutatio
quae est secundum magis et minus; puta cum aliquid de magis albo fit
minus album, et e converso. Posset enim alicui videri quod
reduceretur ad motum augmenti et decrementi. Sed ipse ostendit quod
reducitur ad motum alterationis: et dicit quod mutatio quae est in
eadem specie qualitatis, puta in albedine, vel in magis vel in minus,
est alteratio. Et hoc probat per hoc, quod alteratio est mutatio de
contrario in contrarium secundum qualitatem, quod contingit
dupliciter: aut simpliciter, sicut cum aliquis mutatur de albo in
nigrum, vel e converso; aut sic, scilicet cum aliquid mutatur de
magis albo in minus album, et e converso. Et quod sic mutari sit
mutari de contrario in contrarium, probat per hoc, quod cum aliquid
mutatur de magis albo in minus album, potest dici mutari de contrario
in contrarium, quia appropinquat ad contrarium, scilicet ad nigrum.
Cum autem mutatur aliquid de minus albo in magis album, idem est ac si
mutaretur de contrario in contrarium, scilicet de nigro in ipsum
album: ex hoc enim fit magis album, quod magis recedit a nigro, et
perfectius participat albedinem. Et nihil differt quantum ad hoc quod
sit alteratio, quod mutetur aliquid de contrario in contrarium vel
simpliciter vel sic, scilicet secundum magis et minus; nisi quod
quando mutatur aliquid simpliciter de contrario in contrarium, necesse
est quod sint duo contraria in actu termini alterationis, ut album et
nigrum; sed mutatio secundum magis et minus est inquantum est plus et
minus de altero contrariorum, vel non est. Ulterius ibi: quod quidem
igitur hi tres etc., concludit manifestum esse ex dictis, tres solum
praedictas species motus esse.
6. Deinde cum
dicit: immobile autem est etc., ostendit quot modis dicitur
immobile: et ponit tres modos. Primo enim dicitur immobile illud quod
nullo modo est aptum natum moveri, ut Deus; sicut dicitur invisibile
quod non est natum videri, ut sonus. Secundo modo dicitur immobile,
quod difficile est moveri. Et hoc dupliciter: vel quia postquam
incepit moveri, tarde et cum magna difficultate movetur, sicut si quis
dicat claudum immobilem; vel quia difficile est quod incipiat moveri,
et per multum tempus oportet ad hoc laborare, sicut si dicamus quod
aliquis mons vel aliquod magnum saxum est immobile. Tertio modo
dicitur aliquid immobile, quod natum est moveri et potest de facili
moveri, non tamen movetur quando natum est moveri, et ubi natum est
moveri, et eo modo quo natum est moveri. Et hoc solum proprie dicitur
quiescere: quia quies est contraria motui. Et accipit hic
contrarietatem large, secundum quod includit etiam privationem. Unde
concludit quod oportet quod quies sit privatio in susceptivo motus.
Contrarium enim et privatio non est nisi in susceptivo sui oppositi.
Ultimo ibi: quid quidem igitur est motus etc., epilogat quae dicta
sunt, dicens manifestum esse ex dictis, quid sit motus et quid quies,
et quot sint mutationes, et quales mutationes possint dici motus.
|
|